Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XXV-XXVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXV-XXVII

25. Vinea quo in agro serenda sit, sic observandum. Qui locus optimus vino sit et ostentus soli, Aminneum minusculum et geminum eugeneum, helvium minusculum seri oportere. Qui locus crassior sit aut nebulosus, ibi Aminneum maius aut Murgentinum, Apicium, Lucanum seri. Ceteras vites, et de iis miscellas maxime, in omne genus agri convenire.

26. In omni vinea diligenter observant ut ridica vitis ad septemtrionem versus tegatur; et si cupressos vivas, pro ridicis quas inserunt, alternos ordines inponunt neque eos crescere altius quam ridicas patiuntur, neque propter eos ut adserant vites, quod inter se haec inimica.
Agrius Fundanio, Vereor, inquit, ne ante aeditumus veniat huc, quam hic ad quartum actum. Vindemiam enim expecto. Bono animo es, inquit Scrofa, ac fiscinas expedi et urnam.

27. Et quoniam tempora duorum generum sunt, unum annale, quod sol circuitu suo finit, alterum menstruum, quod luna circumiens comprendit, prius dicam de sole. Eius cursus annalis primum fere circiter ternis mensibus ad fructus est divisus in IIII partis, et idem subtilius sesquimensibus in IIX, in IIII, quod dividitur in ver et aestatem et autumnum et hiemem. Vere sationes quae fiunt, terram rudem proscindere oportet, quae sunt ex ea enata, priusquam ex iis quid seminis cadat, ut sint exradicata; et simul glaebis ab sole percalefactis aptiores facere ad accipiendum imbrem et ad opus faciliores relaxatas; neque eam minus binis arandum, ter melius. Aestate fieri messes oportere, autumno siccis tempestatibus vindemias, ac silvas excoli commodissime tunc, praecidi arbores oportere secundum terram: radices autem primoribus imbribus ut effodiantur, nequid ex iis nasci possit. Hieme putari arbores dumtaxat his temporibus, cum gelu cortices ex imbribus careant et glacie.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License