Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XXII-XXIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXII-XXIV

22. De reliquo instrumento muto, in quo sunt corbulae, dolia, sic alia, haec praecipienda. Quae nasci in fundo ac fieri a domesticis poterunt, eorum nequid ematur, ut fere sunt quae ex viminibus et materia rustica fiunt, ut corbes, fiscinae, tribula, valli, rastelli; sic quae fiunt de cannabi, lino, iunco, palma, scirpo, ut funes, restes, tegetes. Quae e fundo sumi non poterunt, ea si empta erunt potius ad utilitatem quam ob speciem, sumptu fructum non extenuabunt; eo magis, si inde empta erunt potissimum, ubi ea et bona et proxime et vilissimo emi poterunt. Cuius instrumenti varia discrimina ac multitudo agri magnitudine finitur, quod plura opus sunt, si fines distant late. Itaque, Stolo inquit, proposita magnitudine fundi de eo genere Cato scribit, oliveti iugera CCXL qui coleret, eum instruere ita oportere, ut faceret vasa olearia iuga quinque, quae membratim enumerat, ut ex aere ahenea, urceos, nassiternam, item alia: sic e ligno et ferro, ut plostra maiora tria, aratra cum vomeribus sex, crates stercorarias quattuor, item alia; sic de ferramentis quae sint et qua opus multitudine, ut ferreas octo, sarcula totidem, dimidio minus palas, item alia. Item alteram formulam instrumenti fundi vinarii fecit, in qua scribit, si sit C iugerum, habere oportere vasa torcularia instructa trina, dolia cum operculis culleorum octingentorum, acinaria viginti, frumentaria viginti, item eius modi alia. Quae minus multa quidem alii, sed tantum numerum culleorum scripsisse puto, ne cogeretur quotannis vendere vinum. Vetera enim quam nova et eadem alio tempore quam alio pluris. Item sic de ferramentorum varietate scribit permulta, et genere et multitudine qua sint, ut falces, palas, rastros, sic alia, quorum non nulla genera species habent plures, ut falces. Nam dicuntur ab eodem scriptore vineaticae opus esse XL, sirpiculae V, silvaticae V, arborariae III, rustariae X. Hic haec. At Scrofa, Instrumentum et supellectilem rusticam omnem oportet habere scriptam in urbe et rure dominum, vilicum contra ea ruri omnia certo suo quoque loco ad villam esse posita; quae non possunt esse sub clavi, quam maxime facere ut sint in conspectu oportet, eo magis ea quae in rariore sunt usu, ut quibus in vindemia utuntur et corbulae, et sic alia. Quae enim res cotidie videntur, minus metuunt furem.

23. Suscipit Agrasius, Et quoniam habemus illa duo prima ex divisione quadripertita, de fundo et de instrumento, quo coli solet, de tertia parte expecto. Scrofa, Quoniam fructum, inquit, arbitror esse fundi eum qui ex eo satus nascitur utilis ad aliquam rem, duo consideranda, quae et quo quidque loco maxime expediat serere. Alia enim loca adposita sunt ad faenum, alia ad frumentum, alia ad vinum, alia ad oleum, sic ad pabulum quae pertinent, in quo est ocinum, farrago, vicia, medica, cytiscum, lupinum. Neque in pingui terra omnia seruntur recte neque in macra nihil. Rectius enim in tenuiore terra ea quae non multo indigent suco, ut cytisum et legumina praeter cicer; hoc enim quoque legumen, ut cetera quae velluntur e terra, non subsecantur, quae, quod ita leguntur, legumina dicta. In pingui rectius quae cibi sunt maioris, ut holus, triticum, siligo, linum. Quaedam etiam serenda non tam propter praesentem fructum quam in annum prospicientem, quod ibi subsecta atque relicta terram faciunt meliorem. Itaque lupinum, cum minus siliculam cepit, et non numquam fabalia, si ad siliquas non ita pervenit, ut fabam legere expediat, si ager macrior est, pro stercore inarare solent. Nec minus ea discriminanda in conserendo quae sunt fructuosa, propter voluptatem, ut quae pomaria ac floralia appellantur, item illa quae ad hominum victum ac sensum delectationemque non pertinent neque ab agri utilitate sunt diiuncta. Idoneus locus eligendus, ubi facias salictum et harundinetum, sic alia quae umidum locum quaerunt, contra ubi segetes frumentarias, ubi fabam potissimum seras, item alia quae arida loca secuntur: sic ut umbrosis locis alia seras, ut corrudam, quod ita petit asparagus; aprica, ut ibi seras violam et hortos facias, quod ea sole nutricantur, sic alia. Et alio loco virgulta serenda, ut habeas vimina, unde viendo quid facias, ut sirpeas, vallus, crates; alio loco ut seras ac colas silvam caeduam, alio ubi aucupere, sic ubi cannabim, linum, iuncum, spartum, unde nectas bubus soleas, lineas, restis, funes. Quaedam loca eadem alia ad serendum idonea. Nam et in recentibus pomariis dissitis seminibus in ordinemque arbusculis positis primis annis, antequam radices longius procedere possint, alii conserunt hortos, alii quid aliud, neque cum convaluerunt arbores, idem faciunt, ne violent radices.

24. Stolo, Quod ad haec pertinet, Cato non male, quod scribit de sationibus, ager crassus et laetus si sit sine arboribus, eum agrum frumentarium fieri oportere; idem ager si nebulosus sit, rapa, raphanos, milium, panicum; in agro crasso et calido oleam conditaneam, radium maiorem, Sallentinam, orcitem, poseam, Sergianam, Colminiam, albicerem, quam earum in iis locis optimam dicant esse, eam maxime serere. Agrum oliveto conserendo, nisi qui in ventum favonium spectet et soli ostentus sit, alium bonum nullum esse. Qui ager frigidior et macrior sit, ibi oleam licinianam seri oportere. Si in loco crasso aut calido posueris, hostum nequam fieri et ferendo arborem perire et muscum rubrum molestum esse. Hostum vocant quod ex uno facto olei reficitur. Factum dicunt quod uno tempore conficiunt, quem alii CLX aiunt esse modiorum, alii ita minus magnum, ut ad CXX descendat, exinde ut vasa olearia quot et quanta habeant, quibus conficiunt illut. Quod Cato ait circum fundum ulmos et populos, unde frons ovibus et bubus sit et materies, seri oportere (sed hoc neque in omnibus fundis opus est neque, in quibus est opus, propter frondem maxime), sine detrimento ponuntur a septemtrionali parte, quod non officiunt soli.
Ille adicit ab eodem scriptore, si locus umectus sit, ibi cacumina populorum serenda et harundinetum. Id prius bipalio verti, ibi oculos harundinis pedes ternos alium ab alio seri, * * * aptam esse utrique eandem fere culturam. Salicem Graecam circum harundinetum seri oportere, uti sit qui vitis alligari possit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License