Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Epistulae ex Ponto

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. Tuticano

 

Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis,
nominis efficitur condicione tui;
aut ego non alium prius hoc dignarer honore,
est aliquis nostrum si modo carmen honor.
Lex pedis officio fortunaque nominis obstat
quaque meos adeas, est via nulla, modos.
Nam pudet in geminos ita nomen scindere versus,
desinat ut prior hoc incipiatque minor,
et pudeat, si te, qua syllaba parte moratur,
artius adpellem Tuticanumque vocem.
Et potes in versum Tuticani more venire,
fiat ut e longa syllaba prima brevis,
aut ut ducatur quae nunc correptius exit
et sit porrecta longa secunda mora.
His ego si vitiis ausim corrumpere nomen,
ridear et merito pectus habere neger.
Haec mihi causa fuit dilati muneris huius,
quod meus adiecto fenore reddet amor,
teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam,
paene mihi puero cognite paene puer,
perque tot annorum seriem quot habemus uterque
non mihi quam fratri frater amate minus.
Tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti,
cum regerem tenera frena novella manu.
Saepe ego correxi sub te censore libellos,
saepe tibi admonitu facta litura meo est,
dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis
cum te Pieriae perdocuere deae.
Hic tenor, haec viridi concordia coepta iuventa
venit ad albentis inlabefacta comas.
Quae nisi te moveant, duro tibi pectora ferro
esse vel invicto clausa adamante putem.
Sed prius huic desint et bellum et frigora terrae,
invisus nobis quae duo Pontus habet,
et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster,
et possit fatum mollius esse meum
quam tua sint lasso praecordia dura sodali.
Hic cumulus nostris absit abestque malis.
Tu modo per superos, quorum certissimus ille est
quo tuus adsidue principe crevit honor,
effice constanti profugum pietate tuendo,
ne sperata meam deserat aura ratem.
Quid mandem quaeris? Peream, nisi dicere vix est,
si modo periit, ille perire potest.
Nec quid agam invenio nec quid nolimve velimve,
nec satis utilitas est mihi nota mea.
Crede mihi, miseros prudentia prima relinquit
et sensus cum re consiliumque fugit.
Ipse, precor, quaeras qua sim tibi parte iuvandus
quoque viam facias ad mea vota vado.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 Èulogos