Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. IL-LI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IL-LI

49. Cum conticuisset nec interrogaretur, de nutricatu credens nihil desiderari, Dicam, inquit, de fructibus maturis capiendis. Primum de pratis summissis herba, cum crescere desiit et aestu arescit, subsecari falcibus debet et, quaad perarescat, furcillis versari; cum peraruit, de his manipulos fieri ac vehi ad villam; tum de pratis stipulam rastellis eradi atque addere faenisiciae cumulum. Quo facto sicilienda prata, id est falcibus consectanda quae faenisices praeterierunt ac quasi herba tuberosum reliquerunt campum. A qua sectione arbitror dictum sicilire pratum.

50. Messis proprio nomine dicitur in iis quae metimur, maxime in frumento, et ab eo esse vocabulo declinata. Frumenti tria genera sunt messionis, unum, ut in Umbria, ubi falce secundum terram succidunt stramentum et manipulum, ut quemque subsicuerunt, ponunt in terra. Ubi eos fecerunt multos, iterum eos percensent ac de singulis secant inter spicas et stramentum. Spicas coiciunt in corbem atque in aream mittunt, stramenta relincunt in segete, unde tollantur in acervum. Altero modo metunt, ut in Piceno, ubi ligneum habent incurvum bacillum, in quo sit extremo serrula ferrea. Haec cum comprendit fascem spicarum, desecat et stramenta stantia in segeti relinquit, ut postea subsecentur. Tertio modo metitur, ut sub urbe Roma et locis plerisque, ut stramentum medium subsicent, quod manu sinistra summum prendunt; a quo medio messem dictam puto. Infra manum stramentum cum terra haeret, postea subsecatur; contra quod cum spica stramentum haeret, corbibus in aream defertur. Ibi discedit in aperto loco palam: a quo potest nominata esse palea. Alii stramentum ab stando, ut st[r]amen, dictum putant; alii ab stratu, quod id substernatur pecori. Cum est matura seges, metendum, cum in ea [in] iugerum fere una opera propemodum in facili agro satis esse dicatur. Messas spicas corbibus in aream deferre debent.

51. Aream esse oportet in agro sublimiori loco, quam perflare possit ventus; hanc esse modicam pro magnitudine segetis, potissimum rutundam et mediam paulo extumidam, ut, si pluerit, non consistat aqua et quam brevissimo itinere extra aream defluere possit; omne porro brevissimum in rutundo e medio ad extremum. Solida terra pavita, maxime si est argilla, ne, aestu peminosa si sit, in rimis eius grana oblitescant et recipiant aquam et ostia aperiant muribus ac formicis. Itaque amurca solent perfundere, ea enim herbarum et formicarum et talparum venenum. Quidam aream ut habeant soldam, muniunt lapide aut etiam faciunt pavimentum. Non nulli etiam tegunt areas, ut in Bagiennis, quod ibi saepe id temporis anni oriuntur nimbi. Ubi ea retecta et loca calda, prope aream faciundum umbracula, quo succedant homines in aestu tempore meridiano.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License