Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XXVIII-XXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXVIII-XXX

28. Dies primus est veris in aquario, aestatis in tauro, autumni in leone, hiemis in scorpione. Cum unius cuiusque horum IIII signorum dies tertius et vicesimus IIII temporum sit primus et efficiat ut ver dies habeat XCI, aestas XCIV, autumnus XCI, hiems XXCIX, quae redacta ad dies civiles nostros, qui nunc sunt, primi verni temporis ex a. d. VII id. Febr., aestivi ex a. d. VII id. Mai., autumnalis ex a. d. III id. Sextil., hiberni ex a. d. IV id. Nov., suptilius descriptis temporibus observanda quaedam sunt, eaque in partes VIII dividuntur: primum a favonio ad aequinoctium vernum dies XLV, hinc ad vergiliarum exortum dies XLIV, ab hoc ad solstitium dies XLIIX, inde ad caniculae signum dies XXVII, dein ad aequinoctium autumnale dies LXVII, exin ad vergiliarum occasum dies XXXII, ab hoc ad brumam dies LVII, inde ad favonium dies XLV.

29. Primo intervallo inter favonium et aequinoctium vernum haec fieri oportet. Seminaria omne genus ut serantur, putari arbusta, stercorari in pratis, circum vites ablacuari, radices quae in summa terra sunt praecidi, prata purgari, salicta seri, segetes sariri. Seges dicitur quod aratum satum est, arvum quod aratum necdum satum est, novalis, ubi satum fuit, antequam secunda aratione novatur rursus. Terram cum primum arant, proscindere appellant, cum iterum, offringere dicunt, quod prima aratione glaebae grandes solent excitari; cum iteratur, offringere vocant. Tertio cum arant iacto semine, boves lirare dicuntur, id est cum tabellis additis ad vomerem simul et satum frumentum operiunt in porcis et sulcant fossas, quo pluvia aqua delabatur. Non nulli postea, qui segetes non tam latas habent, ut in Apulia et id genus praediis, per sartores occare solent, siquae in porcis relictae grandiores sunt glaebae. Qua aratrum vomere lacunam striam fecit, sulcus vocatur. Quod est inter duos sulcos elata terra dicitur porca, quod ea seges frumentum porricit. Sic quoque exta deis cum dabant, porricere dicebant.

30. Secundo intervallo inter vernum aequinoctium et vergiliarum exortum haec fieri. Segetes runcari, id est herbam e segetibus expurgari, boves terram proscindere, salicem caedi, prata defendi. Quae superiore tempore fieri oportuerit et non sunt absoluta, antequam gemmas agant ac florescere incipiant, fieri, quod, si quae folia amittere solent ante frondere inceperunt, statim ad serendum idonea non sunt. Oleam seri interputarique oportet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License