Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Epistulae ex Ponto

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER TERTIUS

 

I. Uxori

 

Aequor Iasonio pulsatum remige primum
quaeque nec hoste fero nec nive, terra, cares,
ecquod erit tempus quo vos ego Naso relinquam,
in minus hostili iussus abesse loco?
An mihi barbaria vivendum semper in ista
inque Tomitana condar oportet humo?
Pace tua, si pax ulla est tua, Pontica tellus,
finitimus rapido quam terit hostis equo,
pace tua dixisse velim: «Tu pessima duro
pars es in exilio, tu mala nostra gravas.
Tu neque ver sentis cinctum florente corona,
tu neque messorum corpora nuda vides,
nec tibi pampineas autumnus porrigit uvas,
cuncta sed inmodicum tempora frigus habent.
Tu glacie freta vincta tenes, et in aequore piscis
inclusus tecta saepe natavit aqua.
Nec tibi sunt fontes, laticis nisi paene marini,
qui potus dubium sistat alatne sitim.
Rara, neque haec felix, in apertis eminet arvis
arbor et in terra est altera forma maris.
Non avis obloquitur, nisi silvis si qua remota
aequoreas rauco gutture potat aquas.
Tristia per vacuos horrent absinthia campos
conveniensque suo messis amara loco.
Adde metus et quod murus pulsatur ab hoste
tinctaque mortifera tabe sagitta madet,
quod procul haec regio est et ab omni devia cursu
nec pede quo quisquam nec rate tutus eat.
Non igitur mirum finem quaerentibus horum
altera si nobis usque rogatur humus.
Te magis est mirum non hoc evincere, coniunx,
inque meis lacrimas posse tenere malis.
Quid facias quaeris? Quaeras hoc scilicet ipsum,
invenies, vere si reperire voles.
Velle parum est: cupias ut re potiaris oportet
et faciat somnos haec tibi cura breves.
Velle reor multos: quis enim mihi tam sit iniquus
optet ut exilium pace carere meum?
Pectore te toto cunctisque incumbere nervis
et niti pro me nocte dieque decet.
Utque iuvent alii, tu debes vincere amicos
uxor et ad partis prima venire tuas.
Magna tibi inposita est nostris persona libellis:
coniugis exemplum diceris esse bonae.
Hanc cave degeneres, ut sint praeconia nostra
vera; vide Famae quod tuearis opus.
Ut nihil ipse querar, tacito me Fama queretur,
quae debet fuerit ni tibi cura mei.
Exposuit memet populo Fortuna videndum
et plus notitiae quam fuit ante dedit.
Notior est factus Capaneus a fulminis ictu,
notus humo mersis Amphiaraus equis.
Si minus errasset, notus minus esset Ulixes,
magna Philoctetae vulnere fama suo est.
Si locus est aliquis tanta inter nomina parvis,
nos quoque conspicuos nostra ruina facit.
Nec te nesciri patitur mea pagina, qua non
inferius Coa Bittide nomen habes.
Quicquid ages igitur, scena spectabere magna
et pia non paucis testibus uxor eris.
Crede mihi, quotiens laudaris carmine nostro,
qui legit has laudes, an mereare rogat.
Utque favere reor plures virtutibus istis,
sic tua non paucae carpere facta volent.
Quarum tu praesta ne livor dicere possit:
«Haec est pro miseri lenta salute viri».
Cumque ego deficiam nec possim ducere currum,
fac tu sustineas debile sola iugum.
Ad medicum specto venis fugientibus aeger:
ultima pars animae dum mihi restat, ades,
quodque ego praestarem, si te magis ipse valerem,
id mihi, cum valeas fortius ipsa, refer.
Exigit hoc socialis amor foedusque maritum.
Moribus hoc, coniunx, exigis ipsa tuis.
Hoc domui debes de qua censeris, ut illam
non magis officiis quam probitate colas.
Cuncta licet facias, nisi eris laudabilis uxor,
non poterit credi Marcia culta tibi.
Nec sumus indigni nec, si vis vera fateri,
debetur meritis gratia nulla meis.
Redditur illa quidem grandi cum fenore nobis
nec te, si cupiat, laedere rumor habet,
sed tamen hoc factis adiunge prioribus unum,
pro nostris ut sis ambitiosa malis,
Ut minus infesta iaceam regione labora,
clauda nec officii pars erit ulla tui.
Magna peto, sed non tamen invidiosa roganti,
utque ea non teneas, tuta repulsa tua est.
Nec mihi suscense, totiens si carmine nostro
quod facis ut facias teque imitere rogo.
Fortibus adsuevit tubicen prodesse suoque
dux bene pugnantis incitat ore viros.
Nota tua est probitas testataque tempus in omne:
sit virtus etiam non probitate minor.
Nec tibi Amazonia est pro me sumenda securis
aut excisa levi pelta gerenda manu.
Numen adorandum est, non ut mihi fiat amicum,
sed sit ut iratum quam fuit ante minus.
Gratia si nulla est, lacrimae tibi gratia fient:
hac potes aut nulla parte movere deos.
Quae tibi ne desint, bene per mala nostra cavetur
meque viro flendi copia dives adest;
utque meae res sunt, omni, puto, tempore flebis:
has fortuna tibi nostra ministrat opes.
Si mea mors redimenda tua, quod abominor, esset,
Admeti coniunx quam sequereris erat.
Aemula Penelopes fieres, si fraude pudica
instantis velles fallere nupta procos.
Si comes extincti manes sequerere mariti,
esset dux facti Laudamia tui.
Iphias ante oculos tibi erat ponenda volenti
corpus in accensos mittere forte rogos.
Morte nihil opus est, nihil Icariotide tela:
Caesaris est coniunx ore precanda tuo
quae praestat virtute sua, ne prisca vetustas
laude pudicitiae saecula nostra premat,
quae Veneris formam, mores Iunonis habendo
sola est caelesti digna reperta toro.
Quid trepidas et adire times? Non inpia Progne
filiave Aeetae voce movenda tua est,
nec nurus Aegypti, nec saeva Agamemnonis uxor,
Scyllaque quae Siculas inguine terret aquas,
Telegonive parens vertendis nata figuris
nexaque nodosas angue Medusa comas,
femina sed princeps, in qua Fortuna videre
se probat et caecae crimina falsa tulit,
qua nihil in terris ad finem solis ab ortu
clarius excepto Caesare mundus habet.
Eligito tempus captatum saepe rogandi,
exeat adversa ne tua navis aqua.
Non semper sacras reddunt oracula sortis
ipsaque non omni tempore fana patent.
Cum status Urbis erit qualem nunc auguror esse,
et nullus populi contrahet ora dolor,
cum domus Augusti Capitoli more colenda
laeta, quod est et sit, plenaque pacis erit,
tum tibi di faciant adeundi copia fiat,
profectura aliquid tum tua verba putes.
Si quid aget maius, differ tua coepta caveque
spem festinando praecipitare meam.
Nec rursus iubeo, dum sit vacuissima, quaeras:
corporis ad curam vix vacat illa sui.
Omnia per rerum turbam tu quoque oportet eas.
Cum tibi contigerit vultum Iunonis adire,
fac sis personae quam tueare memor.
Nec factum defende meum: mala causa silenda est.
Nil nisi sollicitae sint tua verba preces.
Tum lacrimis demenda mora est submissaque terra
ad non mortalis brachia tende pedes.
Tum pete nil aliud saevo nisi ab hoste recedam:
hostem Fortunam sit satis esse mihi.
Plura quidem subeunt, sed sunt turbata timore;
haec quoque vix poteris voce tremente loqui.
Suspicor hoc damno fore non tibi: sentiet illa
te maiestatem pertimuisse suam.
Nec tua si fletu scindentur verba, nocebit:
interdum lacrimae pondera vocis habent.
Lux etiam coeptis facito bona talibus adsit
horaque conveniens auspiciumque favens,
sed prius inposito sanctis altaribus igni
tura fer ad magnos vinaque pura deos,
e quibus ante omnes Augustum numen adora
progeniemque piam participemque tori.
Sint utinam mites solito tibi more tuasque
non duris lacrimas vultibus aspiciant!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 Èulogos