Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Epistulae ex Ponto

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

X. Albinovano

 

Haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas
litore pellitos inter agenda Getas.
Ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum
duritiae confers, Albinovane, meae?
Gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu,
atteritur pressa vomer aduncus humo.
Tempus edax igitur praeter nos omnia perdet:
cessat duritia mors quoque victa mea.
Exemplum est animi nimium patientis Ulixes
iactatus dubio per duo lustra mari,
tempora solliciti sed non tamen omnia fati
pertulit et placidae saepe fuere morae.
An grave sex annis pulchram fovisse Calypson
aequoreaeque fuit concubuisse deae?
Excipit Hippotades qui dat pro munere ventos,
curvet ut inpulsos utilis aura sinus.
Nec bene cantantis labor est audire puellas
nec degustanti lotos amara fuit.
Hos ego qui patriae faciant oblivia sucos
parte meae vitae, si modo dentur, emam.
Nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam
gentibus obliqua quas obit Hister aqua,
nec vincet Cyclops saevum feritate Piacchen;
qui quota terroris pars solet esse mei?
Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris,
Heniochae nautis plus nocuere rates.
Nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis,
ter licet epotum ter vomat illa fretum;
qui quamquam dextra regione licentius errant,
securum latus hoc non tamen esse sinunt.
Hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis,
hic freta vel pediti pervia reddit hiems,
ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis,
siccus contempta nave viator eat.
Qui veniunt istinc vix vos ea credere dicunt.
Quam miser est qui fert asperiora fide!
Crede tamen, nec te causas nescire sinemus
horrida Sarmaticum cur mare duret hiems.
Proxima sunt nobis plaustri praebentia formam
et quae praecipuum sidera frigus habent.
Hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est
et sumit vires a propiore loco.
At Notus, adverso tepidum qui spirat ab axe,
est procul et rarus languidiorque venit.
Adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto
vimque fretum multo perdit ab amne suam.
Huc Lycus, huc Sagaris Peniusque Hypanisque Calesque
influit et crebro vertice tortus Halys
Partheniusque rapax et volvens saxa Cynapses
labitur et nullo tardior amne Tyras,
et tu, femineae Thermodon cognite turmae
et quondam Graiis Phasi petite viris,
cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyraspes
et tacite peragens lene Melanthus iter,
quique duas terras, Asiam Cadmique sororem,
separat et cursus inter utramque facit,
innumerique alii, quos inter maximus omnis
cedere Danuvius se tibi, Nile, negat.
Copia tot laticum, quas auget, adulterat undas
nec patitur vires aequor habere suas.
Quin etiam stagno similis pigraeque paludi
caeruleus vix est diluiturque color.
Innatat unda freto dulcis leviorque marina est,
quae proprium mixto de sale pondus habet.
Si roget haec aliquis cur sint narrata Pedoni
quidve loqui certis iuverit ista modis:
«Detinui, dicam, curas tempusque fefelli.
Hunc fructum praesens attulit hora mihi.
Abfuimus solito, dum scribimus ista, dolore
in mediis nec nos sensimus esse Getis
At tu, non dubito, cum Thesea carmine laudes,
materiae titulos quin tueare tuae,
quemque refers, imitere virum: vetat ille profecto
tranquilli comitem temporis esse fidem.
Qui quamquam est factis ingens et conditur a te
vir tanto quanto debuit ore cani,
est tamen ex illo nobis imitabile quiddam
inque fide Theseus quilibet esse potest.
Non tibi sunt hostes ferro clavaque domandi,
per quos vix ulli pervius Isthmos erat,
sed praestandus amor, res non operosa volenti.
Quis labor est puram non temerasse fidem?
Haec tibi, qui praestas indeclinatus amico,
non est quod lingua icta querente putes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 Èulogos