Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Epistulae ex Ponto

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IX. Cottae Maximo

 

Quae mihi de rapto tua venit epistula Celso
protinus est lacrimis umida facta meis,
quodque nefas dictu fieri nec posse putavi,
invitis oculis littera lecta tua est.
Nec quicquam ad nostras pervenit acerbius aures,
ut sumus in Ponto, perveniatque precor.
Ante meos oculos tamquam praesentis imago
haeret et extinctum vivere fingit amor.
Saepe refert animus lusus gravitate carentes,
seria cum liquida saepe peracta fide.
Nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis
quae vellem vitae summa fuisse meae,
cum domus ingenti subito mea lapsa ruina
concidit in domini procubuitque caput.
Adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit,
Maxime, Fortunae nec fuit ipse comes.
Illum ego non aliter flentem mea funera vidi
ponendus quam si frater in igne foret.
Haesit in amplexu consolatusque iacentem est
cumque meis lacrimis miscuit usque suas.
O quotiens vitae custos invisus amarae
continuit promptas in mea fata manus!
O quotiens dixit: «Placabilis ira deorum est:
vive nec ignosci tu tibi posse nega
Vox tamen illa fuit celeberrima: «Respice quantum
debeat auxilium Maximus esse tibi.
Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit
ne sit ad extremum Caesaris ira tenax,
cumque suis fratris vires adhibebit et omnem,
quo levius doleas, experietur opem
Haec mihi verba malae minuerunt taedia vitae:
quae tu ne fuerint, Maxime, vana cave.
Huc quoque venturum mihi se iurare solebat
non nisi te longae ius sibi dante viae.
Nam tua non alio coluit penetralia ritu
terrarum dominos quam colis ipse deos.
Crede mihi, multos habeas cum dignus amicos,
non fuit e multis quolibet ille minor,
si modo non census nec clarum nomen avorum,
sed probitas magnos ingeniumque facit.
Iure igitur lacrimas Celso libamus adempto,
cum fugerem, vivo quas dedit ille mihi;
carmina iure damus raros testantia mores,
ut tua venturi nomina, Celse, legant.
Hoc est quod possum Geticis tibi mittere ab arvis;
hoc solum est istic quod licet esse meum.
Funera non potui comitare nec ungere corpus
atque tuis toto dividor orbe rogis.
Qui potuit, quem tu pro numine vivus habebas,
praestitit officium Maximus omne tibi.
Ille tibi exequias et magni funus honoris
fecit et in gelidos vertit amoma sinus
diluit et lacrimis maerens unguenta profusis
ossaque vicina condita texit humo.
Qui quoniam extinctis quae debet praestat amicis,
et nos extinctis adnumerare potest.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 Èulogos