Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Epistulae ex Ponto

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. Fabio Maximo

 

Si vacat exiguum profugo dare tempus amico,
o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades,
dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra
seu veri species seu fuit ille sopor.
Nox erat et bifores intrabat luna fenestras,
mense fere medio quanta nitere solet.
Publica me requies curarum somnus habebat
fusaque erant toto languida membra toro,
cum subito pennis agitatus inhorruit aer
et gemuit parvo mota fenestra sono.
Territus in cubitum relevo mea membra sinistrum,
pulsus et e trepido pectore somnus abit.
Stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat,
fulcra tenens laeva tristis acerna manu,
nec torquem collo neque habens crinale capillo
nec bene dispositas comptus ut ante comas.
Horrida pendebant molles super ora capilli
et visa est oculis horrida penna meis,
qualis in aeriae tergo solet esse columbae
tractatam multae quam tetigere manus.
Hunc simul agnovi -- neque enim mihi notior alter --
talibus adfata est libera lingua sonis:
«O puer, exilii decepto causa magistro,
quem fuit utilius non docuisse mihi,
huc quoque venisti, pax est ubi tempore nullo
et coit adstrictis barbarus Hister aquis?
Quae tibi causa viae, nisi uti mala nostra videres,
quae sunt, si nescis, invidiosa tibi?
Tu mihi dictasti iuvenalia carmina primus,
adposui senis te duce quinque pedes.
Nec me Maeonio consurgere carmine nec me
dicere magnorum passus es acta ducum.
Forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes
ingenii vires comminuere mei.
Namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis,
in nullum mea mens grande vacavit opus.
Nec satis hoc fuerat: stulto quoque carmine feci
Artibus ut posses non rudis esse meis.
Pro quibus exilium misero est mihi reddita merces,
id quoque in extremis et sine pace locis.
At non Chionides Eumolpus in Orphea talis,
in Phryga nec Satyrum talis Olympus erat,
praemia nec Chiron ab Achille talia cepit,
Pythagoraeque ferunt non nocuisse Numam.
Nomina neu referam longum collecta per aevum,
discipulo perii solus ab ipse meo.
Dum damus arma tibi, dum te, lascive, docemus,
haec te discipulo dona magister habet.
Scis tamen et liquido iuratus dicere possis
non me legitimos sollicitasse toros.
Scripsimus haec illis quarum nec vitta pudicos
contingit crines nec stola longa pedes.
Dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas
et facere incertum per mea iussa genus?
An sit ab his omnis rigide submota libellis
quam lex furtivos arcet habere viros?
Quid tamen hoc prodest, vetiti si lege severa
credor adulterii composuisse notas?
At tu -- sic habeas ferientes cuncta sagittas,
sic numquam rapido lampades igne vacent,
sic regat imperium terrasque coerceat omnis
Caesar, ab Aenea est qui tibi fratre tuus --
effice sit nobis non inplacabilis ira
meque loco plecti commodiore velit
Haec ego visus eram puero dixisse volucri,
hos visus nobis ille dedisse sonos:
«Per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas,
per matrem iuro Caesareumque caput
nil nisi concessum nos te didicisse magistro
Artibus et nullum crimen inesse tuis.
Utque hoc, sic utinam defendere cetera possem!
Scis aliud quod te laeserit esse magis.
Quidquid id est, -- neque enim debet dolor ipse referri,
nec potes a culpa dicere abesse tua --
tu licet erroris sub imagine crimen obumbres,
non gravior merito iudicis ira fuit.
Ut tamen aspicerem consolarerque iacentem,
lapsa per inmensas est mea penna vias.
Haec loca tum primum vidi cum matre rogante
Phasias est telis fixa puella meis.
Quae nunc cur iterum post saecula longa revisam
tu facis, o castris miles amice meis.
Pone metus igitur: mitescet Caesaris ira
et veniet votis mollior aura tuis.
Neve moram timeas, tempus quod quaerimus instat
cunctaque laetitiae plena triumphus habet.
Dum domus et nati, dum mater Livia gaudet,
dum gaudes, patriae magne ducisque pater,
dum sibi gratatur populus totamque per Urbem
omnis odoratis ignibus ara calet,
dum faciles aditus praebet venerabile templum,
sperandum est nostras posse valere preces.
Dixit et aut ille est tenues dilapsus in auras,
coeperunt sensus aut vigilare mei.
Si dubitem faveas quin his, o Maxime, dictis,
Memnonio cygnos esse colore putem.
Sed neque mutatur nigra pice lacteus umor,
nec quod erat candens fit terebinthus ebur.
Conveniens animo genus est tibi; nobile namque
pectus et Herculeae simplicitatis habes.
Livor, iners vitium, mores non exit in altos
utque latens ima vipera serpit humo.
Mens tua sublimis supra genus eminet ipsum
grandius ingenio nec tibi nomen inest.
Ergo alii noceant miseris optentque timeri
tinctaque mordaci spicula felle gerant.
At tua supplicibus domus est adsueta iuvandis,
in quorum numero me, precor, esse velis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 Èulogos