Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Epistulae ex Ponto

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIII. Caro

 

O mihi non dubios inter memorande sodales,
qui quod es, id vere, Care, vocaris, ave!
Unde salutaris, color hic tibi protinus index
et structura mei carminis esse potest,
non quia mirifica est, sed quod non publica certe est:
qualis enim cumque est, non latet esse meam.
Ipse quoque, ut titulum chartae de fronte revellas,
quod sit opus videor dicere posse tuum.
Quamlibet in multis positus noscere libellis
perque observatas inveniere notas.
Prodent auctorem vires quas Hercule dignas
novimus atque illi quem canis ipse pares.
Et mea Musa potest proprio deprensa colore
insignis vitiis forsitan esse suis.
Tam mala Thersiten prohibebat forma latere
quam pulchra Nireus conspiciendus erat.
Nec te mirari, si sint vitiosa, decebit
carmina quae faciam paene poeta Getes.
A! pudet et Getico scripsi sermone libellum
structaque sunt nostris barbara verba modis:
et placui -- gratare mihi! -- coepique poetae
inter inhumanos nomen habere Getas.
Materiam quaeris? Laudes: de Caesare dixi!
Adiuta est novitas numine nostra dei.
Nam patris Augusti docui mortale fuisse
corpus, in aetherias numen abisse domos,
esse parem virtute patri qui frena rogatus
saepe recusati ceperit imperii,
esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum,
ambiguum nato dignior anne viro,
esse duos iuvenes, firma adiumenta parentis,
qui dederint animi pignora certa sui.
Haec ubi non patria perlegi scripta Camena,
venit et ad digitos ultima charta meos,
et caput et plenas omnes movere pharetras,
et longum Getico murmur in ore fuit,
atque aliquis «Scribas haec cum de Caesare» dixit
«Caesaris imperio restituendus eras.»
Ille quidem dixit, sed me iam, Care, nivali
sexta relegatum bruma sub axe videt.
Carmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam
primaque tam miserae causa fuere fugae.
At tu, per studii communia foedera sacri,
per non vile tibi nomen amicitiae, --
sic capto Latiis Germanicus hoste catenis
materiam vestris adferat ingeniis,
sic valeant pueri, votum commune deorum,
quos laus formandos est tibi magna datos! --
quanta potes, praebe nostrae momenta saluti
quae nisi mutato nulla futura loco est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 Èulogos