Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Epistulae ex Ponto

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IX. Bruto

 

Quod sit in his eadem sententia, Brute, libellis,
carmina nescio quem carpere nostra refers,
nil nisi me terra fruar ut propiore rogare
et quam sim denso cinctus ab hoste loqui.
O! quam de multis vitium reprehenditur unum!
Hoc peccat solum si mea Musa, bene est.
Ipse ego librorum video delicta meorum,
cum sua plus iusto carmina quisque probet.
Auctor opus laudat: sic forsitan Agrius olim
Thersiten facie dixerit esse bona.
Iudicium tamen hic nostrum non decipit error,
nec quicquid genui protinus illud amo.
Cur igitur, si me video delinquere, peccem
et patiar scripto crimen inesse rogas?
Non eadem ratio est sentire et demere morbos:
sensus inest cunctis, tollitur arte malum.
Saepe aliquod verbum cupiens mutare reliqui,
iudicium vires destituuntque meum.
Saepe piget -- quid enim dubitem tibi vera fateri? --
corrigere et longi ferre laboris onus.
Scribentem iuvat ipse labor minuitque laborem
cumque suo crescens pectore fervet opus.
Corrigere ut res est tanto minus ardua quanto
magnus Aristarcho maior Homerus erat,
sic animum lento curarum frigore laedit
et cupidi cursus frena retentat equi.
Atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram
ossaque pacata nostra tegantur humo,
ut mihi conanti nonnumquam intendere curas
fortunae species obstat acerba meae,
vixque mihi videor faciam qui carmina sanus
inque feris curem corrigere illa Getis.
Nil tamen e scriptis magis excusabile nostris
quam sensus cunctis paene quod unus inest.
Laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis:
conveniens operi tempus utrumque suo est.
Quid nisi de vitio scribam regionis amarae,
utque loco moriar commodiore precer?
Cum totiens eadem dicam, vix audior ulli
verbaque profectu dissimulata carent.
Et tamen haec eadem cum sint, non scripsimus isdem
unaque per plures vox mea temptat opem.
An, ne bis sensum lector reperiret eundem,
unus amicorum, Brute, rogandus eras?
Non fuit hoc tanti, confesso ignoscite, docti!
Vilior est operis fama salute mea.
Denique materiam quam quis sibi finxerit ipse,
arbitrio variat multa poeta suo.
Musa mea est index nimium quoque vera malorum
atque incorrupti pondera testis habet.
Nec liber ut fieret, sed uti sua cuique daretur
littera, propositum curaque nostra fuit.
Postmodo conlectas utcumque sine ordine iunxi:
hoc opus electum ne mihi forte putes.
Da veniam scriptis, quorum non gloria nobis
causa, sed utilitas officiumque fuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 Èulogos