Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Epistulae ex Ponto

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER SECUNDUS

 

I. <Germanico>

 

Huc quoque Caesarei pervenit fama triumphi,
languida quo fessi vix venit aura Noti.
Nil fore dulce mihi Scythica regione putavi:
iam minus hic odio est quam fuit ante locus.
Tandem aliquid pulsa curarum nube serenum
vidi fortunae verba dedique meae.
Nolit ut ulla mihi contingere gaudia Caesar,
velle potest cuivis haec tamen una dari.
Di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur,
tristitiam poni per sua festa iubent.
Denique, quod certus furor est audere fateri,
hac ego laetitia, si vetet ipse, fruar.
Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros,
mixta tenax segeti crescere lappa solet.
Nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba
numen et invita saepe iuvamur ope.
Gaudia Caesareae mentis pro parte virili
sunt mea: privati nil habet illa domus.
Gratia, Fama, tibi per quam spectata triumphi
incluso mediis est mihi pompa Getis!
Indice te didici nuper visenda coisse
innumeras gentes ad ducis ora sui,
quaeque capit vastis inmensum moenibus orbem,
hospitiis Romam vix habuisse locum.
Tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante
fuderit adsiduas nubilus auster aquas,
numine caelesti solem fulsisse serenum
cum populi vultu conveniente die
atque ita victorem cum magnae vocis honore
bellica laudatis dona dedisse viris
claraque sumpturum pictas insignia vestes
tura prius sanctis inposuisse focis
Iustitiamque sui caste placasse parentis,
illo quae templum pectore semper habet,
quaque ierit, felix adiectum plausibus omen
saxaque roratis erubuisse rosis;
protinus argento versos imitantia muros
barbara cum pictis oppida lata viris
fluminaque et montes et in altis proelia silvis
armaque cum telis in strue mixta sua
deque tropaeorum quod sol incenderet auro
aurea Romani tecta fuisse fori
totque tulisse duces captivos addita collis
vincula paene hostis quot satis esse fuit.
Maxima pars horum vitam veniamque tulerunt,
in quibus et belli summa caputque Bato.
Cur ego posse negem minui mihi numinis iram,
cum videam mitis hostibus esse deos?
Pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor
oppida sub titulo nominis isse tui
atque ea te contra nec muri mole nec armis
nec satis ingenio tuta fuisse loci.
Di tibi dent annos! A te nam cetera sumes,
sint modo virtuti tempora longa tuae.
Quod precor eveniet -- sunt quaedam oracula vatum -- ,
nam deus optanti prospera signa dedit.
Te quoque victorem Tarpeias scandere in arces
laeta coronatis Roma videbit equis
maturosque pater nati spectabit honores
gaudia percipiens quae dedit ipse suis.
Iam nunc haec a me, iuvenum belloque togaque
maxime, dicta tibi vaticinante nota.
Hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum,
sufficiet nostris si modo vita malis,
inbuero Scythicas si non prius ipse sagittas
abstuleritque ferox hoc caput ense Getes.
Quae si me salvo dabitur tua laurea templis,
omina bis dices vera fuisse mea.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 Èulogos