Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Cornelius Nepos
De viris illustribus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV. DATAMES

Caput 1

§ 1-2

1. DATAMES, patre Camisare, natione Care, matre Scythissa natus, primum militum in numero fuit apud Artaxerxen eorum, qui regiam tuebantur. Pater eius Camisares, quod et manu fortis et bello strenuus et regi multis locis fidelis erat repertus, habuit provinciam partem Ciliciae iuxta Cappadociam, quam incolunt Leucosyri.

2. Datames, militare munus fungens, primum, qualis esset, aperuit in bello, quod rex adversus Cadusios gessit. Namque hic multis milibus regiorum interfectis magni fuit eius opera. Quo factum est, cum in eo bello cecidisset Camisares, ut paterna ei traderetur provincia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA