Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Propertius
Elegiae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Elegia 2

Quid mirare meas tot in uno corpore formas,
accipe Vertumni signa paterna dei.
Tuscus ego Tuscis orior, nec paenitet inter
proelia Volsinios deseruisse focos.
haec me turba iuvat, nec templo laetor eburno:
Romanum satis est posse videre Forum.
hac quondam Tiberinus iter faciebat, et aiunt
remorum auditos per vada pulsa sonos:
at postquam ille suis tantum concessit alumnis,
Vertumnus verso dicor ab amne deus.
*******
seu, quia vertentis fructum praecepimus anni,
Vertumni rursus credidit esse sacrum.
prima mihi variat liventibus uva racemis,
et coma lactenti spicea fruge tumet;
hic dulcis cerasos, hic autumnalia pruna
cernis et aestivo mora rubere die;
insitor hic solvit pomosa vota corona,
cum pirus invito stipite mala tulit.
mendax fama, noces: alius mihi nominis index:
de se narranti tu modo crede deo.
opportuna mea est cunctis natura figuris:
in quamcumque voles verte, decorus ero.
indue me Cois, fiam non dura puella:
meque virum sumpta quis neget esse toga?
da falcem et torto frontem mihi comprime faeno:
iurabis nostra gramina secta manu.
arma tuli quondam et, memini, laudabar in illis:
corbis et imposito pondere messor eram.
sobrius ad lites: at cum est imposta corona,
clamabis capiti vina subisse meo.
cinge caput mitra, speciem furabor Iacchi;
furabor Phoebi, si modo plectra dabis.
cassibus impositis venor: sed harundine sumpta
fautor plumoso sum deus aucupio.
est etiam aurigae species Vertumnus et eius
traicit alterno qui leve pondus equo.
suppetat hic, piscis calamo praedabor, et ibo
mundus demissis institor in tunicis.
pastorem ad baculum possum curvare vel idem
sirpiculis medio pulvere ferre rosam.
nam quid ego adiciam, de quo mihi maxima fama est,
hortorum in manibus dona probata meis?
caeruleus cucumis tumidoque cucurbita ventre
me notat et iunco brassica vincta levi;
nec flos ullus hiat pratis, quin ille decenter
impositus fronti langueat ante meae.
at mihi, quod formas unus vertebar in omnis,
nomen ab eventu patria lingua dedit;
et tu, Roma, meis tribuisti praemia Tuscis,
(unde hodie Vicus nomina Tuscus habet),
tempore quo sociis venit Lycomedius armis
atque Sabina feri contudit arma Tati.
vidi ego labentis acies et tela caduca,
atque hostis turpi terga dedisse fugae.
sed facias, divum Sator, ut Romana per aevum
transeat ante meos turba togata pedes.
sex superant versus: te, qui ad vadimonia curris,
non moror: haec spatiis ultima creta meis.
stipes acernus eram, properanti falce dolatus,
ante Numam grata pauper in urbe deus.
at tibi, Mamurri, formae caelator aenae,
tellus artifices ne terat Osca manus,
qui me tam docilis potuisti fundere in usus.
unum opus est, operi non datur unus honos.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License