Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. LII-LIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LII-LIV

52. Quae seges grandissima atque optima fuerit, seorsum in aream secerni oportet spicas, ut semen optimum habeat; e spicis in area excuti grana. Quod fit apud alios iumentis iunctis ac tribulo. Id fit e tabula lapidibus aut ferro asperata, quae cum imposito auriga aut pondere grandi trahitur iumentis iunctis, discutit e spica grana; aut ex axibus dentatis cum orbiculis, quod vocant plostellum poenicum; in eo quis sedeat atque agitet quae trahant iumenta, ut in Hispania citeriore et aliis locis faciunt. Apud alios exteritur grege iumentorum inacto et ibi agitato perticis, quod ungulis e spica exteruntur grana. Iis tritis oportet e terra subiectari vallis aut ventilabris, cum ventus spirat lenis. Ita fit ut quod levissimum est in eo atque appellatur acus ac palea evannatur foras extra aream ac frumentum, quod est ponderosum, purum veniat ad corbem.

53. Messi facta spicilegium venire oportet aut domi legere stipulam aut, si sunt spicae rarae et operae carae, compasci. Summa enim spectanda, ne in ea re sumptus fructum superet.

54. In vinetis uva cum erit matura, vindemiam ita fieri oportet, ut videas, a quo genere uvarum et a quo loco vineti incipias legere. Nam et praecox et miscella, quam vocant nigram, multo ante coquitur, quo prior legenda, et quae pars arbusti ac vineae magis aprica, prius debet descendere de vite. In vindemia diligentis uva non solum legitur sed etiam eligitur; legitur ad bibendum, eligitur ad edendum. Itaque lecta defertur in forum vinarium, unde in dolium inane veniat; electa in secretam corbulam, unde in ollulas addatur et in dolia plena vinaciorum contrudatur, alia quae in piscinam in amphoram picatam descendat, alia quae in aream in carnarium escendat. Quae calcatae uvae erunt, earum scopi cum folliculis subiciendi sub prelum, ut, siquid reliqui habeant musti, exprimatur in eundem lacum. Cum desiit sub prelo fluere, quidam circumcidunt extrema et rursus premunt et, rursus cum expressum, circumcisicium appellant ac seorsum quod expressum est servant, quod resipit ferrum. Expressi acinorum folliculi in dolia coiciuntur, eoque aqua additur; ea vocatur lora, quod lota acina, ac pro vino operariis datur hieme.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License