Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Capp. V-VII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VII

5. Haec hic. At Quintus Lucienus senator, homo quamvis humanus ac iocosus, introiens, familiaris omnium nostrum, Synepirotae, inquit, chairete; Scrofam enim et Varronem nostrum, poimena laon, mane salutavi. Cum alius eum salutasset, alius conviciatus esset, qui tam sero venisset ad constitutum, Videbo iam vos, inquit, balatrones, et hoc adferam meum corium et flagra. Tu vero, Murri, veni mi advocatus, dum asses solvo Laribus, si postea a me repetant, ut testimonium perhibere possis. Atticus Murrio, Narra isti, inquit, eadem, qui sermones sint habiti et quid reliqui sit, ut ad partes paratus veniat; nos interea secundum actum de maioribus adtexamus. In quo quidem, inquit Vaccius, meae partes, quoniam boves ibi. Quare dicam, de bubulo pecore quam acceperim scientiam, ut, siquis quid ignorat, discat; siquis scit, nuncubi labar observet. Vide quid agas, inquam, Vacci. Nam bos in pecuaria maxima debet esse auctoritate, praesertim in Italia, quae a bubus nomen habere sit existimata. Graecia enim antiqua, ut scribit Timaeus, tauros vocabat italos, a quorum multitudine et pulchritudine et fetu vitulorum Italiam dixerunt. Alii scripserunt, quod ex Sicilia Hercules persecutus sit eo nobilem taurum, qui diceretur italus. Hic socius hominum in rustico opere et Cereris minister, ab hoc antiqui manus ita abstineri voluerunt, ut capite sanxerint, siquis occidisset. Qua in re testis Attice, testis Peloponnesos. Nam ab hoc pecore Athenis Buzyges nobilitatus, Argis Bomagiros. Novi, inquit ille, maiestatem boum et ab his dici pleraque magna, ut busycon bupaeda bulimon boopin, uvam quoque bumammam. Praeterea scio hunc esse, in quem potissimum Iuppiter se convertit, cum exportavit per mare e Phoenice amans Europam; hunc esse, qui filios Neptuni a Menalippa servarit, ne in stabulo infantes grex boum obtereret; denique ex hoc putrefacto nasci dulcissimas apes, mellis matres, a quo eas Graeci bugenes appellant; et hunc Plautium locutum esse Latine quam Hirrium praetorem renuntiatum Romam in senatum scriptum habemus. Sed bono animo es, non minus satisfaciam tibi, quam qui Bugoniam scripsit.
Primum in bubulo genere aetatis gradus dicuntur quattuor, prima vitulorum, secunda iuvencorum, tertia bovum novellorum, quarta vetulorum. Discernuntur in prima vitulus et vitula, in secunda iuvencus et iuvenca, in tertia et quarta taurus et vacca. Quae sterilis est vacca, taura appellata; quae praegnas, horda. Ab eo in fastis dies hordicidia nominatur, quod tum hordae boves immolantur. Qui gregem armentorum emere vult, observare debet primum, ut sint eae pecudes aetate potius ad fructus ferendos integrae quam iam expartae; ut sint bene compositae, ut integris membris, oblongae, amplae, nigrantibus cornibus, latis frontibus, oculis magnis et nigris, pilosis auribus, compressis malis subsimae, ne gibberae, spina leviter remissa, apertis naribus, labris subnigris, cervicibus crassis ac longis, a collo palea demissa, corpore bene costato, latis umeris, bonis clunibus, codam profusam usque ad calces ut habeant, inferiorem partem frequentibus pilis subcrispam, cruribus potius minoribus rectis, genibus eminulis distantibus inter se, pedibus non latis, neque ingredientibus qui displudantur, nec cuius ungulae divaricent, et cuius ungues sint leves et pares, corium tactu non asperum ac durum, colore potissimum nigro, deinde robeo, tertio helvo, quarto albo; mollissimus enim hic, ut durissimus primus. De mediis duobus prior quam posterior in eo prior, utrique plures quam nigri et albi. Neque non praeterea ut mares seminis boni sint, quorum et forma est spectanda, et qui ex his orti sunt respondent ad parentum speciem. Et praeterea quibus regionibus nati sint refert; boni enim generis in Italia plerique Gallici ad opus, contra nugatorii Ligusci. Transmarini Epirotici non solum meliores totius Graeciae, de etiam quam Italiae. Tametsi quidam de Italicis, quos propter amplitudinem praestare dicunt, victimas faciunt atque ad deorum servant supplicia, qui sine dubio ad res divinas propter dignitatem amplitudinis et coloris praeponendi. Quod eo magis fit, quod albi in Italia non tam frequentes quam in Thracia ad melana kolpon, ubi alio colore pauci. Eos cum emimus domitos, stipulamur sic: "illosce boves sanos esse noxisque praestari"; cum emimus indomitos, sic: "illosce iuvencos sanos recte deque pecore sano esse noxisque praestari spondesne?" Paulo verbosius haec, qui Manili actiones secuntur lanii, qui ad cultrum bovem emunt; qui ad altaria, hostiae sanitatem non solent stipulari.
Pascuntur armenta commodissime in nemoribus, ubi virgulta et frons multa; hieme cum hibernant secundum mare, aestu abiguntur in montes frondosos. Propter feturam haec servare soleo. Ante admissuram mensem unum ne cibo et potione se impleant, quod existimantur facilius macrae concipere. Contra tauros duobus mensibus ante admissuram herba et palea ac faeno facio pleniores et a feminis secerno. Habeo tauros totidem, quot Atticus, ad matrices LXX duo, unum anniculum, alterum bimum. Haec secundum astri exortum facio, quod Graeci vocant lyran, fidem nostri. Tum denique tauros in gregem redigo. Mas an femina sit concepta, significat descensu taurus, cum init, quod, si mas est, in dexteriorem partem abit; si femina, in sinisteriorem. Cur hoc fiat, vos videritis, inquit mihi, qui Aristotelem legitis. Non minores oportet inire bimas, ut trimae pariant, eo melius, si quadrimae. Pleraeque pariunt in decem annos, quaedam etiam plures. Maxime idoneum tempus ad concipiendum a delphini exortu usque ad dies quadraginta aut paulo plus. Quae enim ita conceperunt, temperatissimo anni tempore pariunt; vaccae enim mensibus decem sunt praegnates. De quibus admirandum scriptum inveni, exemptis testiculis si statim admiseris taurum, concipere. Eas pasci oportet locis viridibus et aquosis. Cavere oportet ne aut angustius stent aut feriantur aut concurrant. Itaque quod eas aestate tabani concitare solent et bestiolae quaedam minutae sub cauda ali, ne concitentur, aliqui solent includere saeptis. Iis substerni oportet frondem aliudve quid in cubilia, quo mollius conquiescant. Aestate ad aquam appellendum bis, hieme semel. Cum parere coeperunt, secundum stabula pabulum servari oportet integrum, quod egredientes degustare possint; fastidiosae enim fiunt. Et providendum, quo recipiunt se, ne frigidus locus sit; algor enim eas et famis macescere cogit. In alimoniis armenticium pecus sic contuendum. Lactantes cum matribus ne cubent; obteruntur enim. Ad eas mane adigi oportet, et cum redierunt e pastu. Cum creverunt vituli, levandae matres pabulo viridi obiciendo in praesepiis. Item his, ut fere in omnibus stabulis, lapides substernendi aut quid item, ne ungulae putrescant. Ab aequinoctio autumnali una pascuntur cum matribus. Castrare non oportet ante bimatum, quod difficulter, si aliter feceris, se recipiunt; qui autem postea castrantur, duri et inutiles fiunt. Item ut in reliquis gregibus pecuariis dilectus quotannis habendus et reiculae reiciundae, quod locum occupant earum quae ferre possunt fructus. Siquae amisit vitulum, ei supponere oportet eos, quibus non satis praebent matres. Semestribus vitulis obiciunt furfures triticios et farinam hordeaceam et teneram herbam et ut bibant mane et vesperi curant. De sanitate sunt complura, quae exscripta de Magonis libris armentarium meum crebro ut aliquid legat curo. Numerus de tauris et vaccis sic habendus, ut in sexaginta unus sit anniculus, alter bimus. Quidam habent aut minorem aut maiorem numerum; nam apud Atticum duo tauri in septuaginta matribus sunt. Numerum gregum alius facit alium, quidam centenarium modicum putant esse, ut ego. Atticus centum viginti habet, ut Lucienus.

6. Haec ille. At Murrius, qui, dum loquitur Vaccius, cum Lucieno redisset, Ego, inquit, de asinis potissimum dicam, quod sum Reatinus, ubi optimi et maximi fiunt, e quo seminio ego hic procreavi pullos et ipsis Arcadibus vendidi aliquotiens. Igitur asinorum gregem qui facere vult bonum, primum videndum ut mares feminasque bona aetate sumat, utrique ut quam diutissime fructum ferre possint; firmos, omnibus partibus honestos, corpore amplo, seminio bono, ex his locis, unde optumi exeunt, quod faciunt Peloponnesi cum potissimum eos ex Arcadia emant, in Italia ex agro Reatino. Non enim, si murenae optimae flutae sunt in Sicilia et helops ad Rhodon, continuo hi pisces in omni mari similes nascuntur. Horum genera duo: unum ferum, quos vocant onagros, ut in Phrygia et Lycaonia sunt greges multi; alterum mansuetum, ut sunt in Italia omnes. Ad seminationem onagrus idoneus, quod et e fero fit mansuetus facile et e mansueto ferus numquam. Quod similes parentum genuntur, eligendi et mas et femina cum dignitate ut sit. In mercando item ut ceterae pecudes emptionibus et traditionibus dominum mutant, et de sanitate ac noxa solet caveri. Commode pascuntur farre et furfuribus hordeaceis. Admittuntur ante solstitium, ut eodem tempore alterius anni pariant; duodecimo enim mense conceptum semen reddunt. Praegnates opere levant; venter enim labore nationem reddit deteriorem. Marem non deiungunt ab opere, quod remissione laboris fit deterior. In partu eadem fere observant, quae in equis. Secundum partum pullos anno non removent a matre. Proximo anno noctibus patiuntur esse cum his et leniter capistris aliave qua re habent vinctos. Tertio anno domare incipiunt ad eas res, ad quas quisque eos vult habere in usu. Relinquitur de numero, quorum greges non sane fiunt, nisi ex eis qui onera portant, ideo quod plerique diducuntur ad molas aut ad agri culturam, ubi quid vehendum est, aut etiam ad arandum, ubi levis est terra, ut in Campania. Greges fiunt fere mercatorum, ut eorum qui e Brundisino aut Apulia asellis dossuariis comportant ad mare oleum aut vinum itemque frumentum aut quid aliud.

7. Lucienus: Ego quoque adveniens aperiam carceres, inquit, et equos emittere incipiam, nec solum mares, quos admissarios habeo, ut Atticus, singulos in feminas denas. E quis feminas Q. Modius Equiculus, vir fortissimus, etiam patre militari, iuxta ac mares habere solebat. Horum equorum et equarum greges qui habere voluerunt, ut habeant aliqui in Peloponneso et in Apulia, primum spectare oportet aetatem, quam praecipiunt sic. Videmus ne sint minores trimae, maiores decem annorum. Aetas cognoscitur et equorum et fere omnium qui ungulas indivisas habent et etiam cornutarum, quod equus triginta mensibus primum dentes medios dicitur amittere, duo superiores, totidem inferiores. Incipientes quartum agere annum itidem eiciunt et totidem eiciunt proxumos eorum quos amiserunt, et incipiunt nasci, quos vocant columellares. Quinto anno incipiente item eodem modo amittere binos, cum cavos habeat tum renascentes, ei sexto anno impleri, septumo omnes habere solet renatos et completos. Hoc maiores qui sunt, intellegi negant posse, praeterquam cum dentes sint facti brocchi et supercilia cana et sub ea lacunae, ex observatu dicunt eum equom habere annos sedecim. De forma esse oportet magnitudine modica, quod nec vastos nec minutos decet esse, equas clunibus ac ventribus latis. Equos, ad admissuram quos velis habere, legere oportet amplo corpore, formosos, nulla parte corporis inter se non congruenti. Qualis futurus sit equus, e pullo coniectari potest: si caput habet non magnum nec membris confusis si est, oculis nigris, naribus non angustis, auribus applicatis, iuba crebra, fusca, subcrispa subtenuibus saetis, inplicata in dexteriorem partem cervicis, pectus latum at plenum, umeris latis, ventre modico, lumbis deorsum versus pressis, scapulis latis, spina maxime duplici, si minus, non exstanti, coda ampla subcrispa, cruribus rectis aequalibus intro versus potius figuratis, genibus rutundis ne magnis, ungulis duris; toto corpore ut habeat venas, quae animadverti possint, quod qui huiusce modi sit, cum est aeger, ad medendum appositus. De stirpe magni interest qua sint, quod genera sunt multa. Itaque ab hoc nobiles a regionibus dicuntur, in Graecia Thessalici equi a Thessalia, in Italia ab Apulia Apuli, ab Rosea Roseani. Equi boni futuri signa, si cum gregalibus in pabulo contendit in currendo aliave qua re, quo potior sit; si, cum flumen travehundum est gregi, in primis progreditur ac non respectat alios. Emptio equina similis fere ac boum et asinorum, quod eisdem rebus in emptione dominum mutant, ut in Manili actionibus sunt perscripta.
Equinum pecus pascendum in pratis potissimum herba, in stabulis ac praesepibus arido faeno; cum pepererunt, hordeo adiecto, bis die data aqua. Horum feturae initium admissionis facere oportet ab aequinoctio verno ad solstitium, ut partus idoneo tempore fiat; duodecimo enim mense die decimo aiunt nasci. Quae post tempus nascuntur, fere vitiosa atque inutilia existunt. Admittere oportet, cum tempus anni venerit, bis die, mane et vespere, per origam; sic appellatur qui admittit. Eo enim adiutante, equa alligata, celerius admittuntur, neque equi frustra cupiditate impulsi semen eiciunt. Quoad satis sit admitti, ipsae significant, quod se defendunt. Si fastidium saliendi est, scillae medium conterunt cum aqua ad mellis crassitudinem; tum ea re naturam equae, cum menses ferunt, tangunt; contra ab locis equae nares equi tangunt. Tametsi incredibile, quod usu venit, memoriae mandandum. Equus matrem salire cum adduci non posset, cum eum capite obvoluto auriga adduxisset et coegisset matrem inire, cum descendenti dempsisset ab oculis, ille impetum fecit in eum ac mordicus interfecit. Cum conceperunt equae, videndum ne aut laborent plusculum aut ne frigidis locis sint, quod algor maxime praegnatibus obest. Itaque in stabulis et umore prohibere oportet humum, clausa habere ostia ac fenestras, et inter singulas a praesepibus intericere longurios, qui eas discernant, ne inter se pugnare possint. Praegnatem neque implere cibo neque esurire oportet. Alternis qui admittant, diuturniores equas, meliores pullos fieri dicunt, itaque ut restibiles segetes esse exsuctiores, sic quotannis quae praegnantes fiant.
In decem diebus secundum partum cum matribus in pabulum prodigendum, ne ungulas comburat stercus tenellas. Quinquemestribus pullis factis, cum
redacti sunt in stabulum, obiciendum farinam hordeaceam molitam cum furfuribus, et siquid aliud terra natum libenter edent. Anniculis iam factis dandum hordeum et furfures, usque quoad erunt lactantes. Neque prius biennio confecto a lacte removendum; eosque, cum stent cum matribus, interdum tractandum, ne, cum sint diiuncti, exterreantur; eademque causa ibi frenos suspendendum, et eculi consuescant et videre eorum faciem et e motu audire crepitus. Cum iam ad manus accedere consuerint, interdum imponere iis puerum bis aut ter pronum in ventrem, postea iam sedentem. Haec facere, cum sit trimus; tum enim maxime crescere ac lacertosum fieri. Sunt qui dicant post annum et sex menses eculum domari posse, sed melius post trimum, a quo tempore farrago dari solet. Haec enim purgatio maxime necessaria equino pecori. Quod diebus decem facere oportet, nec pati alium ullum cibum gustare. Ab undecimo die usque ad quartum decimum dandum hordeum, cottidie adicientem minutatim; quod quarto die feceris, in eo decem diebus proximis manendum. Ab eo tempore mediocriter exercendum et, cum consudarit, perunguendum oleo. Si frigus erit, in equili faciendus ignis.
Equi quod alii sunt ad rem militarem idonei, alii ad vecturam, alii ad admissuram, alii ad cursuram, non item sunt spectandi atque habendi. Itaque peritus belli alios eligit atque alit ac docet; aliter quadrigarius ac desultor; neque idem qui vectorios facere vult ad ephippium aut ad raedam, quod qui ad rem militarem, quod ut ibi ad castra habere volunt acres, sic contra in viis habere malunt placidos. Propter quod discrimen maxime institutum ut castrentur equi. Demptis enim testiculis fiunt quietiores, ideo quod semine carent. Ii cantherii appellati, ut in subus maiales, gallis gallinaceis capi. De medicina vel plurima sunt in equis et signa morborum et genera curationum, quae pastorem scripta habere oportet. Itaque ab hoc in Graecia potissimum medici pecorum hippiatroi appellati.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License