Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Tristia

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER SECUNDUS.

 

-1-

 

Quid mihi vobiscum est, infelix cura, libelli,
ingenio perii qui miser ipse meo?
Cur modo damnatas repeto, mea crimina, Musas?
An semel est poenam commeruisse parum?
Carmina fecerunt, ut me cognoscere vellet
omine non fausto femina virque meo:
carmina fecerunt, ut me moresque notaret
iam demi iussa Caesar ab Arte meos.
Deme mihi studium, vitae quoque crimina demes;
acceptum refero versibus esse nocens.
Hoc pretium curae vigilatorumque laborum
cepimus: ingenio est poena reperta meo.
Si saperem, doctas odissem iure sorores,
numina cultori perniciosa suo.
At nunc (tanta meo conies est insania morbo)
saxa malum refero rursus ad ista pedem:
scilicet ut victus repetit gladiator harenam,
et redit in tumidas naufraga puppis aquas.
Forsitan ut quondam Teuthrantia regna tenenti,
sic mihi res eadem vulnus opemque feret,
Musaque, quam movit, motam quoque leniet iram:
exorant magnos carmina saepe deos.
Ipse quoque Ausonias Caesar matresque nurusque
carmina turrigerae dicere iussit Opi:
iusserat et Phoebo dici, quo tempore ludos
fecit, quos aetas aspicit una semel.
His precor exemplis tua nunc, mitissime Caesar,
fiat ab ingenio mollior ira meo.
Illa quidem iusta est, nec me meruisse negabo:
non adeo nostro fugit ab ore pudor.
Sed nisi peccassem, quid tu concedere posses?
Materiam veniae sors tibi nostra dedit.
Si, quotiens peccant homines, sua fulmina mittat
Iuppiter, exiguo tempore inermis erit;
nunc ubi detonuit strepituque exterruit orbem,
purum discussis aera reddit aquis.
Iure igitur genitorque deum rectorque vocatur,
iure capax mundus nil Iove maius habet.
Tu quoque, cum patriae rector dicare paterque,
utere more dei nomen habentis idem.
Idque facis, nec te quisquam moderatius umquam
inperii potuit frena tenere sui.
Tu veniam parti superatae saepe dedisti,
non concessurus quam tibi victor erat.
Divitiis etiam multos et honoribus auctos
vidi, qui tulerant in caput arma tuum;
quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram,
parsque simul templis utraque dona tulit;
utque tuus gaudet miles, quod vicerit hostem,
sic victum cur se gaudeat, hostis habet.
Causa mea est melior, qui nec contraria dicor
arma nec hostiles esse secutus opes.
Per mare, per terras, per tertia numina iuro,
per te praesentem conspicuumque deum,
hunc animum favisse tibi, vir maxime, meque,
qua sola potui, mente fuisse tuum.
Optavi, peteres caelestia sidera tarde,
parsque fui turbae parva precantis idem,
et pia tura dedi pro te, cumque omnibus unus
ipse quoque adiuvi publica vota meis.
Quid referam libros, illos quoque, crimina nostra,
mille locis plenos nominis esse tui?
Inspice maius opus, quod adhuc sine fine tenetur,
in non credendos corpora versa modos:
invenies vestri praeconia nominis illic,
invenies animi pignora multa mei.
Non tua carminibus maior fit gloria, nec quo,
ut maior fiat, crescere possit, habet.
Fama Iovi superest: tamen hunc sua facta referri
et se materiam carminis esse iuvat,
cumque Gigantei memorantur proelia belli,
credibile est laetum laudibus esse suis.
Te celebrant alii, quanto decet ore, tuasque
ingenio laudes uberiore canunt:
sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum,
sic capitur minimo turis honore deus.
A, ferus et nobis crudelior omnibus hostis,
delicias legit qui tibi cumque meas,
carmina ne nostris quae te venerantia libris
iudicio possint candidiore legi.
Esse sed irato quis te mihi posset amicus?
Vix tunc ipse mihi non inimicus eram.
Cum coepit quassata domus subsidere, partes
in proclinatas omne recumbit onus,
cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt,
ipsa suoque eadem pondere tracta ruunt.
Ergo hominum quaesitum odium mihi carmine, quosque
debuit, est vultus turba secuta tuos.
At, memini, vitamque meam moresque probabas
illo, quem dederas, praetereuntis equo:
quod si non prodest et honesti gloria nulla
redditur, at nullum crimen adeptus eram.
Nec male commissa est nobis fortuna reorum
lisque decem deciens inspicienda viris.
Res quoque privatas statui sine crimine iudex,
deque mea fassa est pars quoque victa fide.
Me miserum! Potui, si non extrema nocerent,
iudicio tutus non semel esse tuo.
ultima me perdunt, imoque sub aequore mergit
incolumem totiens una procella ratem.
Nec mihi pars nocuit de gurgite parva, sed omnes
pressere hoc fluctus oceanusque caput.
Cur aliquid vidi? Cur noxia lumina feci?
Cur imprudenti cognita culpa mihi?
Inscius Actaeon vidit sine veste Dianam:
praeda fuit canibus non minus ille suis.
Scilicet in superis etiam fortuna luenda est,
nec veniam laeso numine casus habet.
Illa nostra die, qua me malus abstulit error,
parva quidem periit, sed sine labe domus:
sic quoque parva tamen, patrio dicatur ut aevo
clara nec ullius nobilitate minor,
et neque divitiis nec paupertate notanda,
unde sit in neutrum conspiciendus eques.
Sit quoque nostra domus vel censu parva vel ortu,
ingenio certe non latet illa meo:
quo videar quamvis nimium iuvenaliter usus,
grande tamen toto nomen ab orbe fero;
turbaque doctorum Nasonem novit, et audet
non fastiditis adnumerare viris.
Corruit haec igitur Musis accepta, sub uno
sed non exiguo crimine lapsa domus:
atque ea sic lapsa est, ut surgere, si modo laesi
ematuruerit Caesaris ira, queat.
Cuius in eventu poenae clementia tanta est,
venerit ut nostro lenior illa metu.
Vita data est, citraque necem tua constitit ira,
o princeps parce viribus use tuis!
Insuper accedunt, te non adimente, paternae,
tamquam vita parum muneris esset, opes.
Nec mea decreto damnasti facta senatus,
nec mea selecto iudice iussa fuga est.
Tristibus invectus verbis (ita principe dignum)
ultus es offensas, ut decet, ipse tuas.
Adde quod edictum, quamvis immite minaxque,
attamen in poenae nomine lene fuit:
quippe relegatus, non exul, dicor in illo,
privaque fortunae sunt ibi verba meae.
Nulla quidem sano gravior mentisque potenti
poena est, quam tanto displicuisse viro:
sed solet interdum fieri placabile numen:
nube solet pulsa candidus ire dies.
Vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum,
quae fuerat saevi fulmine tacta Iovis.
Ipse licet sperare vetes, sperabimus usque;
hoc unum fieri te prohibente potest.
Spes mihi magna subit, cum te, mitissime princeps,
spes mihi, respicio cum mea facta, cadit.
Ac veluti ventis agitantibus aera non est
aequalis rabies continuusque furor,
sed modo subsidunt intermissique silescunt,
uimque putes illos deposuisse suam:
sic abeunt redeuntque mei variantque timores,
et spem placandi dantque negantque tui.
Per superos igitur, qui dant tibi longa dabuntque
tempora, Romanum si modo nomen amant;
per patriam, quae te tuta et secura parente est,
cuius, ut in populo, pars ego nuper eram;
sic tibi, quem semper factis animoque mereris,
reddatur gratae debitus urbis amor;
Livia sic tecum sociales compleat annos,
quae, nisi te, nullo coniuge digna fuit,
quae si non esset, caelebs te vita deceret,
nullaque, cui posses esse maritus, erat;
sospite sit tecum natus quoque sospes, et olim
inperium regat hoc cum seniore senex;
ut faciuntque tui, sidus iuvenale, nepotes,
per tua perque sui facta parentis, eant;
sic adsueta tuis semper Victoria castris
nunc quoque se praestet notaque signa petat,
Ausoniumque ducem solitis circumvolet alis,
ponat et in nitida laurea serta coma,
per quem bella geris, cuius nunc corpore pugnas,
auspicium cui das grande deosque tuos,
dimidioque tui praesens es et aspicis urbem,
dimidio procul es saevaque bella geris;
hic tibi sic redeat superato victor ab hoste,
inque coronatis fulgeat altus equis:
parce, precor, fulmenque tuum, fera tela, reconde,
heu nimium misero cognita tela mihi!
Parce, pater patriae, nec nominis inmemor huius
olim placandi spem mihi tolle tui.
Non precor ut redeam, quamvis maiora petitis
credibile est magnos saepe dedisse deos:
mitius exilium si das propiusque roganti,
pars erit ex poena magna levata mea.
ultima perpetior medios eiectus in hostes,
nec quisquam patria longius exul abest.
Solus ad egressus missus septemplicis Histri
Parrhasiae gelido virginis axe premor.
Iazyges et Colchi Tereteaque turba Getaeque
Danuvii mediis vix prohibentur aquis;
cumque alii causa tibi sint graviore fugati,
ulterior nulli, quam mihi, terra data est.
Longius hac nihil est, nisi tantum frigus et hostes,
et maris adstricto quae coit unda gelu.
Hactenus Euxini pars est Romana Sinistri:
proxima Bastarnae Sauromataeque tenent.
Haec est Ausonio sub iure novissima, vixque
haeret in inperii margine terra tui.
unde precor supplex ut nos in tuta releges,
ne sit cum patria pax quoque adempta mihi,
ne timeam gentes, quas non bene summovet Hister,
neve tuus possim civis ab hoste capi.
Fas prohibet Latio quemquam de sanguine natum
Caesaribus salvis barbara vincla pati.
Perdiderint cum me duo crimina, carmen et error,
alterius facti culpa silenda mihi:
nam non sum tanti, renovem ut tua vulnera, Caesar,
quem nimio plus est indoluisse semel.
Altera pars superest, qua turpi carmine factus
arguor obsceni doctor adulterii.
Fas ergo est aliqua caelestia pectora falli,
et sunt notitia multa minora tua;
utque deos caelumque simul sublime tuenti
non vacat exiguis rebus adesse Iovi,
de te pendentem sic dum circumspicis orbem,
effugiunt curas inferiora tuas.
Scilicet inperii princeps statione relicta
inparibus legeres carmina facta modis?
Non ea te moles Romani nominis urget,
inque tuis umeris tam leve fertur onus,
lusibus ut possis advertere numen ineptis,
excutiasque oculis otia nostra tuis.
Nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda,
Raetica nunc praebent Thraciaque arma metum,
nunc petit Armenius pacem, nunc porrigit arcus
Parthus eques timida captaque signa manu,
nunc te prole tua iuvenem Germania sentit,
bellaque pro magno Caesare Caesar obit.
Denique, ut in tanto, quantum non extitit umquam,
corpore pars nulla est, quae labet, inperii,
urbs quoque te et legum lassat tutela tuarum
et morum, similes quos cupis esse tuis.
Non tibi contingunt, quae gentibus otia praestas,
bellaque cum multis inrequieta geris.
Mirer in hoc igitur tantarum pondere rerum
te numquam nostros evoluisse iocos?
At si, quod mallem, vacuum tibi forte fuisset,
nullum legisses crimen in Arte mea.
Illa quidem fateor frontis non esse severae
scripta, nec a tanto principe digna legi:
non tamen idcirco legum contraria iussis
sunt ea Romanas erudiuntque nurus.
Neve, quibus scribam, possis dubitare, libellos,
quattuor hos versus e tribus unus habet:
«este procul, vittae tenues, insigne pudoris,
quaeque tegis medios instita longa pedes!
Nil nisi legitimum concessaque furta canemus,
inque meo nullum carmine crimen erit.»
Ecquid ab hac omnes rigide summovimus Arte,
quas stola contingi vittaque sumpta vetat?
«At matrona potest alienis artibus uti,
quoque trahat, quamvis non doceatur, habet
Nil igitur matrona legat, quia carmine ab omni
ad delinquendum doctior esse potest.
Quodcumque attigerit siqua est studiosa sinistri,
ad vitium mores instruet inde suos.
Sumpserit Annales (nihil est hirsutius illis)
facta sit unde parens Ilia, nempe leget.
Sumpserit «Aeneadum genetrix» ubi prima, requiret,
Aeneadum genetrix unde sit alma Venus.
Persequar inferius, modo si licet ordine ferri,
posse nocere animis carminis omne genus.
Non tamen idcirco crimen liber omnis habebit:
nil prodest, quod non laedere possit idem.
Igne quid utilius? Siquis tamen urere tecta
comparat, audaces instruit igne manus.
Eripit interdum, modo dat medicina salutem,
quaeque iuvet, monstrat, quaeque sit herba nocens.
Et latro et cautus praecingitur ense viator
ille sed insidias, hic sibi portat opem.
Discitur innocuas ut agat facundia causas:
protegit haec sontes, inmeritosque premit.
Sic igitur carmen, recta si mente legatur,
constabit nulli posse nocere meum.
«At quasdam vitio.» Quicumque hoc concipit, errat,
et nimium scriptis arrogat ille meis.
ut tamen hoc fatear, ludi quoque semina praebent
nequitiae: tolli tota theatra iube:
peccandi causam multis quam saepe dederunt,
Martia cum durum sternit harena solum.
Tollatur Circus; non tuta licentia Circi est:
hic sedet ignoto iuncta puella viro.
Cum quaedam spatientur in hoc, ut amator eodem
conveniat, quare porticus ulla patet?
Quis locus est templis augustior? Haec quoque vitet,
in culpam siqua est ingeniosa suam.
Cum steterit Iovis aede, Iovis succurret in aede
quam multas matres fecerit ille deus.
Proxima adoranti Iunonis templa subibit,
paelicibus multis hanc doluisse deam.
Pallade conspecta, natum de crimine virgo
sustulerit quare, quaeret, Erichthonium.
Venerit in magni templum, tua munera, Martis,
stat Venus Ultori iuncta, vir ante fores.
Isidis aede sedens, cur hanc Saturnia, quaeret,
egerit Ionio Bosphorioque mari?
In Venerem Anchises, in Lunam Latmius heros,
in Cererem Iasion, qui referatur, erit.
Omnia perversas possunt corrumpere mentes
stant tamen illa suis omnia tuta locis.
Et procul a scripta solis meretricibus Arte
summovet ingenuas pagina prima manus.
Quaecumque erupit, qua non sinit ire sacerdos,
protinus huic dempti criminis ipsa rea est.
Nec tamen est facinus versus evoluere mollis,
multa licet castae non facienda legant.
Saepe supercilii nudas matrona severi
et Veneris stantis ad genus omne videt.
Corpora Vestales oculi meretricia cernunt,
nec domino poenae res ea causa fuit.
at cur in nostra nimia est lascivia Musa,
curve meus cuiquam suadet amare liber?
Nil nisi peccatum manifestaque culpa fatenda est:
paenitet ingenii iudiciique mei.
Cur non Argolicis potius quae concidit armis
vexata est iterum carmine Troia meo?
Cur tacui Thebas et vulnera mutua fratrum,
et septem portas, sub duce quamque suo?
Nec mihi materiam bellatrix Roma negabat,
et pius est patriae facta referre labor.
Denique cum meritis inpleveris omnia, Caesar,
pars mihi de multis una canenda fuit,
utque trahunt oculos radiantia lumina solis,
traxissent animum sic tua facta meum.
Arguor immerito. Tenuis mihi campus aratur:
illud erat magnae fertilitatis opus.
Non ideo debet pelago se credere, siqua
audet in exiguo ludere cumba lacu.
Forsan (et hoc dubitem) numeris levioribus aptus
sim satis, in parvos sufficiamque modos:
at si me iubeas domitos Iovis igne Gigantas
dicere, conantem debilitabit onus.
Divitis ingenii est inmania Caesaris acta
condere, materia ne superetur opus.
Et tamen ausus eram. Sed detractare videbar,
quodque nefas, damno viribus esse tuis.
Ad leve rursus opus, iuvenalia carmina, veni,
et falso movi pectus amore meum.
Non equidem vellem: sed me mea fata trahebant,
inque meas poenas ingeniosus eram.
Et mihi, quod didici! Cur me docuere parentes,
litteraque est oculos ulla morata meos?
Haec tibi me invisum lascivia fecit, ob Artes,
quis ratus es vetitos sollicitare toros.
Sed neque me nuptae didicerunt furta magistro,
quodque parum novit, nemo docere potest.
Sic ego delicias et mollia carmina feci,
strinxerit ut nomen fabula nulla meum.
Nec quisquam est adeo media de plebe maritus,
ut dubius vitio sit pater ille meo.
Crede mihi, distant mores a carmine nostro
(vita verecunda est, Musa iocosa mea)
magnaque pars mendax operum est et ficta meorum:
plus sibi permisit compositore suo.
Nec liber indicium est animi, sed honesta voluntas:
plurima mulcendis auribus apta feres.
Accius esset atrox, conviva Terentius esset,
essent pugnaces qui fera bella canunt.
Denique composui teneros non solus amores:
composito poenas solus amore dedi.
Quid, nisi cum multo Venerem confundere vino,
praecepit lyrici Teia Musa senis?
Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas?
Tuta tamen Sappho, tutus et ille fuit.
Nec tibi, Battiade, nocuit, quod saepe legenti
delicias versu fassus es ipse tuas.
Fabula iucundi nulla est sine amore Menandri,
et solet hic pueris virginibusque legi.
Ilias ipsa quid est aliud, nisi adultera, de qua
inter amatorem pugna virunique fuit?
Quid prius est illi flamma Briseidos, utque
fecerit iratos rapta puella duces?
Aut quid Odyssea est, nisi femina propter amorem,
dum vir abest, multis una petita procis?
Quis, nisi Maeonides, Venerem Martemque ligatos
narrat in obsceno corpora prensa toro?
unde nisi indicio magni sciremus Homeri
hospitis igne duas incaluisse deas?
Omne genus scripti gravitate tragoedia vincit:
haec quoque materiam semper amoris habet.
Numquid in Hippolyto, nisi caecae flamma novercae?
Nobilis est Canace fratris amore sui.
Quid? Non Tantalides agitante Cupidine currus
Pisaeam Phrygiis vexit eburnus equis?
Tingeret ut ferrum natorum sanguine mater,
concitus a laeso fecit amore dolor.
Fecit amor subitas volucres cum paelice regem,
quaeque suum luget nunc quoque mater Ityn.
Si non Aeropen frater sceleratus amasset,
aversos Solis non legeremus equos.
Inpia nec tragicos tetigisset Scylla coturnos,
ni patrium crinem desecuisset amor.
Qui legis Electran et egentem mentis Oresten,
Aegisthi crimen Tyndaridosque legis.
Nam quid de tetrico referam domitore Chimaerae,
quem leto fallax hospita paene dedit?
Quid loquar Hermionen, quid te, Schoeneia virgo,
teque, Mycenaeo Phoebas amata duci?
Quid Danaen Danaesque nurum matremque Lyaei
Haemonaque et noctes cui coiere duae?
Quid Peliae generum, quid Thesea, qvive Pelasgum
Iliacam tetigit de rate primus humum?
Huc Iole Pyrrhique parens, huc Herculis uxor,
huc accedat Hylas Iliacusque puer.
Tempore deficiar, tragicos si persequar ignes,
vixque meus capiet nomina nuda liber.
Est et in obscenos commixta tragoedia risus,
multaque praeteriti verba pudoris habet.
Nec nocet auctori, mollem qui fecit Achillem,
infregisse suis fortia facta modis.
Iunxit Aristides Milesia crimina secum,
pulsus Aristides nec tamen urbe sua est.
Nec qui descripsit corrumpi semina matrum,
Eubius, inpurae conditor historiae,
nec qui composuit nuper Sybaritica, fugit,
nec qui concubitus non tacuere suos.
Suntque ea doctorum monumentis mixta virorum,
muneribusque ducum publica facta patent.
Neve peregrinis tantum defendar ab armis,
et Romanus habet multa iocosa liber.
utque suo Martem cecinit gravis Ennius ore,
Ennius ingenio maximus, arte rudis:
explicat ut causas rapidi Lucretius ignis,
casurumque triplex vaticinatur opus:
sic sua lascivo cantata est saepe Catullo
femina, cui falsum Lesbia nomen erat;
nec contentus ea, multos vulgavit amores,
in quibus ipse suum fassus adulterium est.
Par fuit exigui similisque licentia Calvi,
detexit variis qui sua furta modis.
Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser,
et leve Cornifici parque Catonis opus.
Quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos
rebus adest nomen nominibusque pudor,
et quorum libris modo dissimulata Perilla est,
nomine nunc legitur dicta, Metelle, tuo?
Is quoque, Phasiacas Argon qui duxit in undas,
non potuit Veneris furta tacere suae.
Nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Servi
carmina. Quis dubitet nomina tanta sequi?
Vertit Aristiden Sisenna, nec obfuit illi,
historiae turpis inseruisse iocos.
Non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo,
sed linguam nimio non tenuisse mero.
Credere iuranti durum putat esse Tibullus,
sic etiam de se quod neget illa viro:
fallere custodes idem docuisse fatetur,
seque sua miserum nunc ait arte premi.
Saepe, velut gemmam dominae signumve probaret,
per causam meminit se tetigisse manum,
utque refert, digitis saepe est nutuque locutus,
et tacitam mensae duxit in orbe notam
et quibus e sucis abeat de corpore livor,
inpresso fieri qui solet ore, docet:
denique ab incauto nimium petit ille marito,
se quoque uti servet, peccet ut illa minus.
Scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas
cui totiens clausas exscreet ante fores,
multaque dat furti talis praecepta docetque
qua nuptae possint fallere ab arte viros.
Non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus
et placet, et iam te principe notus erat.
Invenies eadem blandi praecepta Properti:
destrictus minima nec tamen ille nota est.
His ego successi, quoniam praestantia candor
nomina vivorum dissimulare iubet.
Non timui, fateor, ne, qua tot iere carinae,
naufraga servatis omnibus una foret.
Sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes
(hoc est ad nostros non leve crimen avos)
quid valeant tali, quo possis plurima iactu
figere, damnosos effugiasve canes,
tessera quos habeat numeros, distante vocato
mittere quo deceat, quo dare missa modo,
discolor ut recto grassetur limite miles,
cum medius gemino calculus hoste perit,
ut bellare sequens sciat et revocare priorem,
nec tuto fugiens incomitatus eat;
parva sit ut ternis instructa tabella lapillis,
in qua vicisse est continuasse suos;
quique alli lusus (neque enim nunc persequar omnes)
perdere, rem caram, tempora nostra solent.
Ecce canit formas alius iactusque pilarum,
hic artem nandi praecipit, ille trochi,
composita est aliis fucandi cura coloris;
hic epulis leges hospitioque dedit
alter humum, de qua fingantur pocula, monstrat,
quaeque, docet, liquido testa sit apta mero.
Talia luduntur fumoso mense Decembri,
quae damno nulli composuisse fuit.
His ego deceptus non tristia carmina feci,
sed tristis nostros poena secuta iocos.
Denique nec video tot de scribentibus unum,
quem sua perdiderit Musa, repertus ego.
Quid, si scripsissem mimos obscena iocantes,
qui semper vetiti crimen amoris habent:
in quibus assidue cultus procedit adulter,
verbaque dat stulto callida nupta viro?
Nubilis hos virgo matronaque virque puerque
spectat, et ex magna parte senatus adest.
Nec satis incestis temerari vocibus aures;
adsuescunt oculi multa pudenda pati:
cumque fefellit amans aliqua novitate maritum
plauditur et magno palma favore datur;
quoque minus prodest, scaena est lucrosa poetae,
tantaque non parvo crimina praetor emit.
Inspice ludorum sumptus, Auguste, tuorum:
empta tibi magno talia multa leges.
Haec tu spectasti spectandaque saepe dedisti
(maiestas adeo conlis ubique tua est)
luminibusque tuis, totus quibus utitur orbis,
scaenica vidisti lentus adulteria.
Scribere si fas est imitantes turpia mimos,
materiae minor est debita poena meae.
An genus hoc scripti faciunt sua pulpita tutum,
quodque licet, mimis scaena licere dedit?
Et mea sunt populo saltata poemata saepe,
saepe oculos etiam detinuere tuos.
Scilicet in domibus nostris ut prisca virorum
artificis fulgent corpora picta manu,
sic quae concubitus varios Venerisque figuras
exprimat, est aliquo parva tabella loco:
utque sedet vultu fassus Telamonius iram,
inque oculis facinus barbara mater habet,
sic madidos siccat digitis Venus uda capillos,
et modo maternis tecta videtur aquis.
Bella sonant alii telis instructa cruentis,
parsque tui generis, pars tua facta canunt.
Invida me spatio natura coercuit arto,
ingenio vires exiguasque dedit
et tamen ille tuae felix Aeneidos auctor
contulit in Tyrios arma virumque toros,
nec legitur pars ulla magis de corpore toto,
quam non legitimo foedere iunctus amor.
Phyllidis hic idem teneraeque Amaryllidis ignes
bucolicis iuvenis luserat ante modis.
Nos quoque iam pridem scripto peccavimus isto:
supplicium patitur non nova culpa novum;
carminaque edideram, cum te delicta notantem
praeteriit totiens inreprehensus eques.
Ergo quae iuvenis mihi non nocitura putavi
scripta parum prudens, nunc nocuere seni.
Sera redundavit veteris vindicta libelli,
distat et a meriti tempore poena sui.
Ne tamen omne meum credas opus esse remissum,
saepe dedi nostrae grandia vela rati.
Sex ego Fastorum scripsi totidemque libellos,
cumque suo finem mense volumen habet,
idque tuo nuper scriptum sub nomine, Caesar,
et tibi sacratum sors mea rupit opus;
et dedimus tragicis scriptum regale coturnis,
quaeque gravis debet verba coturnus habet;
dictaque sunt nobis, quamvis manus ultima coeptis
defuit, in facies corpora versa novas.
Atque utinam revoces animum paulisper ab ira,
et vacuo iubeas hinc tibi pauca legi,
pauca, quibus prima surgens ab origine mundi
in tua deduxi tempora, Caesar, opus:
aspicies, quantum dederis mihi pectoris ipse,
quoque favore animi teque tuosque canam.
Non ego mordaci destrinxi carmine quemquam,
nec meus ullius crimina versus habet.
Candidus a salibus suffusis felle refugi:
nulla venenato littera mixta ioco est.
Inter tot populi, tot scriptis, milia nostri,
quem mea Calliope laeserit, unus ero.
Non igitur nostris ullum gaudere Quiritem
auguror, at multos indoluisse malis;
nec mihi credibile est, quemquam insultasse iacenti,
gratia candori si qua relata meo est
his, precor, atque aliis possint tua numina flecti,
o pater, o patriae cura salusque tuae!
Non ut in Ausoniam redeam, nisi forsitan olim,
cum longo poenae tempore victus eris,
tutius exilium pauloque quietius oro,
ut par delicto sit mea poena suo.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 Èulogos