Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Epistulae ex Ponto

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. Rufino

 

Haec tibi non vanam portantia verba salutem
Naso Tomitana mittit ab urbe tuus,
utque suo faveas mandat, Rufine, Triumpho,
in vestras venit si tamen ille manus.
Est opus exiguum vestrisque paratibus inpar:
quale tamen cumque est, ut tueare, rogo.
Firma valent per se nullumque Machaona quaerunt;
ad medicam dubius confugit aeger opem.
Non opus est magnis placido lectore poetis:
quemlibet invitum difficilemque tenent.
Nos, quibus ingenium longi minuere labores
aut etiam nullum forsitan ante fuit,
viribus infirmi vestro candore valemus;
quod mihi si demas, omnia rapta putem.
Cunctaque cum mea sint propenso nixa favore,
praecipuum veniae ius habet ille liber.
Spectatum vates alii scripsere triumphum:
est aliquid memori visa notare manu.
Nos ea vix avidam vulgo captata per aurem
scripsimus atque oculi fama fuere mei.
Scilicet adfectus similis aut impetus idem
rebus ab auditis conspicuisque venit!
Nec nitor argenti quem vos vidistis et auri
quod mihi defuerit purpuraque illa queror,
sed loca, sed gentes formatae mille figuris
nutrissent carmen proeliaque ipsa meum,
et regum vultus, certissima pignora mentis,
iuvissent aliqua forsitan illud opus.
Plausibus ex ipsis populi laetoque favore
ingenium quodvis incaluisse potest,
tamque ego sumpsissem tali clamore vigorem
quam rudis audita miles ad arma tuba.
Pectora sint nobis nivibus glacieque licebit
atque hoc quem patior frigidiora loco,
illa ducis facies in curru stantis eburno
excuteret frigus sensibus omne meis.
His ego defectus dubiisque auctoribus usus
ad vestri venio iure favoris opem.
Nec mihi nota ducum nec sunt mihi nota locorum
nomina: materiam non habuere manus.
Pars quota de tantis rebus, quam fama referre
aut aliquis nobis scribere posset, erat?
Quo magis, o lector, debes ignoscere, si quid
erratum est illic praeteritumve mihi.
Adde quod adsidue domini meditata querelas
ad laetum carmen vix mea versa lyra est.
Vix bona post tanto quaerenti verba subibant
et gaudere aliquid res mihi visa nova est,
utque reformidant insuetum lumina solem,
sic ad laetitiam mens mea segnis erat.
Est quoque cunctarum novitas carissima rerum
gratiaque officio quod mora tardat abest.
Cetera certatim de magno scripta triumpho
iam pridem populi suspicor ore legi.
Illa bibit sitiens lector, mea pocula plenus.
Illa recens pota est, nostra tepebit aqua.
Non ego cessavi nec fecit inertia serum:
ultima me vasti sustinet ora freti.
Dum venit huc rumor properataque carmina fiunt
factaque eunt ad vos, annus abisse potest.
Nec minimum refert intacta rosaria primus
an sera carpas paene relicta manu.
Quid mirum lectis exhausto floribus horto
si duce non facta est digna corona suo?
Deprecor hoc: vatum contra sua carmina ne quis
dicta putet! pro se Musa locuta mea est.
Sunt mihi vobiscum communia sacra, poetae,
in vestro miseris si licet esse choro,
magnaque pars animae mecum vixistis, amici:
hac ego vos absens nunc quoque parte colo.
Sint igitur vestro mea commendata favore
carmina, non possum pro quibus ipse loqui.
Scripta placent a morte fere, quia laedere vivos
livor et iniusto carpere dente solet.
Si genus est mortis male vivere, terra moratur
et desunt fatis sola sepulcra meis.
Denique opus curae culpetur ut undique nostrae,
officium nemo qui reprehendat erit.
Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas:
hac ego contentos auguror esse deos.
Haec facit ut veniat pauper quoque gratus ad aras
et placeat caeso non minus agna bove.
Res quoque tanta fuit quantae subsistere summo
Aeneidos vati grande fuisset onus.
Ferre etiam molles elegi tam vasta triumphi
pondera disparibus non potuere rotis.
Quo pede nunc utar dubia est sententia nobis:
alter enim de te, Rhene, triumphus adest.
Inrita votorum non sunt praesagia vatum.
Danda Iovi laurus, dum prior illa viret.
Nec mea verba legis, qui sum submotus ad Histrum,
non bene pacatis flumina pota Getis.
Ista dei vox est: deus est in pectore nostro;
haec duce praedico vaticinorque deo.
Quid cessas currum pompamque parare triumphis,
Livia? Dant nullas iam tibi bella moras.
Perfida damnatas Germania proicit hastas:
iam pondus dices omen habere meum.
Crede, brevique fides aderit. Geminabit honorem
filius et iunctis ut prius ibit equis.
Prome quod inicias umeris victoribus ostrum:
ipsa potest solitum nosse corona caput.
Scuta sed et galeae gemmis radientur et auro
stentque super vinctos trunca tropaea viros.
Oppida turritis cingantur eburnea muris
fictaque res vero more putetur agi.
Squalidus inmissos fracta sub harundine crines
Rhenus et infectas sanguine portet aquas.
Barbara iam capti poscunt insignia reges
textaque fortuna divitiora sua
et quae praeterea virtus invicta tuorum
saepe parata tibi saepe paranda facit.
Di, quorum monitu sumus eventura locuti,
verba, precor, celeri nostra probate fide.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 Èulogos