Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XLVI-XLVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XLVI-XLVIII

46. Propter cuius modi res admiranda discrimina sunt naturae aliquot, ex quibusdam foliis propter eorum versuram, quod sit anni tempus, ut dici possit, ut olea et populus alba et salix. Horum enim folia cum converterunt se, solstitium dicitur fuisse. Nec minus admirandum quod fit in floribus, quos vocant heliotropia ab eo, quod ad solis ortum mane spectant et eius iter ita secuntur ad occasum, ut ad eum semper spectent.

47. In seminario quae surculis consita et eorum molliora erunt natura cacumina, ut olea ac ficus, ea summa integenda binis tabellis dextra et sinistra deligatis herbaeque eligendae. Eae dum tenerae sunt, vellendae. Post enim aridae factae rixantur ac celerius rumpuntur, quam secuntur. Contra herba in pratis ad spem faenisiciae nata non modo non evellenda in nutricatu, sed etiam non calcanda. Quo et pecus ab prato ablegandum et omne iumentum, etiam hominem. Solum enim hominis exitium herbae et semitae fundamentum.

48. In segetibus autem frumentum quo culmus extulit, spicam. Ea quae mutilata non est, in hordeo et tritico, tria habet continentia, granum, glumam, aristam et etiam, primitus spica cum oritur, vaginam. Granum dictum quod est intimum soldum; gluma qui est folliculus eius; arista quae ut acus tenuis longa eminet e gluma, proinde ut grani apex sit gluma et arista. Arista et granum omnibus fere notum, gluma paucis. Itaque id apud Ennium solum scriptum scio esse in Euhemeri libris versis. Videtur vocabulum etymum habere a glubendo, quod eo folliculo deglubitur granum. Itaque eodem vocabulo appellant fici eius, quam edimus, folliculum. Arista dicta, quod arescit prima. Granum a gerendo; id enim ut gerat spica, seritur frumentum, non ut glumam aut aristam gerat, ut vitis seritur, non ut pampinum ferat, sed ut uvam. Spica autem, quam rustici, ut acceperunt antiquitus, vocant specam, a spe videtur nominata; eam enim quod sperant fore, serunt. Spica mutila dicitur, quae non habet aristam; ea enim quasi cornua sunt spicarum. Quae primitus cum oriuntur neque plane apparent, qua sub latent herba, ea vocatur vagina, ut in qua latet conditum gladium. Illut autem summa in spica iam matura, quod est minus quam granum, vocatur frit; quod in infima spica ad culmum stramenti summum item minus quam granum est, appellatur urru.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License