Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Epistulae ex Ponto

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. Ad ingratum

 

Conquerar an taceam? Ponam sine nomine crimen
an notum qui sis omnibus esse velim?
Nomine non utar, ne commendere querela,
quaeraturque tibi carmine fama meo.
Dum mea puppis erat valida fundata carina,
qui mecum velles currere primus eras.
Nunc, quia contraxit vultum Fortuna, recedis,
auxilio postquam scis opus esse tuo.
Dissimulas etiam nec me vis nosse videri
quisque sit audito nomine Naso rogas.
Ille ego sum, quamquam non vis audire, vetusta
paene puer puero iunctus amicitia,
ille ego qui primus tua seria nosse solebam
et tibi iucundis primus adesse iocis,
ille ego convictor densoque domesticus usu,
ille ego iudiciis unica Musa tuis,
ille ego sum qui nunc an vivam, perfide, nescis,
cura tibi de quo quaerere nulla fuit.
Sive fui numquam carus, simulasse fateris,
seu non fingebas, inveniere levis.
Aut age, dic aliquam quae te mutaverit iram.
Nam nisi iusta tua est, iusta querela mea est.
Quod te nunc crimen similem vetat esse priori?
An crimen, coepi quod miser esse, vocas?
Si mihi rebus opem nullam factisque ferebas,
venisset verbis charta notata tribus.
Vix equidem credo, sed et insultare iacenti
te mihi nec verbis parcere fama refert.
Quid facis, a! demens? Cur, si Fortuna recedat,
naufragio lacrimas eripis ipse tuo?
Haec dea non stabili quam sit levis orbe fatetur,
quae summum dubio sub pede semper habet.
Quolibet est folio, quavis incertior aura.
Par illi levitas, improbe, sola tua est.
Omnia sunt hominum tenui pendentia filo
et subito casu quae valuere ruunt.
Divitis audita est cui non opulentia Croesi?
Nempe tamen vitam captus ab hoste tulit.
Ille Syracosia modo formidatus in urbe
vix humili duram reppulit arte famem.
Quid fuerat Magno maius? Tamen ille rogavit
submissa fugiens voce clientis opem,
cuique viro totus terrarum paruit orbis
Ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho,
quo victrix totiens consule Roma fuit,
in caeno Marius iacuit cannaque palustri
pertulit et tanto multa pudenda viro.
Ludit in humanis divina potentia rebus
et certam praesens vix feret hora fidem.
«Litus ad Euxinum» si quis mihi diceret «ibis
et metues arcu ne feriare Getae»,
«I, bibe» dixissem «purgantes pectora sucos
quicquid et in tota nascitur Anticyra
Sum tamen haec passus nec, si mortalia possem,
et summi poteram tela cavere dei.
Tu quoque fac timeas et quae tibi laeta videntur,
dum loqueris, fieri tristia posse puta.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 Èulogos