Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Propertius
Elegiae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Elegia 16

Nox media, et dominae mihi venit epistula nostrae:
Tibure me missa iussit adesse mora,
candida qua geminas ostendunt culmina turres,
et cadit in patulos nympha Aniena lacus.
quid faciam? obductis committam mene tenebris
ut timeam audacis in mea membra manus?
at si distulero haec nostro mandata timore,
nocturno fletus saevior hoste mihi.
peccaram semel, et totum sum pulsus in annum:
in me mansuetas non habet illa manus.
nec tamen est quisquam, sacros qui laedat amantes:
Scironis medias his licet ire vias.
quisquis amator erit, Scythicis licet ambulet oris,
nemo adeo ut feriat barbarus esse volet.
sanguine tam parvo quis enim spargatur amantis
improbus, et cuius sit comes ipsa Venus?
luna ministrat iter, demonstrant astra salebras,
ipse Amor accensas praecutit ante faces,
saeva canum rabies morsus avertit hiantis:
huic generi quovis tempore tuta viast.
quod si certa meos sequerentur funera cursus,
tali mors pretio vel sit emenda mihi.
afferet haec unguenta mihi sertisque sepulcrum
ornabit custos ad mea busta sedens.
di faciant, mea ne terra locet ossa frequenti
qua facit assiduo tramite vulgus iter!
post mortem tumuli sic infamantur amantum.
me tegat arborea devia terra coma,
aut humer ignotae cumulis vallatus harenae:
non iuvat in media nomen habere via.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License