Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Annaeus Lucanus
Bellum civile

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Liber IV

At procul extremis terrarum Caesar in oris
Martem saevus agit non multa caede nocentem,
maxima sed fati ducibus momenta daturum.
Iure pari rector castris Afranius illis
ac Petreius erat: concordia duxit in aequas
imperium commune vices, tutelaque valli
pervigil alterno paret custodia signo.
His praeter Latias acies erat inpiger Astur
Vettonesque leves profugique a gente vetusta
Gallorum Celtae miscentes nomen Hiberis.
Colle tumet modico lenique excrevit in altum
pingue solum tumulo; super hunc fundata vetusta
surgit Ilerda manu; placidis praelabitur undis
Hesperios inter Sicoris non ultimus amnis,
saxeus ingenti quem pons amplectitur arcu
hibernas passurus aquas. At proxima rupes
signa tenet Magni; nec Caesar colle minore
castra levat; medius dirimit tentoria gurges.
Explicat hinc tellus campos effusa patentis
vix oculo prendente modum, camposque coercet
Cinga rapax vetitus fluctus et litora cursu
Oceani pepulisse suo; nam gurgite mixto
qui praestat terris, aufert tibi nomen Hiberus.
Prima dies belli cessavit Marte cruento
spectandasque ducum vires numerosaque signa
exposuit. Piguit sceleris; pudor arma furentum
continuit, pariaeque et ruptis legibus unum
donavere diem; prono cum Caesar Olympo
in noctem subita circumdedit agmina fossa,
dum primae perstant acies, hostemque fefellit
et prope consertis obduxit castra maniplis.
Luce nova collem subito conscendere cursu,
qui medius tutam castris dirimebat Ilerdam,
imperat. Huc hostem pariter terrorque pudorque
impulit, et rapto tumulum prior agmine cepit.
His virtus ferrumque locum promittit, at illis
ipse locus. Miles rupes oneratus in altas
nititur, adversoque acies in monte supina
haeret et in tergum casura umbone sequentis
erigitur. Nulli telum vibrare vacavit,
dum labat et fixo firmat vestigia pilo,
dum scopulos stirpesque tenent atque hoste relicto
caedunt ense viam. Vidit lapsura ruina
agmina dux equitemque iubet succedere bello
munitumque latus laevo praeducere gyro.
Sic pedes ex facili nulloque urguente receptus,
inritus et victor subduco Marte pependit.
Hactenus armorum discrimina; cetera bello
fata dedit variis incertus motibus aer.
Pigro bruma gelu siccisque aquilonibus haerens
aethere constricto pluvias in nube tenebat.
Urebant montana nives camposque iacentes
non duraturae conspecto sole pruinae,
atque omnis propior mergenti sidera caelo
aruerat tellus hiberno dura sereno.
Sed postquam vernus calidum Titana recepit
sidera respiciens delapsae portitor Helles,
atque iterum aequatis ad iustae pondera Librae
temporibus vicere dies, tunc sole relicto
Cynthia, quo primum cornu dubitanda refulsit,
exclusit borean flammasque accepit in euro.
Ille suo nubes quascumque invenit in axe,
torsit in occiduum Nabateis flatibus orbem
et quas sentit Arabs et quas Gangetica tellus
exhalat nebulas, quicquid concrescere primus
sol patitur, quicquid caeli fuscator eoi
intulerat corus, quicquid defenderat Indos.
Incendere diem nubes oriente remotae
nec medio potuere graves incumbere mundo,
sed nimbi rapuere fuga. Vacat imbribus arctos
et notus, in solam Calpen fluit umidus aer.
Hic ubi iam zephyri fines et summus Olympi
cardo tenet Tethyn, vetitae transcurrere densos
involvere globos, congestumque aeris atri
vix recipit spatium quod separat aethere terram.
Iamque polo pressae largos densantur in imbres
spissataeque fluunt, nec servant fulmina flammas.
[Quamvis crebra micent, exstinguit fulgura nimbus.]
Hinc imperfecto conplectitur aera gyro
arcus vix ulla variatus luce colorem
Oceanumque bibit raptosque ad nubila fluctus
pertulit et caelo defusum reddidit aequor.
Iamque Pyrenaeae, quas numquam solvere Titan
evaluit, fluxere nives, fractoque madescunt
saxa gelu. Tum, quae solitis e fontibus exit,
non habet unda vias: tam largas alveus omnis
a ripis accepit aquas. Iam naufraga campo
Caesaris arma natant, impulsaque gurgite multo
castra labant; alto restagnant flumina vallo.
Non pecorum raptus faciles, non pabula mersi
ulla ferunt sulci; tectarum errore viarum
fallitur occultis sparsus populator in agris.
Iamque comes semper magnorum prima malorum
saeva fames aderat, nulloque obsessus ab hoste
miles eget; toto censu non prodigus emit
exiguam Cererem. Pro lucri pallida tabes!
Non dest prolato ieiunus venditor auro.
Iam tumuli collesque latent, iam flumina cuncta
condidit una palus vastaque voragine mersit.
Absorpsit penitus rupes ac tecta ferarum
detulit atque ipsas hausit subitisque frementis
verticibus contorsit aquas et reppulit aestus
fortior Oceani. Nec Phoebum surgere sentit
nox subtexta polo; rerum discrimina miscet
deformis caeli facies iunctaeque tenebrae.
Sic mundi pars ima iacet, quam zona nivalis
perpetuaeque premunt hiemes: non sidera caelo
ulla videt, sterili non quidquam frigore gignit,
sed glacie medios signorum temperat ignes.
Sic, o summe parens mundi, sic, sorte secunda
aequorei rector, facias, Neptune, tridentis,
et tu perpetuis impendas aera nimbis,
tu remeare vetes quoscumque emiseris aestus.
Non habeant amnes declivem ad litora cursum,
sed pelagi referantur aquis, concussaque tellus
laxet iter fluviis; hos campos Rhenus inundet,
hos Rhodanus, vastos obliquent flumina fontis.
Riphaeas hic solve nives, hic stagna lacusque
et pigras ubicumque iacent effunde paludes
et miseras bellis civilibus eripe terras.
Sed parvo Fortuna viri contenta pavore
plena redit, solitoque magis favere secundi
et veniam meruere dei. Iam rarior aer
et par Phoebus aquis densas in vellera nubes
sparserat et noctes ventura luce rubebant,
servatoque loco rerum discessit ab astris
umor, et ima petit quicquid pendebat aquarum.
Tollere silva comas, stagnis emergere colles
incipiunt visoque die durescere valles.
Utque habuit ripas Sicoris camposque reliquit,
primum cana salix madefacto vimine parvam
texitur in puppim caesoque inducta iuvenco
vectoris patiens tumidum supereminat amnem.
Sic Venetus stagnante Pado fusoque Britannus
navigat Oceano; sic, cum tenet omnia Nilus,
conseritur bibula Memphitis cymba papyro.
His ratibus traiecta manus festinat utrimque
succisum curvare nemus fluviique ferocis
incrementa timens non primis robora ripis
inposuit, medios pontem distendit in agros.
Ac ne quid Sicoris repetitis audeat undis,
spargitur in sulcos et scisso gurgite rivis
dat poenas maioris aquae. Postquam omnia fatis
Caesaris ire videt celsam Petreius Ilerdam
deserit et noti diffisus viribus orbis
indomitos quaerit populos et semper in arma
mortis amore feros et tèndit in ultima mundi.
Nudatos Caesar colles desertaque castra
conspiciens capere arma iubet nec quaerere pontem
nec vaca, sed duris fluvium superare lacertis.
Paretur, rapuitque ruens in proelia miles,
quod fugiens timuisset iter. Mox uda receptis
membra fovent armis gelidosque a gurgite cursu
restituunt artus, donec decresceret umbra
in medium surgente die; iamque agmina summa
carpit eques, dubiique fugae pugnaeque tenentur.
Attollunt campo geminae iuga saxea rupes
valle cavae media; tellus hinc ardua celsos
continuat colles, tutae quos inter opaco
anfractu latuere viae; quibus hoste potito
faucibus emitti terrarum in devia Martem
inque feras gentes Caesar videt: "Ite sine ullo
ordine" ait "raptumque fuga convertite bellum
et faciem pugnae vultusque inferte minaces,
nec liceat pavidis ignava occumbere morte:
excipiant recto fugientes pectore ferrum."
Dixit et ad montis tendentem praevenit hostem.
Illic exiguo paulum distantia vallo
castra locant. Postquam spatio languentia nullo
mutua conspicuos habuerunt lumina vultus,
[hic fratres natosque suos videre patresque,]
deprensum est civile nefas. Tenuere parumper
ora metu, tantum nutu motoque salutant
ense suos; mox ut stimulis maioribus ardens
rupit amor leges, audet transcendere vallum
miles, in amplexu effusas tendere palmas.
Hospitis ille ciet nomen, vocat ille propinquum,
admonet hunc studiis consors puerilibus aetas;
nec Romanus erat qui non adgnoverat hostem.
Arma rigant lacrimis, singultibus oscula rumpunt,
et quamvis nullo maculatus sanguine miles,
quae potuit fecisse, timet. Quid pectora pulsas?
Quid, vaesane, gemis? Fletus quid fundis inanes
nec te sponte tua sceleri parere fateris?
Usque adeone times, quem tu facis ipse timendum?
Classica det bello: saevos tu neglege cantus;
signa ferat: cessa; iamiam civilis Erinys
concidet, et Caesar generum privatus amabit.
Nunc ades, aeterno conplectens omnia nexu,
o rerum mixtique salus, Concordia, mundi
et sacer orbis amor; magnum nunc saecula nostra
venturi discrimen habent. Periere latebrae
tot scelerum, populo venia est erepta nocenti
agnovere suos. Pro numine fata sinistro
exigua requie tantas augentia clades!
Pax erat, et miles castris permixtus utrisque
errabat; duro concordes caespite mensas
instituunt et permixto libamina Baccho;
graminei luxere foci, iunctoque cubili
extrahit insomnis bellorum fabula noctes
quo primum steterint campo, qua lancea dextra
exierit. Dum quae gesserunt fortia iactant,
et dum multa negant, quod solum fata petebant,
est miseris renovata fides, atque omne futurum
crevit amore nefas. Nam postquam foedera pacis
cognita Petreio seque et sua tradita venum
castra videt, famulas scelerata ad proelia dextras
excitat atque hostis turba stipatus inermis
praecipitat castris iunctosque amplexibus ense
separat et multo disturbat sanguine pacem.
Addidit ira ferox moturas proelia voces:
"Inmemor o pattriae, signorum oblite tuorum,
non potes hoc causae, miles, praestare, senatus
adsertor victo redeas ut Caesare: certe
ut vincare potes. Dum ferrum incertaque fata
quique fluat multo non derit vulnere sanguis,
ibitis ad dominum damnataque signa feretis?
Utque habeat famulos nullo discrimine Caesar,
exorandus erit! Ducibus quoque vita petita est!
Numquam nostra salus pretium mercesque nefandae
proditionis erit, non hoc civilia bella
ut vivamus agunt. Trahimur sub nomine pacis.
Non chalybem gentes penitus fugiente metallo
eruerent, nulli vallarent oppida muri,
non sonipes in bella ferox, non iret in aequor
turrigeras classis pelago sparsura carinas,
si bene libertas umquam pro pace daretur.
Hostes nempe meos sceleri iurata nefando
sacramenta tenent; at vobis vilior hoc est
vestra fides, quod pro causa pugnantibus aequa
et veniam sperare licet. Pro dira pudoris
funera! nunc toto fatorum ignarus in orbe,
Magne, paras acies mundique extrema tenentis
sollicitas reges, cum forsan foedere nostro
iam tibi sit promissa salus." Sic fatur et omnis
concussit mentes scelerumque reduxit amorem.
Sic ubi desuetae silvis in carcere cluso
mansuevere ferae et vultus posuere minaces
atque hominem didicere pati: si torrida parvus
venit in ora cruor, redeunt rabiesque furorque,
adimonitaeque tument gustato sanguine fauces;
fervet et a trepido vix abstinet ira magistro.
Itur in omne nefas, et quae fortuna deorum
invidia caeca bellorum nocte tulisset,
fecit monstra fides: inter mensasque torosque,
quae modo conplexu foverunt, pectora caedunt;
et quamvis primo ferrum strinxere gementes,
ut dextrae iusti gladius dissuasor adhaesit,
dum feriunt, odere suos animosque labantis
confirmant ictu. Fervent iam castra tumultu
[et scelerum turba, rapiuntur colla parentum],
ac velut occultum pereat scelus, omnia monstra
in faciem posuere ducum; iuvat esse nocentis.
Tu Caesar, quamvis spoliatus milite multo,
adgnoscis superos; neque enim tibi maior in arvis
Emathiis fortuna fuit nec Phocidos undis
Massiliae, Phario nec tantum est aequore gestum,
hoc siquidem solo civilis crimine belli
dux causae melioris eris. Polluta nefanda
agmina caede duces iunctis committere castris
non audent altaeque ad moenia rursus Ilerdae
intendere fugam. Campos eques obvius omnis
abstulit et siccis inclusit collibus hostem.
Tunc inopes undae praerupta cingere fossa
Caesar avet nec castra pati contingere ripas
aut circum largos curvari bracchia fontes.
Ut leti videre viam, conversus in iram
praecipitem timor est. Miles non utile clausis
auxilium mactavit equos tandemque coactus
spe posita damnare fugam casurus in hostes
fertur. Ut effuso Caesar decurrere passu
vidit et ad certam devotos tendere mortem,
"Tela tene iam, miles" ait "ferrumque ruenti
subtrahe: non ullo constet mihi sanguine bellum.
Vincitur haud gratis, iugulo qui provocat hostem.
En sibi vilis adest invisa luce iuventus
iam damno peritura meo; non sentiet ictus,
incumbet gladiis, gaudebit sanguine fuso.
Deserat hic fervor mentes, cadat impetus amens,
perdant velle mori." Sic deflagrare minaces
incassum et vetito passus languescere bello,
substituit merso dum nox sua lumina Phoebo.
Inde ubi nulla data est miscendae copia mortis,
paulatim fugit ira ferox, mentesque tepescunt;
saucia maiores animos ut pectora gestant,
dum dolor est ictusque recens et mobile nervis
conamen calidus praebet cruor ossaque nondum
adduxere cutim; si conscius ensis adacti
stat victor tenuitque manus, tum frigidus artus
alligat atque animum subducto robore torpor,
postquam sicca rigens astrinxit vulnera sanguis.
Iamque inopes undae primum tellure refossa
occultos latices abstrusaque flumina quaerunt;
nec solum rastris durisque ligonibus arva,
sed gladiis fodere suis, puteusque cavati
montis ad inrigui premitur fastigia campi.
Non se tam penitus, tam longe luce relicta
merserit Asturii scrutator pallidus auri.
Non tamen aut tectis sonuerunt cursibus amnes,
aut micuere novi percusso pumice fontes,
antra neque exiguo stillant sudantia rore,
aut impulsa levi turbatur glarea vena.
Tunc exhausta super multo sudore iuventus
extrahitur duris silicum lassata metallis;
quoque minus possent siccos tolerare vapores,
quaesitae fecistis aquae. Nec languida fessi
corpora sustentant epulis mensasque perosi
auxilium fecere famem. Si mollius arvum
prodidit umorem, pinguis manus utraque glaebas
exprimit ora super; nigro si turbida limo
conluvies immota iacet, cadit omnis in haustus
certatim obscaenos miles moriensque recepit,
quas nollet victurus, aquas; rituque ferarum
distentas siccant pecudes, et lacte negato
sordidus exhausto sorbetur ab ubere sanguis.
Tunc herbas frondesque terunt et rore madentis
destringunt ramos et si quos palmite crudo
arboris aut tenera sucos pressere medulla.
O fortunati, fugiens quos barbarus hostis
fontibus inmixto stravit per rura veneno.
Hos licet in fluvios saniem tabemque ferarum,
pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxis
infundas aconita palam, Romana iuventus
non decepta bibet. Torrentur viscera flamma,
oraque sicca rigent squamosis aspera linguis;
iam marcent venae, nulloque umore rigatus
aeris alternos angustat pulmo meatus,
rescissoque nocent suspiria dura palato;
pandunt ora tamen nocturnumque aera captant.
Expectant imbres, quorum modo cuncta natabant
impulsu, et siccis vultus in nubibus haerent.
Quoque magis miseros undae ieiunia solvant,
non super arentem Meroen Cancrique sub axe,
qua nudi Garamantes arant, sedere, sed inter
stagnantem Sicorim et rapidum deprensus Hiberum
spectat vicinos sitiens exercitus amnes.
Iam domiti cessere duces, pacisque petendae
auctor damnatis supplex Afranius armis
semianimes in castra trahens hostilia turmas
victoris stetit ante pedes. Servata precanti
maiestas, non fracta malis, interque priorem
fortunam casusque novos gerit omnia victi,
sed ducis, et veniam securo pectore poscit:
"Si me degeneri stravissent fata sub hoste,
non derat fortis rapiendo dextera leto.
At nunc causa mihi est orandae sola salutis,
dignum donanda, Caesar, te credere vita.
Non partis studiis agimur, nec sumpsimus arma
consiliis inimica tuis. Nos denique bellum
invenit civile duces, causaeque priori,
dum potuit, servata fides. Nil fata moramur:
tradimus Hesperias gentes, aperimus eoas
securumque orbis patimur post terga relicti.
Nec cruor effusus campis tibi bella peregit
nec ferrum lassaeque manus. Hoc hostibus unum,
quod vincas, ignosce tuis. Nec magna petuntur:
otia des fessis, vitam patiaris inermes
degere quam tribuis. Campis prostrata iacere
agmina nostra putes; nec enim felicibus armis
misceri damnata decet partemque triumphi
captos ferre tui; turba haec sua fata peregit.
Hoc petimus, victos ne tecum vincere cogas."
Dixerat; at Caesar facilis vultuque serenus
flectitur atque usus belli poenamque remittit.
Ut primum iustae placuerunt foedera pacis,
incustoditos decurrit miles ad amnes,
incumbit ripis permissaque flumina turbat.
Continuus multis subitarum tractus aquarum
aera non passus vacuis discurrere venis
artavit clusitque animam; nec fervida pestis
cedit adhuc, sed morbus egens iam gurgite plenis
visceribus sibi poscit aquas. Mox robora nervis
et vires rediere viris. O prodiga rerum
luxuries numquam parvo contenta paratis
et quaesitorum terra pelagoque ciborum
ambitiosa fames et lautae gloria mensae,
discite quam parvo liceat producere vitam
et quantum natura petat. Non erigit aegros
nobilis ignoto diffusus consule Bacchus,
non auro murraque bibunt, sed gurgite puro
vita redit; satis est populis fluviusque Ceresque.
Heu miseri qui bella gerunt! Tunc arma relinquens
victori miles spoliato pectore tutus
innocuusque suas curarum liber in urbes
spargitur. O quantum donata pace potitos
excussis umquam ferrum vibrasse lacertis
paenituit, tolerasse sitim frustraque rogasse
prospera bella deos. Nempe usis Marte secundo
tot dubiae restant actes, tot in orbe labores;
ut numquam fortuna labet successibus anceps,
vincendum totiens; terras fundendus in omnis
est cruor et Caesar per tot sua fata sequendus.
Felix qui potuit mundi nutante ruina,
quo iaceat iam scire loco. Non proelia fessos
ulla vocant, certos non rumpunt classica somnos.
Iam coniunx natique rudes et sordida tecta
et non deductos recipit sua terra colonos.
Hoc quoque securis oneris fortuna remisit,
sollicitus menti quod abest favor: ille salutis
est auctor, dux ille fuit. Sic proelia soli
felices nullo spectant civilia voto.
Non eadem belli totum fortuna per orbem
constitit, in partes aliquid sed Caesaris ausa est.
Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas
et tepidum in molles zephyros excurrit Iader
illic bellaci confisus gente Curictum,
quos alit Adriaco tellus circumflua ponto,
clauditur extrema residens Antonius ora
cautus ab incursu belli, si sola recedat,
expugnat quae tuta, fames. Non pabula tellus
pascendis summittit equis, non proserit ullam
flava Ceres segetem; spoliabat gramine campum
miles et attonso miseris iam dentibus arvo
castrorum siccas de caespite vulserat herbas.
Ut primum adversae socios in litore terrae
et Basilum videre ducem, nova furta per aequor
exquisita fugae. Neque enim de more carinas
extendunt puppesque levant, sed firma gerendis
molibus insolito contexunt robora ductu;
namque ratem vacuae sustentant undique cupae,
quarum porrectis series constricta catenis
ordinibus geminis obliquas excipit alnos;
nec gerit expositum telis in fronte patenti
remigium, sed, quod trabibus circumdedit aequor,
hoc ferit et taciti praebet miracula cursus,
quod nec vela ferat nec apertas verberet undas.
Tunc freta servantur, dum se declivibus undis
aestus agat refluoque mari nudentur harenae.
Iamque relabenti crescebant litora ponto:
missa ratis prono defertur lapsa profundo
et geminae comites. Cunctas super ardua turris
eminet et tremulis tabulata minantia pinnis.
Noluit Illyricae custos Octavius undae
confestim temptare ratem celeresque carinas
continuit, cursu crescat dum praeda secundo,
et temere ingressos repetendum invitat ad aequor
pace maris. Sic dum pavidos formidine cervos
claudat odoratae metuentis aera pinnae,
aut dum dispositis attollat retia varis,
venator tenet ora levis clamosa Molossi,
Spartanos Cretasque ligat, nec creditur ulli
silva cani, nisi qui presso vestigia rostro
colligit et praeda nescit latrare reperta
contentus tremulo monstrasse cubilia loro.
Nec mora, conplentur moles, avideque petitis
insula deseritur ratibus, quo tempore primas
impedit ad noctem iam lux extrema tenebras.
At Pompeianus fraudes innectere ponto
antiqua parat arte Cilix passusque vacare
summa freti, medio suspendit vincula ponto
et laxe flvitare sinit religatque catenas
rupis ab Illyricae scopulis. Nec prima nec illa
quae sequitur tardata ratis, sed tertia moles
haesit et ad cautes adducto fune secuta est.
Impendent cava saxa mari, ruituraque semper
stat (mirum!) moles et silvis aequor inumbrat.
Huc fractas aquilone rates summersaque pontus
corpora saepe tulit caecisque abscondit in antris;
restituit raptus tectum mare, cumque cavernae
evomuere fretum, contorti verticis undae
Tauromenitanam vincunt fervore Charybdim.
Hic Opiterginis moles onerata colonis
constitit, hanc omni puppes statione solutae
circumeunt, alii rupes ac litora complent.
Vulteius tacitas sentit sub gurgite fraudes.
Dux erat ille ratis; frustra qui vincula ferro
rumpere conatus poscit spe proelia nulla
incertus qua terga daret, qua pectora bello.
Hoc tamen in casu, quantum deprensa valebat,
effecit virtus: inter tot milia captae
circumfusa rati et plenam vix inde cohortem
pugna fuit, non longa quidem; nam condidit umbra
nox lucem dubiam, pacemque habuere tenebrae.
Tunc sic attonitam venturaque fata paventem
rexit magnanima Vulteius voce cohortem:
"Libera non ultra parva quam nocte iuventus,
consulite extremis angusto in tempore rebus.
Vita brevis nulli superest qui tempus in illa
quaerendae sibi mortis habet, nec gloria leti
inferior, iuvenes, admoto occurrere fato.
Omnibus incerto venturae tempore vitae
par animi laus est et quos speraveris annos
perdere et extremae momentum abrumpere lucis,
arcessas dum fata manu; non cogitur ullus
velle mori. Fuga nulla patet, stant undique nostris
intenti cives iugulis: decernite letum
et metus omnis abest; cupias quodcumque necesse est.
Non tamen in caeca bellorum nube cadendum est,
aut cum permixtas acies sua tela tenebris
involvent: conferta iacent cum corpora campo,
in medium mors omnis abit, perit obruta virtus.
Nos in conspicua sociis hostique carina
constituere dei. Praebebunt aequora testes,
praebebunt terrae, summis dabit insula saxis,
spectabunt geminae diverso litore partes.
Nescio quod nostris magnum et memorabile fatis
exemplum, Fortuna, paras. Quaecumque per aevum
exhibuit monumenta fides servataque ferro
militiae pietas, transisset nostra iuventus;
namque suis pro te gladiis incumbere, Caesar,
esse parum scimus; sed non maiora supersunt
obsessis, tanti quae pignora demus amoris.
Abscidit nostrae multum fors invida laudi,
quod non cum senibus capti natisque tenemur.
Indomitos sciat esse viros timeatque furentis
et morti faciles animos et gaudeat hostis
non plures haesisse rates. Temptare parabunt
foederibus turpique volent corrumpere vita.
O utinam, quo plus habeat mors unica famae,
promittant veniam, iubeant sperare salutem,
ne nos, cum calido fodiemus viscera ferro,
desperasse putent. Magna virtute merendum est,
Caesar ut amissis inter tot milia paucis
hoc damnum clademque vocet. Dent fata recessum
emittantque licet, vitare instantia nolim.
Proieci vitam, comites, totusque futurae
mortis agor stimulis; furor est. Agnoscere solis
permissum quos iam tangit vicinia fati,
victurosque dei celant, ut vivere durent,
felix esse mori." Sic cunctas sustulit ardor
nobilium mentes iuvenum: cum sidera caeli
ante ducis voces oculis umentibus omnes
adspicerent flexoque Ursae temone paverent,
idem, cum fortes animos praecepta subissent,
optavere diem. Nec segnis vergere ponto
tunc erat astra polus; nam sol Ledaea tenebat
sidera, vicino cum lux altissima Cancro est;
nox tum Thessalicas urgebat parva sagittas.
Detegit orta dies stantis in rupibus Histros
pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos.
Temptavere prius suspenso vincere bello
foederibus, fieret captis si dulcior ipsa
mortis vita mora. Stabat devota iuventus
damnata iam luce ferox securaque pugnae
promisso sibi fine manu, nullique tumultus
excussere viris mentes ad summa paratas,
innumerasque simul pauci terraque marique
sustinuere manus; tanta est fiducia mortis.
Utque satis bello visum est fluxisse cruoris,
versus ab hoste furor. Primus dux ipse carinae
Vulteius iugulo poscens iam fata retecto
"Ecquis" ait "iuvenum est, cuius sit dextra cruore
digna meo certaque fide per vulnera nostra
testetur se velle mori?" Nec plura locuto
viscera non unus iamdudum transigit ensis.
Conlaudat cunctos, sed eum cui vulnera prima
debebat grato moriens interficit ictu.
Concurrunt alii totumque in partibus unis
bellorum fecere nefas. Sic semine Cadmi
emicuit Dircaea cohors ceciditque suorum
vulneribus dirum Thebanis fratribus omen;
Phasidos et campis insomni dente creati
terrigenae missa magicis e cantibus ira
cognato tantos implerunt sanguine sulcos,
ipsaque inexpertis quod primum fecerat herbis,
expavit Medea nefas. Sic mutua pacti
fata cadunt iuvenes, minimumque in morte virorum
mors virtutis habet; pariter sternuntque caduntque
vulnere letali; nec quemquam dextra fefellit,
cum feriat moriente manu. Nec vulnus adactis
debetur gladiis: percussum est pectore ferrum,
et iuguli pressere manum. Cum sorte cruenta
fratribus incurrant fratres natusque parenti,
haut trepidante tamen toto cum pondere dextra
exegere enses. Pietas ferientibus una
non repetisse fuit. Iam latis viscera lapsa
semianimes traxere foris multumque cruorem
infudere mari. Despectam cernere lucem
victoresque suos vultu spectare superbo
et mortem sentire iuvat. Iam strage cruenta
conspicitur cumulata ratis bustisque remittunt
corpora victores ducibus mirantibus, ulli
esse ducem tanti. Nullam maiore locuta est
ore ratem totum discurrens Fama per orbem.
Non tamen ignavae post haec exempla virorum
percipient gentes quam sit non ardua virtus
servitium fugisse manu. Sed regna timentur
ob ferrum, et saevis libertas uritur armis,
ignorantque datos, ne quisquam serviat, enses.
Mors, utinam pavidos vitae subducere nolles
sed virtus te sola daret!
Non segnior illo
Marte fuit qui tum Libycis exarsit in arvis.
Namque rates audax Lilybaeo litore solvit
Curio nec forti velis aquilone recepto
inter semirutas magnae Carthaginis arces
et Clupeam tenuit stationis litora notae
primaque castra locat cano procul aequore, qua se
Bagrada lentus agit siccae sulcator harenae.
Inde petit tumulos exesasque undique rupes,
Antaei quas regna vocat non vana vetustas.
Nominis antiqui cupientem noscere causas
cognita per multos docuit rudis incola patres:
"Nondum post genitos tellus effeta gigantas
terribilem Libycis partum concepit in antris;
nec tam iusta fuit terrarum gloria Typhon
aut Tityos Briareusque ferox, caeloque pepercit
quod non Phlegraeis Antaeum sustulit arvis.
Hoc quoque tam vastas cumulavit munere vires
terra sui fetus, quod, cuni tetigere parentem,
iam defecta vigent renovato robore membra.
Haec illi spelunca domus; latuisse sub alta
rupe ferunt, epulas raptos habuisse leones;
ad somnos non terga ferae praebere cubile
adsuerunt, non silva torum, viresque resumit
in nuda tellure iacens. Periere coloni
arvorum Libyae, pereunt quos appulit aequor
auxilioque diu virtus non usa cadendi
terrae spernit opes: invictus robore cunctis,
quamvis staret, erat. Tandem vulgata cruenti
fama mali terras monstris aequorque levantem
magnanimum Alciden Libycas excivit in oras.
Ille Cleonaei proiecit terga leonis,
Antaeus Libyci; perfundit membra liquore
hospes Olympiacae servato more palaestrae,
ille parum fidens pedibus contingere matrem
auxilium membris calidas infudit harenas.
Conseruere manus et multo bracchia nexu;
colla diu gravibus frustra temptata lacertis,
immotumque caput fixa cum fronte tenetur;
miranturque habuisse parem. Nec viribus uti
Alcides primo voluit certamine totis
exhausitque virum, quod creber anhelitus illi
prodidit et gelidus fesso de corpore sudor.
Tunc cervix lassata quati, tunc pectore pectus
urgueri, tunc obliqua percussa labare
crura manu. Iam terga viri cedentia victor
alligat et medium conpressis ilibus artat
inguinaque insertis pedibus distendit et omnem
explicuit per membra virum. Rapit arida tellus
sudorem: calido conplentur sanguine venae,
intumuere tori, totosque induruit artus
Herculeosque novo laxavit corpore nodos.
Constitit Alcides stupefactus robore tanto
nec sic Inachiis, quamvis rudis esset, in undis
desectam timuit reparatis anguibus hydram.
Conflixere pares, telluris viribus ille,
ille suis. Numquam saevae sperare novercae
plus licuit; videt exhaustos sudoribus artus
cervicemque viri siccam, cum ferret Olympum.
Utque iterum fessis iniecit bracchia membris,
non expectatis Antaeus viribus hostis
sponte cadit maiorque accepto robore surgit.
Quisquis inest terris, in fessos spiritus artus
egeritur, tellusque viro luctante laborat.
Ut tandem auxilium tactae prodesse parentis
Alcides sensit, "Standum est tibi", dixit "et ultra
non credere solo sternique vetabere terra,
haerebis pressis intra mea pectora membris,
huc, Antaee, cades." Sic fatus sustulit alte
nitentem in terras iuvenem. Morientis in artus
non potuit nati tellus permittere vires:
Alcides medio tenuit iam pectora pigro
stricta gelu terrisque diu non credidit hostem.
Hinc, aevi veteris custos, famosa vetustas
miratrixque sui signavit nomine terras.
Sed maiora dedit cognomina collibus istis,
Poenum qui Latiis revocavit ab arcibus hostem,
Scipio. Nam sedes Libyca tellure potito
haec fuit. En veteris cernis vestigia valli;
Romana hos primum tenuit victoria campos."
Curio laetatus, tamquam fortuna locorum
bella gerat servetque ducum sibi fata priorum,
felici non fausta loco tentoria ponens
indulsit castris et collibus abstulit omen
sollicitatque feros non aequis viribus hostis.
Omnis Romanis quae cesserat Africa signis,
tunc Vari sub iure fuit, qui robore quamquam
confisus Latio regis tamen undique vires
excivit, Libyae gentis, extremaque mundi
signa suum comitata Iubam. Non fusior ulli
terra fuit domino:qua sunt longissima regni,
cardine ab occiduo vicinus Gadibus Atlas
terminat, a medio confinis Syrtibus Hammon;
at qua lata iacet, vasti plaga fervida regni
distinet Oceanum zonaeque exusta calentis.
Sufficiunt spatio populi: tot castra secuntur
Autololes Numidaeque vagi semperque paratus
inculto Gaetulus equo, tum concolor Indo
Maurus, inops Nasamon, mixti Garamante perusto
Marmadae volucres aequaturusque sagittas
Medorum, tremulum cum torsit missile, Mazax
et gens quae nudo residens Massylia dorso
ora levi flectit frenorum nescia virga,
et solitus vacuis errare mapalibus Afer
venator, ferrique simul fiducia non est,
vestibus iratos laxis operire leones.
Nec solum studiis civilibus arma parabat,
privatae sed bella dabat Iuba concitus irae.
Hunc quoque, quo superos humanaque polluit, anno
lege tribunicia solio depellere avorum
Curio temptarat Libyamque auferre tyranno,
dum regnum te, Roma, facit. Memor ille doloris
hoc bellum sceptri fructum putat esse retenti.
Hac igitur regis trepidat iam Curio fama,
et quod Caesareis numquam devota iuventus
illa nimis castris nec Rheni miles in undis
exploratus erat, Corfini captus in arce;
infidusque novis ducibus dubiusque priori
fas utrumque putat. Sed postquam languida segni
cernit cuncta metu nocturnaque munia valli
desolata fuga, trepida sic mente profatur:
"Audendo magnus tegitur timor, arma capessam
ipse prior, campum miles descendat in aequum,
dum meus est; variam semper dant otia mentem.
Eripe consilium pugna; cum dira voluptas
ense subit presso, galeae texere pudorem,
quis conferre duces meminit? quis pendere causas?
Qua stetit, inde favet; veluti fatalis harenae
muneribus non ira vetus concurrere cogit
productos, odere pares." Sic fatus apertis
instruxit campis acies; quem blanda futuris
deceptura malis belli fortuna recepit.
Nam pepulit Varum campo nudataque foeda
terga fuga, donec vetuerunt castra, cecidit.
Tristia sed postquam superati proelia Vari
sunt audita Iubae, laetus quod gloria belli
sit rebus servata suis, rapit agmina furtim
obscuratque suam per iussa silentia famam
hoc solum metuens incauto ab hoste, timeri.
Mittitur, exigua qui proelia prima lacessat
eliciatque manu, Numidis a rege socundus,
ut sibi commissi simulator Sabbura belli;
ipse cava regni vires in valle retentat:
aspidas ut Pharias cauda sollertior hostis
ludit et iratas incerta provocat umbra
obliquusque caput vanas serpentis in auras
effusae tuto conprendit guttura morsu
letiferam citra saniem; tunc inrita pestis
exprimitur, faucesque fluunt pereunte veneno.
Fraudibus eventum dederat fortuna, feroxque
non exploratis occulti viribus hostis
Curio nocturnum castris erumpere cogit
ignotisque equitem late decurrere campis.
Ipse sub aurorae primos excedere motus
signa iubet castris multum frustraque rogatus,
ut Libycas metuat fraudes infectaque semper
Punica bella dolis. Leti fortuna propinqui
tradiderat fatis iuvenem, bellumque trahebat
auctorem civile suum. Super ardua ducit
saxa, super cautes abrupto limite signa,
cum procul e summis conspecti collibus hostes.
Fraude sua cessere parum, dum colle relicto
effusam patulis aciem committeret arvis:
ille fugam credens simulatae nescius artis,
ut victor, mersos aciem deiecit in agros.
Tunc primum patuere doli, Numidaeque fugaces
undique conpletis clauserunt montibus agmen.
Obstipuit dux ipse simul perituraque turba.
Non timidi petiere fugam, non proelia fortes:
quippe ubi non sonipes motus clangore tubarum
saxa quatit pulsu rigidos vexantia frenos
ora terens spargitque iubas et subrigit aures
incertoque pedum pugnat non stare tumultu;
fessa iacet cervix, fumant sudoribus artus,
oraque proiecta squalent arentia lingua,
pectora rauca gemunt quae creber anhelitus urget,
et defecta gravis longe trahit ilia pulsus,
siccaque sanguineis durescit spuma lupatis.
Iamque gradum neque verberibus stimulisque coacti
nec quamvis crebris iussi calcaribus addunt;
vulneribus coguntur equi, nec profuit ulli
cornipedis rupisse moras; neque enim impetus ille
incursusque fuit: tantum perfertur ad hostem
et spatium iaculis oblato vulnere donat.
At vagus Afer equos ut priinum emisit in agmen,
tunc campi tremuere sono, terraque soluta,
quantus Bistonio torquetur turbine pulvis,
acra nube sua texit traxitque tenebras.
Ut vero in pedites fatum miserabile belli
incubuit, nullo dubii discrimine Martis
ancipites steterunt casus, sed tempora pugnae
mors tenuit; neque enim licuit procurrere contra
et miscere manus. Sic undique saepta iuventus
comminus obliquis et rectis eminus hastis
obruitur, non vulneribus nec sanguine solum,
telorum nimbo peritura et pondere ferri.
Ergo acies tantae parvum spissantur in orbem,
ac, si quis metuens medium correpsit in agmen,
vix inpune suos inter convertitur enses;
densaturque globus, quantum pede prima relato
constrinxit gyros acies. Non arma movendi
iam locus est pressis, stipataque membra teruntur;
frangitur armatum conliso pectore pectus.
Non tam laeta tulit victor spectacula Maurus
quam fortuna dabat; fluvios non ille cruoris
membrorumque videt lapsum et ferientia terram
corpora: conpressum turba stetit omne cadaver.
Excitet invisas dirae Carthaginis umbras
inferiis fortuna novis, ferat ista cruentus
Hannibal et Poeni tam dira piacula manes.
Romanam, superi, Libyca tellure ruinam
Pompeio prodesse nefas votisque senatus!
Africa nos potius vincat sibi. Curio fusas
ut vidit campis acies et cernere tantas
permisit clades conpressus sanguine pulvis,
non tulit adflictis animam producere rebus
aut sperare fugam ceciditque in strage suorum
inpiger ad letum et fortis virtute coacta.
Quid nunc rostra tibi prosunt turbata forumque,
unde tribunicia plebeius signifer arce
arma dabas populis? quid prodita iura senatus
et gener atque socer bello concurrere iussi?
Ante iaces quam dira duces Pharsalia confert,
spectandumque tibi bellum civile negatum est.
Has urbi miserae vestro de sanguine poenas
ferre datis, luitis iugulo sic arma, potentes.
Felix Roma quidem civisque habitura beatos,
si libertatis superis tam cura placeret,
quam vindicta placet! Libycas en nobile corpus
pascit aves, nullo contectus Curio busto.
At tibi nos, quando non proderit ista silere,
a quibus omne aevi senium sua fama repellit,
digna damus, iuvenis, meritae praeconia vitae.
Haut alium tanta civem tulit indole Roma
aut cui plus leges deberent recta sequenti.
Perdita tunc Urbi nocuerunt saecula, postquam
ambitus et luxus et opum metuenda facultas
transverso mentem dubiam torrente tulerunt;
momentumque fuit mutatus Curio rerum,
Gallorum captus spoliis et Caesaris auro.
Ius licet in iugulos nostros sibi fecerit ensis
Sulla potens Mariusque ferox et Cinna cruentus
Caesareaeque domus series, cui tanta potestas
concessa est? Emere omnes, hic vendidit Urbem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA