Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XXXVII-XXXIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXVII-XXXIX

37. Dies lunares quoque observandi, qui quodam modo bipertiti, quod a nova luna crescit ad plenam et inde rursus ad novam lunam decrescit, quaad veniat ad intermenstruum, quo die dicitur luna esse extrema et prima; a quo eum diem Athenis appellant enhn kai nean, triakada alii. Quaedam facienda in agris potius crescente luna quam senescente, quaedam contra quae metas, ut frumenta et caeduas silvas. Ego istaec, inquit Agrasius, non solum in ovibus tondendis, sed in meo capillo a patre acceptum servo, ni crescente luna tondens calvos fiam. Agrius, Quem ad modum, inquit, luna quadripertita? Et quid ea divisio ad agros pollet? Tremelius, Numquam rure audisti, inquit, octavo Ianam lunam et crescentem et contra senescentem, et quae crescente luna fieri oporteret, [et] tamen quaedam melius fieri post octavo Ianam lunam quam ante? Et siquae senescente fieri conveniret, melius, quanto minus haberet ignis id astrum? Dixi de quadripertita forma in cultura agri.
Stolo, Est altera, inquit, temporum divisio coniuncta quodam modo cum sole et luna sexpertita, quod omnis fere fructus quinto denique gradu pervenit ad perfectum ac videt in villa dolium ac modium, unde sexto prodit ad usum. Primo praeparandum, secundo serendum, tertio nutricandum, quarto legendum, quinto condendum, sexto promendum. Ad alia in praeparando faciendi scrobes aut repastinandum aut sulcandum, ut si arbustum aut pomarium facere velis; ad alia arandum aut fodiendum, ut si segetes instituas; ad quaedam bipalio vertenda terra plus aut minus. Aliae enim radices angustius diffundunt, ut cupressi, aliae latius, ut platani, usque eo ut Theophrastus scribat Athenis in Lyceo, cum etiam nunc platanus novella esset, radices trium et triginta cubitorum egisse. Quaedam si bubus et aratro proscideris, et iterandum, antequam semen iacias. Item praeparatio siquae fit in pratis, id est ut defendantur a pastione, quod fere observant a piro florente; si inrigua sunt, ut tempestive inrigentur.

38. Quae loca in agro stercoranda, videndum, et qui et quo genere potissimum facias: nam discrimina eius aliquot. Stercus optimum scribit esse Cassius volucrium praeter palustrium ac nantium. De hisce praestare columbinum, quod sit calidissimum ac fermentare possit terram. Id ut semen aspargi oportere in agro, non ut de pecore acervatim poni. Ego arbitror praestare ex aviariis turdorum ac merularum, quod non solum ad agrum utile, sed etiam ad cibum ita bubus ac subus, ut fiant pingues. Itaque qui aviaria conducunt, si cavet dominus stercus ut in fundo maneat, minoris conducunt, quam ii quibus id accedit. Cassius secundum columbinum scribit esse hominis, tertio caprinum et ovillum et asininum, minime bonum equinum, sed in segetes; in prata enim vel optimum, ut ceterarum veterinarum, quae hordeo pascuntur, quod multam facit herbam. Stercilinum secundum villam facere oportet, ut quam paucissimis operis egeratur. In eo, si in medio robusta aliqua materia sit depacta, negant serpentem nasci.

39. Sationis autem gradus, secundus, hanc habet curam: naturam ad quod tempus cuiusque seminis apta sit ad serendum. Nam refert in agro ad quam partem caeli quisque locus spectet, sic ad quod tempus quaeque res facillime crescat. Nonne videmus alia florere verno tempore, alia aestivo, neque eadem autumnali, quae hiberno? Itaque alia seruntur atque inseruntur et metuntur ante aut post quam alia; et cum pleraque vere quam autumno inserantur, circiter solstitium inseri ficos nec non brumalibus diebus cerasos. Quare cum semina sint fere quattuor generum, quae natura dedit, quae transferuntur e terra in terram viva radice, quae ex arboribus dempta demittuntur in humum, quae inseruntur ex arboribus in arbores, de singulis rebus videndum, quae quoque tempore locoque facias.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License