Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Propertius
Elegiae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER IV

Elegia 1

"Hoc, quodcumque vides, hospes, qua maxima Roma est,
ante Phrygem Aenean collis et herba fuit;
atque ubi Navali stant sacra Palatia Phoebo,
Evandri profugae concubuere boves.
fictilibus crevere deis haec aurea templa,
nec fuit opprobrio facta sine arte casa;
Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat,
et Tiberis nostris advena bubus erat.
qua gradibus domus ista Remi se sustulit, olim
unus erat fratrum maxima regna focus.
curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu,
pellitos habuit, rustica corda, Patres.
bucina cogebat priscos ad verba Quiritis:
centum illi in prato saepe senatus erat.
nec sinuosa cavo pendebant vela theatro,
pulpita sollemnis non oluere crocos.
nulli cura fuit externos quaerere divos,
cum tremeret patrio pendula turba sacro,
annuaque accenso celebrante Parilia faeno,
qualia nunc curto lustra novantur equo.
Vesta coronatis pauper gaudebat asellis,
ducebant macrae vilia sacra boves.
parva saginati lustrabant compita porci,
pastor et ad calamos exta litabat ovis.
verbera pellitus saetosa movebat arator,
unde licens Fabius sacra Lupercus habet.
nec rudis infestis miles radiabat in armis:
miscebant usta proelia nuda sude.
prima galeritus posuit praetoria Lycmon,
magnaque pars Tatio rerum erat inter ovis.
hinc Tities Ramnesque viri Luceresque Soloni,
quattuor hinc albos Romulus egit equos.
quippe suburbanae parva minus urbe Bovillae
et, qui nunc nulli, maxima turba Gabi.
et stetit Alba potens, albae suis omine nata,
ac tibi Fidenas longa erat isse via.
nil patrium nisi nomen habet Romanus alumnus:
sanguinis altricem non pudet esse lupam.
huc melius profugos misisti, Troia, Penatis;
heu quali vecta est Dardana puppis ave!
iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam
laeserat abiegni venter apertus equi,
cum pater in nati trepidus cervice pependit,
et verita est umeros urere flamma pios.
tunc animi venere Deci Brutique secures,
vexit et ipsa sui Caesaris arma Venus,
arma resurgentis portans victricia Troiae:
felix terra tuos cepit, Iule, deos,
si modo Avernalis tremulae cortina Sibyllae
dixit Aventino rura pianda Remo,
aut si Pergameae sero rata carmina vatis
longaevum ad Priami vera fuere caput:
"vertite equum, Danai! male vincitis! Ilia tellus
vivet, et huic cineri Iuppiter arma dabit."
optima nutricum nostris lupa Martia rebus,
qualia creverunt moenia lacte tuo!
moenia namque pio coner disponere versu:
ei mihi, quod nostro est parvus in ore sonus!
sed tamen exiguo quodcumque e pectore rivi
fluxerit, hoc patriae serviet omne meae.
Ennius hirsuta cingat sua dicta corona:
mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua,
ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris,
Umbria Romani patria Callimachi!
scandentis quisquis cernit de vallibus arces,
ingenio muros aestimet ille meo!
Roma, fave, tibi surgit opus, date candida cives
omina, et inceptis dextera cantet avis!
sacra diesque canam et cognomina prisca locorum:
has meus ad metas sudet oportet equus."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License