Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Epistulae ex Ponto

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII. Cottae Maximo

 

Redditus est nobis Caesar cum Caesare nuper,
quos mihi misisti, Maxime Cotta, deos,
utque tuum munus numerum quem debet haberet,
est ibi Caesaribus Livia iuncta suis.
Argentum felix omnique beatius auro,
quod, fuerit pretium cum rude, numen habet!
Non mihi divitias dando maiora dedisses
caelitibus missis nostra sub ora tribus.
Est aliquid spectare deos et adesse putare
et quasi cum vero numine posse loqui.
Quantum ad te, redii, nec me tenet ultima tellus,
utque prius, media sospes in Urbe moror.
Caesareos video vultus, velut ante videbam:
vix huius voti spes fuit ulla mihi.
Utque salutabam numen caeleste, saluto.
Quod reduci tribuas, nil, puto, maius habes.
Quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt?
Qui locus ablato Caesare vilis erit.
Hunc ego cum spectem, videor mihi cernere Romam;
nam patriae faciem sustinet ille suae.
Fallor an irati mihi sunt in imagine vultus,
torvaque nescio quid forma minantis habet?
Parce, vir inmenso maior virtutibus orbe,
iustaque vindictae supprime frena tuae.
Parce, precor, saecli decus indelebile nostri,
terrarum dominum quem sua cura facit.
Per patriae numen, quae te tibi carior ipso est,
per numquam surdos in tua vota deos
perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est,
et cui maiestas non onerosa tua est,
perque tibi similem virtutis imagine natum,
moribus adgnosci qui tuus esse potest,
perque tuos vel avo dignos vel patre nepotes
qui veniunt magno per tua iussa gradu,
parte leva minima nostras et contrahe poenas
daque procul Scythico qui sit ab hoste locum.
Et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar,
numina sint precibus non inimica meis!
Sic fera quam primum pavido Germania vultu
ante triumphantis serva feratur equos,
sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos
vivant et possis filius esse diu!
Tu quoque, conveniens ingenti nupta marito,
accipe non dura supplicis aure preces!
Sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes,
cumque bonis nuribus quod peperere nurus!
Sic quem dira tibi rapuit Germania Drusum
pars fuerit partus sola caduca tui!
Sic tibi mature fraterni funeris ultor
purpureus niveis filius instet equis!
Adnuite o! timidis, mitissima numina, votis;
praesentis aliquid prosit habere deos.
Caesaris adventu tuta gladiator harena
exit et auxilium non leve vultus habet.
Nos quoque vestra iuvat quod, qua licet, ora videmus,
intrata est superis quod domus una tribus.
Felices illi qui non simulacra, sed ipsos
quique deum coram corpora vera vident!
Quod quoniam nobis invidit inutile fatum,
quos dedit ars vultus effigiemque colo.
Sic homines novere deos, quos arduus aether
occulit, et colitur pro Iove forma Iovis.
Denique, quae mecum est et erit sine fine, cavete
ne sit in inviso vestra figura loco.
Nam caput e nostra citius cervice recedet
et patiar fossis lumen abire genis
quam caream raptis, o publica numina, vobis:
vos eritis nostrae portus et ara fugae.
Vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis,
utque meas aquilas, <sic mea> signa sequar.
Aut ego me fallo nimioque cupidine ludor
aut spes exilii commodioris adest;
nam minus et minus est facies in imagine tristis
visaque sunt dictis adnuere ora meis.
Vera precor fiant timidae praesagia mentis
iustaque, quamvis est, sit minor ira dei.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 Èulogos