Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Epistulae ex Ponto

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VII. Messalino

 

Littera pro verbis tibi, Messaline, salutem
quam legis a saevis attulit usque Getis.
Indicat auctorem locus? An nisi nomine lecto
haec me Nasonem scribere verba latet?
Ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum,
me tamen excepto, qui precor esse tuus?
Di procul a cunctis qui te venerantur amantque
huius notitiam gentis habere velint.
Nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas
vivere, si vita est mortis habenda genus.
Nos premat aut bello tellus aut frigore caelum
truxque Getes armis, grandine pugnet hiems,
nos habeat regio nec pomo feta nec uvis
et cuius nullum cesset ab hoste latus.
Cetera sit sospes cultorum turba tuorum,
in quibus, ut populo, pars ego parva fui.
Me miserum, si tu verbis offenderis istis
nosque negas ulla parte fuisse tuos!
Idque sit ut verum, mentito ignoscere debes.
Nil demit laudi gloria nostra tuae.
Quis se Caesaribus notus non fingit amicum?
Da veniam fasso, tu mihi Caesar eras.
Nec tamen inrumpo quo non licet ire satisque est
atria si nobis non patuisse negas.
Utque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno
nempe salutaris quam prius ore minus.
Nec tuus est genitor nos infitiatus amicos,
hortator studii causaque faxque mei,
cui nos et lacrimas, supremum in funere munus,
et dedimus medio scripta canenda foro.
Adde quod est frater, tanto tibi iunctus amore
quantus in Atridis Tyndaridisque fuit:
is me nec comitem nec dedignatus amicum est,
si tamen haec illi non nocitura putas;
si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor:
clausa mihi potius tota sit ista domus.
Sed neque claudenda est et nulla potentia vires
praestandi ne quid peccet amicus habet.
Et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari,
sic facinus nemo nescit abesse mihi.
Quod nisi delicti pars excusabilis esset,
parva relegari poena futura fuit.
Ipse sed hoc vidit, qui pervidet omnia, Caesar,
stultitiam dici crimina posse mea.
Quaque ego permisi quaque est res passa pepercit
usus et est modice fulminis igne sui.
Nec vitam nec opes nec ademit posse reverti,
si sua per vestras victa sit ira preces.
At graviter cecidi. Quid enim mirabile, si quis
a Iove percussus non leve vulnus habet?
Ipse suas etiam vires inhiberet Achilles,
missa gravis ictus Pelias hasta dabat.
Iudicium nobis igitur cum vindicis adsit,
non est cur tua me ianua nosse neget.
Culta quidem, fateor, citra quam debuit illa est,
sed fuit in fatis hoc quoque, credo, meis.
Nec tamen officium sensit domus altera nostrum:
hic illic vestro sub lare semper eram.
Quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum,
ius aliquod tecum fratris amicus habet.
Quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper,
sic est fortunae promeruisse tuae?
Quod si permittis nobis suadere quid optes,
ut des quam reddas plura precare deos.
Idque facis, quantumque licet meminisse, solebas
officii causa pluribus esse dati.
Quo libet in numero me, Messaline, repone,
sim modo pars vestrae non aliena domus,
et mala Nasonem, quoniam meruisse videtur,
si non ferre doles, at meruisse dole.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 Èulogos