Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Caput I
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput I

Cum Menates discessisset, Cossinius mihi, Nos te non dimittemus, inquit, antequam illa tria explicaris, quae coeperas nuper dicere, cum sumus interpellati. Quae tria? inquit Murrius, an ea quae mihi here dixisti de pastoricia re? Ista, inquit ille, quae coeperat hic disserere, quae esset origo, quae dignitas, quae ars *** Ego vero, inquam, dicam dumtaxat quod est historicon, de duabus rebus primis quae accepi, de origine et dignitate, de tertia parte, ubi est de arte, Scrofa suscipiet, ut semigraecis pastoribus dicam graece, hos per mou pollon ameinon. Nam is magister C. Lucili Hirri, generi tui, cuius nobiles pecuariae in Bruttiis habentur. Sed haec ita a nobis accipietis, inquit Scrofa, ut vos, qui estis Epirotici pecuariae athletae, remuneremini nos ac quae scitis proferatis in medium; nemo enim omnia potest scire. Cum accepissem condicionem et meae partes essent primae, non quo non ego pecuarias in Italia habeam, sed non omnes qui habent citharam sunt citharoedi: Igitur, inquam, et homines et pecudes cum semper fuisse sit necesse natura - sive enim aliquod fuit principium generandi animalium, ut putavit Thales Milesius et Zeno Citieus, sive contra principium horum exstitit nullum, ut credidit Pythagoras Samius et Aristoteles Stagerites - necesse est humanae vitae ab summa memoria gradatim descendisse ad hanc aetatem, ut scribit Dicaearchus, et summum gradum fuisse naturalem, cum viverent homines ex his rebus, quae inviolata ultro ferret terra, ex hac vita in secundam descendisse pastoriciam, e feris atque agrestibus ut arboribus ac virgultis decerpendo glandem, arbutum, mora, poma colligerent ad usum, sic ex animalibus cum propter eandem utilitatem, quae possent, silvestria deprenderent ac concluderent et mansuescerent. In quis primum non sine causa putant oves assumptas et propter utilitatem et propter placiditatem; maxime enim hae natura quietae et aptissimae ad vitam hominum. Ad cibum enim lacte et caseum adhibitum, ad corpus vestitum et pelles adtulerunt. Tertio denique gradu a vita pastorali ad agri culturam descenderunt, in qua ex duobus gradibus superioribus retinuerunt multa, et quo descenderant, ibi processerunt longe, dum ad nos perveniret. Etiam nunc in locis multis genere pecudum ferarum sunt aliquot, ab ovibus, ut in Phrygia, ubi greges videntur complures, in Samothrace caprarum, quas Latine rotas appellant. Sunt enim in Italia circum Fiscellum et Tetricam montes multae. De subus nemini ignotum, nisi qui apros non putat sues vocari. Boves perferi etiam nunc sunt multi in Dardania et Maedica et Thracia, asini feri in Phrygia et Lycaonia, equi feri in Hispania citeriore regionibus aliquot.
Origo, quam dixi; dignitas, quam dicam. De antiquis illustrissimus quisque pastor erat, ut ostendit et Graeca et Latina lingua et veteres poetae, qui alios vocant polyarnas, alios polymelos, alios polybutas; qui ipsas pecudes propter caritatem aureas habuisse pelles tradiderunt, ut Argis, Atreus quam sibi Thyesten subduxe queritur; ut in Colchide ad Aeetam, ad cuius arietis pellem profecti regio genere dicuntur Argonautae; ut in Libya ad Hesperidas, unde aurea mala, id est secundum antiquam consuetudinem capras et oves, Hercules ex Africa in Graeciam exportavit. Ea enim a sua voce Graeci appellarunt mela. Nec multo secus nostri ab eadem voce, sed ab alia littera (vox earum non me, sed be sonare videtur), oves belare vocem efferentes, e quo post balare dicunt extrita littera, ut in multis. Quod si apud antiquos non magnae dignitatis pecus esset, in caelo describendo astrologi non appellassent eorum vocabulis signa, quae non modo non dubitarunt ponere, sed etiam ab iis principibus duodecim signa multi numerant, ab ariete et tauro, cum ea praeponerent Apollini et Herculi. Ii enim dei ea secuntur, sed appellantur Gemini. Nec satis putarunt de duodecim signis sextam partem obtinere pecudum nomina, nisi adiecissent, ut quartam tenerent, capricornum. Praeterea a pecuariis addiderunt capram, haedos, canes. An non etiam item in mari terraque ab his regionibus notae, in mari, quod nominaverunt a capris Aegaeum pelagus, ad Syriam montem Taurum, in Sabinis Cantherium montem, Bosporum unum Thracium, alterum Cimmerium? Nonne in terris multa, ut oppidum in Graecia Hippion Argos? Denique non Italia a vitulis, ut scribit Piso? Romanorum vero populum a pastoribus esse ortum quis non dicit? Quis Faustulum nescit pastorem fuisse nutricium, qui Romulum et Remum educavit? Non ipsos quoque fuisse pastores obtinebit, quod Parilibus potissimum condidere urbem? Non idem, quod multa etiam nunc ex vetere instituto bubus et ovibus dicitur, et quod aes antiquissimum quod est flatum pecore est notatum, et quod, urbs cum condita est, tauro et vacca qua essent muri et portae definitum, et quod, populus Romanus cum lustratur suovitaurilibus, circumaguntur verres aries taurus, et quod nomina multa hebemus ab utroque pecore, a maiore et a minore - a minore Porcius, Ovinius, Caprilius; sic a maiore Equitius, Taurius, Asinius - et idem cognomina adsignificare quod dicuntur, ut Anni Caprae, Statili Tauri, Pomponi Vituli, sic a pecudibus alia multa?
Relicum est de scientia pastorali, de qua est dicendum, quod Scrofa noster, cui haec aetas defert rerum rusticarum omnium palmam, quo melius potest, dicet. Cum convertissent in eum ora omnes, Scrofa, Igitur, inquit, est scientia pecoris parandi ac pascendi, ut fructus quam possint maximi capiantur ex eo, a quibus ipsa pecunia nominata est; nam omnis pecuniae pecus fundamentum. Ea partes habet novem, discretas ter ternas, ut sit una de minoribus pecudibus, cuius genera tria, oves capra sus, altera de pecore maiore, in quo sunt item ad tres species natura discreti, boves asini equi. Tertia pars est in pecuaria quae non parantur, ut ex iis capiatur fructus, sed propter eam aut ex ea sunt, muli canes pastores. Harum una quaeque in se generalis partis habet minimum novenas, quarum in pecore parando necessariae quattuor, alterae in pascendo totidem; praeterea communis una. Ita fiunt omnium partes minimum octoginta et una, et quidem necessariae nec parvae. Primum ut bonum pares pecus, unum scire oportet, qua aetate quamque pecudem parare habereque expediat. Itaque in bubulo pecore minoris emitur annicula et supra decem annorum, quod a bima aut trima fructum ferre incipit neque longius post decimum annum procedit. Nam prima aetas omnis pecoris et extrema sterilis. E quattuor primis altera pars est cognitio formae unius cuiusque pecudis, qualis sit. Magni enim interest, cuius modi quaeque sit ad fructum. Ita potius bovem emunt cornibus nigrantibus quam albis, capram amplam quam parvam, sues procero corpore, capitibus ut sint parvis. Tertia pars est, quo sit seminio quaerendum. Hoc nomine enim asini Arcadici in Graecia nobilitati, in Italia Reatini, usque eo ut mea memoria asinus venierit sestertiis milibus sexaginta et unae quadrigae Romae constiterint quadringentis milibus. Quarta pars est de iure in parando, quem ad modum quamque pecudem emi oporteat civili iure. Quod enim alterius fuit, id ut fiat meum, necesse est aliquid intercedere, neque in omnibus satis est stipulatio aut solutio nummorum ad mutationem domini. In emptione alias stipulandum sanum esse, alias e sano pecore, alias neutrum.
Alterae partes quattuor sunt, cum iam emeris, observandae, de pastione, de fetura, de nutricatu, de sanitate. Pascendi primus locus qui est, eius ratio triplex, in qua regione quamque potissimum pascas et quando et qui, ut capras in montuosis potius locis fruticibus quam in herbidis campis, equas contra. Neque eadem loca aestiva et hiberna idonea omnibus ad pascendum. Itaque greges ovium longe abiguntur ex Apulia in Samnium aestiuatum atque ad publicanum profitentur, ne, si inscriptum pecus paverint, lege censoria committant. Muli e Rosea campestri aestate exiguntur in Burbures altos montes. Qui potissimum quaeque pecudum pascatur, habenda ratio, nec solum quod faeno fit satura equa aut bos, cum sues hoc vitent et quaerant glandem, sed quod hordeum et faba interdum sit quibusdam obiciendum et dandum bubus lupinum et lactariis medica et cytisum; praeterea quod ante admissuram diebus triginta arietibus ac tauris datur plus cibi, ut vires habeant, feminis bubus demitur, quod macescentes melius concipere dicuntur. Secunda pars est de fetura. Nunc appello feturam a conceptu ad partum; hi enim praegnationis primi et extremi fines. Quare primum videndum de admissione, quo quaeque tempore ut ineant facere oporteat. Nam ut suillo pecori a favonio ad aequinoctium vernum putant aptum, sic ovillo ab arcturi occasu usque ad aquilae occasum. Praeterea habenda ratio, quanto antequam incipiat admissura fieri mares a feminis secretos habeant, quod fere in omnibus binis mensibus ante faciunt et armentarii et opiliones. Altera pars est, in fetura quae sint observanda, quod alia alio tempore parere solet. Equa enim ventrem fert duodecim menses, vacca decem, ovis et capra quinos, sus quattuor. In fetura res incredibilis est in Hispania, sed est vera, quod in Lusitania ad oceanum in ea regione, ubi est oppidum Olisipo, monte Tagro quaedam e vento concipiunt certo tempore equae, ut his gallinae quoque solent, quarum ova hypenemia appellant. Sed ex his equis qui nati pulli, non plus triennium vivunt. Quae nata sunt matura et corda, ut pure et molliter stent videndum et ne obterantur. Dicuntur agni cordi, qui post tempus nascuntur ac remanserunt in volvis intimis *** vocant chorion, a quo cordi appellati. Tertia res est, in nutricatu quae observari oporteat, in quo quot diebus matris sugant mammam et id quo tempore et ubi; et si parum habet lactis mater, ut subiciat sub alterius mammam, qui appellantur subrumi, id est sub mamma. Antiquo enim vocabulo mamma rumis, ut opinor. Fere ad quattuor menses a mamma non diiunguntur agni, haedi tres, porci duo. E quis qui iam puri sunt ad sacrificium, ut immolentur, olim appellati sacres, quos appellat Plautus cum ait "quanti sunt porci sacres?" Sic boves altiles ad sacrificia publica saginati dicuntur opimi. Quarta pars est de sanitate, res multiplex ac necessaria, quod morbosum pecus est vitiosum, et quoniam non valet, saepe magna adficiuntur calamitate. Cuius scientiae genera duo, ut in homine, unum ad quae adhibendi medici, alterum quae ipse etiam pastor diligens mederi possit. Eius partes sunt tres. Nam animadvertendum, quae cuiusque morbi sit causa, quaeque signa earum causarum sint, et quae quemque morbum ratio curandi sequi debeat. Fere morborum causae erunt, quod laborant propter aestus aut propter frigora, nec non etiam propter nimium laborem aut contra nullam exercitationem, aut si, cum exercueris, statim sine intervallo cibum aut potionem dederis. Signa autem sunt, ut eorum qui e labore febrem habent adapertum os umido spiritu crebro et corpore calido. Curatio autem, cum hic est morbus, haec: perfunditur aqua et perunguitur oleo et vino tepefacto, et item cibo sustinetur, et inicitur aliquid, ne frigus laedat; sitienti aqua tepida datur. Si hoc genus rebus non proficitur, demittitur sanguis, maxime e capite. Item ad alios morbos aliae causae et alia signa, in omni pecore quae scripta habere oportet magistrum pecoris.
Relinquitur nonum quod dixi, de numero, utriusque partis commune. Nam et qui parat pecus necesse est constituat numerum, quot greges et quantos sit pasturus, ne aut saltus desint aut supersint et ideo fructus dispereant. Praeterea scire oportet, in grege quot feminas habeat, quae parere possint, quot arietes, quot utriusque generis suboles, quot reiculae sint alienandae. In alimoniis, si sunt plures nati, uti quidam faciunt, sequendum ut quosdam subducas, quae res facere solet ut reliqui melius crescant.
Vide, inquit Atticus, ne te fallat et novenae istae partes non exeant extra pecoris minoris ac maioris nomen. Quo pacto enim erunt in mulis et pastoribus novenae partes, ubi nec admissurae nec feturae observantur? In canibus enim video posse dici. Sed do etiam in hominibus posse novenarium retineri numerum, quod in hibernis habent in villis mulieres, quidam etiam in aestivis, et id pertinere putant, quo facilius ad greges pastores retineant, et puerperio familiam faciunt maiorem et rem pecuariam fructuosiorem. Sic, inquam, numerus non est ut sit ad amussim, ut non est, cum dicimus mille naves isse ad Troiam, centumirale esse iudicium Romae. Quare deme, si vis, duas res de mulis, admissuram et parturam. Vaccius, parturam? inquit, proinde ut non aliquotiens dicatur Romae peperisse mulam. Cui ego ut succinerem, subicio Magonem et Dionysium scribere, mula et equa cum conceperint, duodecimo mense parere. Quare non, si hic in Italia cum peperit mula sit portentum, adsentiri omnes terras. Neque enim hirundines et ciconiae, quae in Italia pariunt, in omnibus terris pariunt. Non scitis palmulas careotas Syrias parere in Iudaea, in Italia non posse? Sed Scrofa, Si exigere mavis sine mulorum fetura et nutricatu numerum octoginta et unum, est qui expleas duplicem istam lacunam, quod extraordinariae fructum species duae accedunt magnae, quarum una est tonsura, quod oves ac capras detondent aut vellunt; altera, quae latius patet, de lacte et caseo, quam scriptores Graeci separatim tyropoiian appellaverunt ac scripserunt de ea re permulta.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License