Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Epistulae ex Ponto

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V. Cottae Maximo

 

Ille tuos quondam non ultimus inter amicos
ut sua verba legas, Maxime, Naso rogat,
in quibus ingenium desiste requirere nostrum,
nescius exilii ne videare mei.
Cernis ut ignavum corrumpant otia corpus,
ut capiant vitium, ni moveantur, aquae.
Et mihi si quis erat ducendi carminis usus,
deficit estque minor factus inerte situ.
Haec quoque quae legitis, si quid mihi, Maxime, credis,
scribimus invita vixque coacta manu.
Non libet in talis animum contendere curas
nec venit ad duros Musa vocata Getas.
Ut tamen ipse vides, luctor deducere versum,
sed non fit fato mollior ille meo.
Cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno
me quoque, qui feci, iudice digna lini.
Nec tamen emendo; labor hic quam scribere maior
mensque pati durum sustinet aegra nihil.
Scilicet incipiam lima mordacius uti
et sub iudicium singula verba vocem.
Torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum
confluat et frondes Alpibus addat Atho.
Parcendum est animo miserabile vulnus habenti:
subducunt oneri colla perusta boves.
At, puto, fructus adest, iustissima causa laborum,
et sata cum multo fenore reddit ager.
Tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullum
profuit -- atque utinam non nocuisset! -- opus.
Cur igitur scribam miraris. Miror et ipse
et tecum quaero saepe quid inde petam.
An populus vere sanos negat esse poetas
sumque fides huius maxima vocis ego
qui, sterili totiens cum sim deceptus ab arvo,
damnosa persto condere semen humo?
Scilicet est cupidus studiorum quisque suorum
tempus et adsueta ponere in arte iuvat.
Saucius eiurat pugnam gladiator et idem
inmemor antiqui vulneris arma capit.
Nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis
et ducit remos qua modo navit aqua.
Sic ego constanter studium non utile servo
et repeto nollem quas coluisse deas.
Quid potius faciam? Non sum qui segnia ducam
otia: mors nobis tempus habetur iners.
Nec iuvat in lucem nimio marcescere vino
nec tenet incertas alea blanda manus.
Cum dedimus somno quas corpus postulat horas,
quo ponam vigilans tempora longa modo?
Moris an oblitus patrii contendere discam
Sarmaticos arcus et trahar arte loci?
Hoc quoque me studium prohibent adsumere vires
mensque magis gracili corpore nostra valet.
Cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est
artibus his quae nil utilitatis habent.
Consequor ex illis casus oblivia nostri:
hanc messem satis est si mea reddit humus.
Gloria vos acuat; vos, ut recitata probentur
carmina, Pieriis invigilate choris.
Quod venit ex facili satis est componere nobis,
et nimis intenti causa laboris abest.
Cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
An verear ne non adprobet illa Getes?
Forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum
ingenio nullum maius habere meo.
Hoc ubi vivendum est, satis est, si consequor arvo,
inter inhumanos esse poeta Getas.
Quo mihi diversum fama contendere in orbem?
Quem fortuna dedit, Roma sit ille locus.
Hoc mea contenta est infelix Musa theatro.
Hoc merui, magni sic voluere dei.
Nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis
quo Boreas penna deficiente venit.
Dividimur caelo quaeque est procul urbe Quirini
aspicit hirsutos comminus ursa Getas.
Per tantum terrae, tot aquas vix credere possum
indicium studii transiluisse mei.
Finge legi, quodque est mirabile, finge placere:
auctorem certe res iuvat ista nihil.
Quid tibi, si calidae, prosit, laudere Syenae
aut ubi Taprobanen Indica tingit aqua?
Altius ire libet? Si te distantia longe
Pleiadum laudent signa, quid inde feras?
Sed neque pervenio scriptis mediocribus istuc
famaque cum domino fugit ab Urbe suo,
vosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est,
nunc quoque de nostra morte tacere reor.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 Èulogos