Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. LV-LVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LV-LVII

55. De oliveto oleam, quam manu tangere possis e terra ac scalis, legere oportet potius quam quatere, quod ea quae vapulavit macescit nec dat tantum olei. Quae manu stricta, melior ea quae digitis nudis, quam illa quae cum digitabulis, durities enim eorum quod non solum stringit bacam, sed etiam ramos glubit ac relinquit ad gelicidium retectos. Quae manu tangi non poterunt, ita quati debent, ut harundine potius quam pertica feriantur; gravior enim plaga medicum quaerit. Qui quatiet, ne adversam caedat; saepe enim ita percussa olea secum defert de ramulo plantam, quo facto fructum amittunt posteri anni. Nec haec non minima causa, quod oliveta dicant alternis annis non ferre fructus aut non aeque magnos. Olea ut uva per idem bivium redit in villam, alia ad cibum, alia ut eliquescat ac non solum corpus intus unguat sed etiam extrinsecus. Itaque dominum et balneas et gymnasium sequitur. Haec, de qua fit oleum, congeri solet acervatim in dies singulos in tabulata, ut ibi mediocriter fracescat ac primus quisque acervos demittatur per serias ac vasa olearia ad trapetas, quae res molae oleariae ex duro et aspero lapide. Olea lecta si nimium diu fuit in acervis, caldore fracescit et oleum foetidum fit. Itaque si nequeas mature conficere, in acervis iactando ventilare oportet. Ex olea fructus duplex: oleum, quod omnibus notum, et amurca, cuius utilitatem quod ignorant plerique, licet videre e torculis oleariis fluere in agros ac non solum denigrare terram, sed multitudine facere sterilem; cum is umor modicus cum ad multas res tum ad agri culturam pertineat vehementer, quod circum arborum radices infundi solet, maxime ad oleam, et ubicumque in agro herba nocet.

56. Agrius, Iamdudum, inquit, in villa sedens expecto cum clavi te, Stolo, dum fructus in villam referas. Ille, Em quin adsum, venio, inquit, ad limen, fores aperi. Primum faenisiciae conduntur melius sub tecto quam in acervis, quod ita fit iucundius pabulum. Ex eo intellegitur, quod pecus utroque posito libentius est.

57. Triticum condi oportet in granaria sublimia, quae perflentur vento ab exortu ac septemtrionum regione, ad quae nulla aura umida ex propinquis locis adspiret. Parietes et solum opere tectorio marmorato loricandi; si minus, ex argilla mixta acere e frumento et amurca, quod murem et vermem non patitur esse et grana facit solidiora ac firmiora. Quidam ipsum triticum conspargunt, cum addant in circiter mille modium quadrantal amurcae. Item alius aliut adfriat aut aspargit, ut Chalcidicam aut Caricam cretam aut absenthium, item huius generis alia. Quidam granaria habent sub terris speluncas, quas vocant sirus, ut in Cappadocia ac Thracia; alii, ut in agro Carthaginiensi et Oscensi in Hispania citeriore, puteos. Horum solum paleis substernunt et curant ne umor aut aer tangere possit, nisi cum promitur ad usum; quo enim spiritus non pervenit, ibi non oritur curculio. Sic conditum triticum manet vel annos L, milium vero plus annos C. Supra terram granaria in agro quidam sublimia faciunt, ut in Hispania citeriore et in Apulia quidam, quae non solum a lateribus per fenestras, sed etiam subtus a solo ventus refrigerare possit. Faba et legumina in oleariis vasis oblita cinere perdiu incolumia servantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License