Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Propertius
Elegiae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Horos

"Quo ruis imprudens, vage, dicere fata, Properti?
non sunt a dextro condita fila colo.
accersis lacrimas cantans, aversus Apollo:
poscis ab invita verba pigenda lyra.
certa feram certis auctoribus, aut ego vates
nescius aerata signa movere pila.
me creat Archytae suboles Babylonius Orops
Horon, et a proavo ducta Conone domus.
di mihi sunt testes non degenerasse propinquos,
inque meis libris nil prius esse fide.
nunc pretium fecere deos et (fallitur auro
Iuppiter) obliquae signa iterata rotae
felicesque Iovis stellas Martisque rapaces
et grave Saturni sidus in omne caput;
quid moveant Pisces animosaque signa Leonis,
lotus et Hesperia quid Capricornus aqua.
[dicam: "Troia cades, et Troica Roma, resurges;"
et maris et terrae longa sepulcra canam.]
dixi ego, cum geminos produceret Arria natos
(illa dabat natis arma vetante deo):
non posse ad patrios sua pila referre Penatis:
nempe meam firmant nunc duo busta fidem.
quippe Lupercus, equi dum saucia protegit ora,
heu sibi prolapso non bene cavit equo;
Gallus at, in castris dum credita signa tuetur,
concidit ante aquilae rostra cruenta suae:
fatales pueri, duo funera matris avarae!
vera, sed invito, contigit ista fides.
idem ego, cum Cinarae traheret Lucina dolores,
et facerent uteri pondera lenta moram,
"Iunonis facito votum impetrabile" dixi:
illa parit: libris est data palma meis!
hoc neque harenosum Libyae Iovis explicat antrum,
aut sibi commissos fibra locuta deos,
aut si quis motas cornicis senserit alas,
umbrave quae magicis mortua prodit aquis:
aspicienda via est caeli verusque per astra
trames, et ab zonis quinque petenda fides.
exemplum grave erit Calchas: namque Aulide solvit
ille bene haerentis ad pia saxa ratis;
idem Agamemnoniae ferrum cervice puellae
tinxit, et Atrides vela cruenta dedit;
nec rediere tamen Danai: tu diruta fletum
supprime et Euboicos respice, Troia, sinus!
Nauplius ultores sub noctem porrigit ignis,
et natat exuviis Graecia pressa suis.
victor Oiliade, rape nunc et dilige vatem,
quam vetat avelli veste Minerva sua!
hactenus historiae: nunc ad tua devehar astra;
incipe tu lacrimis aequus adesse novis.
Umbria te notis antiqua Penatibus edit --
mentior? an patriae tangitur ora tuae? --
qua nebulosa cavo rorat Mevania campo,
et lacus aestivis intepet Umber aquis,
scandentisque Asis consurgit vertice murus,
murus ab ingenio notior ille tuo.
ossaque legisti non illa aetate legenda
patris et in tenuis cogeris ipse lares:
nam tua cum multi versarent rura iuvenci,
abstulit excultas pertica tristis opes.
mox ubi bulla rudi dimissa est aurea collo,
matris et ante deos libera sumpta toga,
tum tibi pauca suo de carmine dictat Apollo
et vetat insano verba tonare Foro.
at tu finge elegos, fallax opus: haec tua castra! -
scribat ut exemplo cetera turba tuo.
militiam Veneris blandis patiere sub armis,
et Veneris Pueris utilis hostis eris.
nam tibi victrices quascumque labore parasti,
eludit palmas una puella tuas:
et bene cum fixum mento discusseris uncum,
nil erit hoc: rostro te premet ansa tuo.
illius arbitrio noctem lucemque videbis:
gutta quoque ex oculis non nisi iussa cadet.
nec mille excubiae nec te signata iuvabunt
limina: persuasae fallere rima sat est.
nunc tua vel mediis puppis luctetur in undis,
vel licet armatis hostis inermis eas,
vel tremefacta cavo tellus diducat hiatum:
octipedis Cancri terga sinistra time!"




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License