Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Epistulae ex Ponto

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

X. Macro

 

Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae
haec tibi Nasonem scribere verba, Macer,
auctorisque sui si non est anulus index,
cognitane est nostra littera facta manu?
An tibi notitiam mora temporis eripit horum
nec repetunt oculi signa vetusta tui?
Sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque,
exciderit tantum ne tibi cura mei.
Quam tu vel longi debes convictibus aevi,
vel mea quod coniunx non aliena tibi est,
vel studiis quibus es quam nos sapientius usus,
utque decet, nulla factus es Arte nocens.
Tu canis aeterno quicquid restabat Homero,
ne careant summa Troica bella manu.
Naso parum prudens Artem dum tradit amandi,
doctrinae pretium triste magister habet.
Sunt tamen inter se communia sacra poetis,
diversum quamvis quisque sequamur iter.
Quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse
suspicor et casus velle levare meos.
Te duce magnificas Asiae perspeximus urbes,
Trinacris est oculis te duce visa meis;
vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma,
subpositus monti quam vomit ore gigans
Hennaeosque lacus et olentia stagna Palici,
quamque suis Cyanen miscet Anapus aquis.
Nec procul hinc nympha est quae, dum fugit Elidis amnem,
tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.
Hic mihi labentis pars anni magna peracta est.
Eheu! quam dispar est locus ille Getis!
Et quota pars haec sunt rerum quas vidimus ambo,
te mihi iucundas efficiente vias,
seu rate caeruleas picta sulcavimus undas,
esseda nos agili sive tulere rota.
Saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi
pluraque, si numeres, verba fuere gradu.
Saepe dies sermone minor fuit inque loquendum
tarda per aestivos defuit hora dies.
Est aliquid casus pariter timuisse marinos
iunctaque ad aequoreos vota tulisse deos,
et modo res egisse simul, modo rursus ab illis,
quorum non pudeat, posse referre iocos.
Haec tibi cum subeant, absim licet, omnibus annis
ante tuos oculos, ut modo visus, ero.
Ipse quidem certe cum sim sub cardine mundi
qui semper liquidis altior extat aquis,
te tamen intueor, quo solo pectore possum,
et tecum gelido saepe sub axe loquor.
Hic es et ignoras et ades celeberrimus absens
inque Getas media iussus ab Urbe venis.
Redde vicem et, quoniam regio felicior ista est,
istic me memori pectore semper habe.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 Èulogos