Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Epistulae ex Ponto

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. Attico

 

Accipe conloquium gelido Nasonis ab Histro,
Attice iudicio non dubitande meo.
Ecquid adhuc remanes memor infelicis amici
deserit an partis languida cura suas?
Non ita di mihi sint tristes ut credere possim
fasque putem iam te non meminisse mei.
Ante oculos nostros posita est tua semper imago
et videor vultus mente videre tuos.
Seria multa mihi tecum conlata recordor
nec data iucundis tempora pauca iocis.
Saepe citae longis visae sermonibus horae,
saepe fuit brevior quam mea verba dies.
Saepe tuas venit factum modo carmen ad auris
et nova iudicio subdita Musa tuo est.
Quod tu laudaras, populo placuisse putabam
-- hoc pretium curae dulce recentis erat --
utque meus lima rasus liber esset amici,
non semel admonitu facta litura tuo est.
Nos fora viderunt pariter, nos porticus omnis,
nos via, nos iunctis curva theatra locis.
Denique tantus amor nobis, carissime, semper
quantus in Aeacide Nestorideque fuit.
Non ego, si biberes securae pocula Lethes,
excidere haec credam pectore posse tuo.
Longa dies citius brumali sidere noxque
tardior hiberna solstitialis erit
nec Babylon aestum nec frigora Pontus habebit
caltaque Paestanas vincet odore rosas
quam tibi nostrarum veniant oblivia rerum:
non ita pars fati candida nulla mei est.
Ne tamen haec dici possit fiducia mendax
stultaque credulitas nostra fuisse cave
constantique fide veterem tutare sodalem
qua licet et quantum non onerosus ero.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 Èulogos