Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER III
    • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

4. Ille, Ego vero, inquit, ut aiunt post principia in castris, id est ab his temporibus quam superioribus, quod ex pavonibus fructus capiuntur maiores quam e gallinis. Atque adeo non dissimulabo, quod volo de ornithone primum, quod lucri fecerunt hoc nomen turdi. Sexaginta enim milia Fircellina excande me fecerunt cupiditate.
Merula, Duo genera sunt, inquit, ornithonis: unum delectationis causa, ut Varro hic fecit noster sub Casino, quod amatores invenit multos; alterum fructus causa, quo genere macellarii et in urbe quidam habent loca clausa et rure, maxime conducta in Sabinis, quod ibi propter agri naturam frequentes apparent turdi. Ex iis tertii generis voluit esse Lucullus coniunctum aviarium, quod fecit in Tusculano, ut in eodem tecto ornithonis inclusum triclinium haberet, ubi delicate cenitaret et alios videret in mazonomo positos coctos, alios volitare circum fenestras captos. Quod inutile invenerunt. Nam non tantum in eo oculos delectant intra fenestras aves volitantes, quantum offendit quod alienus odor opplet nares.

5. Sed quod te malle arbitror, Axi, dicam de hoc quod fructus causa faciunt, unde, non ubi, sumuntur pingues turdi. Igitur testudo, aut peristylum tectum tegulis aut rete, fit magna, in qua milia aliquot turdorum ac merularum includere possint, quidam cum eo adiciant praeterea aves alias quoque, quae pingues veneunt care, ut miliariae ac coturnices. In hoc tectum aquam venire oportet per fistulam et eam potius per canales angustas serpere, quae facile extergeri possint (si enim late ibi diffusa aqua, et inquinatur facilius et bibitur inutilius), et ex eis caduca quae abundat per fistulam exire, ne luto aves laborent. Ostium habere humile et angustum et potissimum eius generis, quod cocliam appellant, ut solet esse in cavea, in qua tauri pugnare solent; fenestras raras, per quas non videantur extrinsecus arbores aut aves, quod earum aspectus ac desiderium marcescere facit volucres inclusas. Tantum locum luminis habere oportet, ut aves videre possint, ubi assidant, ubi cibus, ubi aqua sit. Tectorio tacta esse levi circum ostia ac fenestras, nequa intrare mus aliave quae bestia possit. Circum huius aedifici parietes intrinsecus multos esse palos, ubi aves assidere possint, praeterea perticis inclinatis ex humo ad parietem et in eis transversis gradatim modicis intervallis perticis adnexis ad speciem cancellorum scaenicorum ac theatri. Deorsum in terram esse aquam, quam bibere possint, cibatui offas positas. Eae maxime glomerantur ex ficis et farre mixto. Diebus viginti antequam tollere vult turdos, largius dat cibum, quod plus ponit et farre subtiliore incipit alere. In hoc tecto caveas, quae caveae tabulata habeant aliquot ad perticarum supplementum. Contra hic aviarius, quae mortuae ibi sunt aves, ut domino numerum reddat, solet ibidem servare. Cum opus sunt, ex hoc auiario ut sumantur idoneae, excludantur in minusculum aviarium, quod est coniunctum cum maiore ostio, lumine illustriore, quod seclusorium appellant. Ibi cum eum numerum habet exclusum, quem sumere vult, omnes occidit. Hoc ideo in secluso clam, ne reliqui, si videant, despondeant animum atque alieno tempore venditoris moriantur. Non ut advenae volucres pullos faciunt, in agro ciconiae, in tecto hirundines, sic aut hic aut illic turdi, qui cum sint nomine mares, re vera feminae quoque sunt. Neque id non secutum ut esset in merulis, quae nomine feminino mares quoque sunt. Praeterea volucres cum partim advenae sint, ut hirundines et grues, partim vernaculae, ut gallinae ac columbae, de illo genere sunt turdi adventicio ac quotannis in Italiam trans mare advolant circiter aequinoctium autumnale et eodem revolant ad aequinoctium vernum, et alio tempore, turtures ac coturnices immani numero. Hoc ita fieri apparet in insulis propinquis Pontiis, Palmariae, Pandateriae. Ibi enim in prima volatura cum veniunt, morantur dies paucos requiescendi causa itemque faciunt, cum ex Italia trans mare remeant.
Appius Axio, Si quinque milia hoc coieceris, inquit, et erit epulum ac triumphus, sexaginta milia quae vis statim in fenus des licebit multum. Tum mihi, tu dic illud alterum genus ornithonis, qui animi causa constitutus a te sub Casino fertur, in quo diceris longe vicisse non modo archetypon inventoris nostri ornithotrophion M. Laenii Strabonis, qui Brundisii hospes noster primus in peristylo habuit exhedra conclusas aves, quas pasceret obiecto rete, sed etiam in Tusculano magna aedificia Luculli. Quoi ego: Cum habeam sub oppido Casino flumen, quod per villam fluat, liquidum et altum marginibus lapideis, latum pedes quinquaginta septem, et e villa in villam pontibus transeatur, longum pedes DCCCCL derectum ab insula, quae est in imo fluvio, ubi confluit altera amnis, ad summum flumen, ubi est museum, circum huius ripas ambulatio sub dio pedes lata denos, ab hac est in agrum versus ornithonis locus ex duabus partibus dextra et sinistra maceriis altis conclusus. Inter quas locus qui est ornithonis deformatus ad tabulae litterariae speciem cum capitulo, forma qua est quadrata, patet in latitudinem pedes XLVIII, in longitudinem pedes LXXII; qua ad capitulum rutundum est, pedes XXVII. Ad haec, ita ut in margine quasi infimo tabulae descripta sit, ambulatio, ab ornithone plumula, in qua media sunt caveae, qua introitus in aream est. In limine, in lateribus dextra et sinistra porticus sunt primoribus columnis lapideis, pro mediis arbusculis humilibus ordinatae, cum a summa macerie ad epistylium tecta porticus sit rete cannabina et ab epistylio ad stylobaten. Hae sunt avibus omnigenus oppletae, quibus cibus ministratur per retem et aqua rivolo tenui affluit. Secundum stylobatis interiorem partem dextra et sinistra ad summam aream quadratam e medio diversae duae non latae oblongae sunt piscinae ad porticus versus. Inter eas piscinas tantummodo accessus semita in tholum, qui est ultra rutundus columnatus, ut est in aede Catuli, si pro parietibus feceris columnas. Extra eas columnas est silva manu sata grandibus arboribus, ut infima perluceat, tota saepta maceriis altis. Intra tholi columnas exteriores lapideas et totidem interiores ex abiete tenues locus est pedes quinque latus. Inter columnas exteriores pro pariete reticuli e nervis sunt, ut prospici in silvam possit et quae ibi sunt videri neque avis ea transire. Intra interiores columnas pro pariete rete aviarium est obiectum. Inter has et exteriores gradatim substructum ut theatridion avium, mutuli crebri in omnibus columnis impositi, sedilia avium. Intra retem aves sunt omnigenus, maxime cantrices, ut lusciniolae ac merulae, quibus aqua ministratur per canaliculum, cibus obicitur sub retem. Subter columnarum stylobaten est lapis a falere pedem et dodrantem alta; ipsum falere ad duo pedes altum a stagno, latum ad quinque, ut in culcitas et columellas convivae pedibus circumire possint. Infimo intra falere est stagnum cum margine pedali et insula in medio parva. Circum falere et navalia sunt excavata anatium stabula. In insula est columella, in qua intus axis, qui pro mensa sustinet rotam radiatam, ita ut ad extremum, ubi orbile solet esse, arcuata tabula cavata sit ut tympanum in latitudinem duo pedes et semipedem, in altitudinem palmum. Haec ab uno puero, qui ministrat, ita vertitur, ut omnia una ponantur et ad bibendum et ad edendum et admoveantur ad omnes convivas. Ex suggesto faleris, ubi solent esse peripetasmata, prodeunt anates in stagnum ac nant, e quo rivus pervenit in duas, quas dixi, piscinas, ac pisciculi ultro ac citro commetant, cum et aqua calida et frigida ex orbi ligneo mensaque, quam dixi in primis radiis esse, epitoniis versis ad unum quemque factum sit ut fluat convivam. Intrinsecus sub tholo stella lucifer interdiu, noctu hesperus, ita circumeunt ad infimum hemisphaerium ac moventur, ut indicent, quot sint horae. In eodem hemisphaerio medio circum cardinem est orbis ventorum octo, ut Athenis in horologio, quod fecit Cyrrestes; ibique eminens radius a cardine ad orbem ita movetur, ut eum tangat ventum, qui flet, ut intus scire possis.
Cum haec loqueremur, clamor fit in campo. Nos athletae comitiorum cum id fieri non miraremur propter studia suffragatorum et tamen scire vellemus, quid esset, venit ad nos Pantuleius Parra, narrat ad tabulam, cum diriberent, quendam deprensum tesserulas coicientem in loculum, eum ad consulem tractum a fautoribus competitorum. Pavo surgit, quod eius candidati custos dicebatur deprensus.

6. Axius, De pavonibus, inquit, libere licet dicas, quoniam discessit Fircellius, qui, secus siquid diceres de iis, gentilitatis causa fortasse an tecum duceret serram. Quoi Merula, De pavonibus nostra memoria, inquit, greges haberi coepti et venire magno. Ex iis M. Aufidius Lurco supra sexagena milia nummum in anno dicitur capere. Ii aliquanto pauciores esse debent mares quam feminae, si ad fructum spectes; si ad delectationem, contra; formosior enim mas. Pascendi greges agrestes. Transmarini esse dicuntur in insulis, Sami in luco Iunonis, item in Planasia insula M. Pisonis. Hi ad greges constituendos parantur bona aetate et bona forma. Huic enim natura formae e volucribus dedit palmam. Ad admissuram haec minores bimae non idoneae nec iam maiores natu. Pascuntur omne genus obiecto frumento, maxime hordeo. Itaque Seius iis dat in menses singulos hordei singulos modios, ita ut in fetura det uberius, antequam salire incipiant. In has a procuratore ternos pullos exigit eosque, cum creverunt, quinquagenis denariis vendit, ut nulla avis hunc assequatur fructum. Praeterea ova emit ac supponit gallinis, ex quibus excusos pullos refert in testudinem eam, in qua pavones habet. Quod tectum pro multitudine pavonum fieri debet et habere cubilia discreta, tectorio levata, quo neque serpens neque bestia accedere ulla possit; praeterea habere locum ante se, quo pastum exeant diebus apricis. Utrumque locum purum esse volunt hae volucres. Itaque pastorem earum cum vatillo circumire oportet ac stercus tollere ac conservare, quod et ad agri culturam idoneum est et ad substramen pullorum. Primus hos Q. Hortensius augurali aditiali cena posuisse dicitur, quod potius factum tum luxuriosi quam severi boni viri laudabant. Quem cito secuti multi extulerunt eorum pretia, ita ut ova eorum denariis veneant quinis, ipsi facile quinquagenis, grex centenarius facile quadragena milia sestertia ut reddat, ut quidem Abucius aiebat, si in singulos ternos exigeret pullos, perfici sexagenas posse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License