Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Propertius
Elegiae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Elegia 4

Tarpeium nemus et Tarpeiae turpe sepulcrum
fabor et antiqui limina capta Iovis.
lucus erat felix hederoso conditus antro,
multaque nativis obstrepit arbor aquis,
Silvani ramosa domus, quo dulcis ab aestu
fistula poturas ire iubebat ovis.
hunc Tatius fontem vallo praecingit acerno,
fidaque suggesta castra coronat humo.
quid tum Roma fuit, tubicen vicina Curetis
cum quateret lento murmure saxa Iovis?
atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis,
stabant Romano pila Sabina Foro.
murus erant montes: ubi nunc est curia saepta,
bellicus ex illo fonte bibebat equus.
hinc Tarpeia deae fontem libavit: at illi
urgebat medium fictilis urna caput.
et satis una malae potuit mors esse puellae,
quae voluit flammas fallere, Vesta, tuas?
vidit harenosis Tatium proludere campis
pictaque per flavas arma levare iubas:
obstipuit regis facie et regalibus armis,
interque oblitas excidit urna manus.
saepe illa immeritae causata est omina lunae,
et sibi tingendas dixit in amne comas:
saepe tulit blandis argentea lilia Nymphis,
Romula ne faciem laederet hasta Tati.
dumque subit primo Capitolia nubila fumo,
rettulit hirsutis bracchia secta rubis,
et sua Tarpeia residens ita flevit ab arce
uulnera, vicino non patienda Iovi:
"ignes castrorum et Tatiae praetoria turmae
et formosa oculis arma Sabina meis,
o utinam ad vestros sedeam captiva Penatis,
dum captiva mei conspicer ora Tati!
Romani montes, et montibus addita Roma,
et valeat probro Vesta pudenda meo:
ille equus, ille meos in castra reponet amores,
cui Tatius dextras collocat ipse iubas!
quid mirum in patrios Scyllam saevisse capillos,
candidaque in saevos inguina versa canis?
prodita quid mirum fraterni cornua monstri,
cum patuit lecto stamine torta via?
quantum ego sum Ausoniis crimen factura puellis,
improba virgineo lecta ministra foco!
Pallados exstinctos si quis mirabitur ignis,
ignoscat: lacrimis spargitur ara meis.
cras, ut rumor ait, tota potabitur urbe:
tu cape spinosi rorida terga iugi.
lubrica tota via est et perfida: quippe tacentis
fallaci celat limite semper aquas.
o utinam magicae nossem cantamina Musae!
haec quoque formoso lingua tulisset opem.
te toga picta decet, non quem sine matris honore
nutrit inhumanae dura papilla lupae.
hic, hospes, patria metuar regina sub aula?
dos tibi non humilis prodita Roma venit.
si minus, at raptae ne sint impune Sabinae:
me rape et alterna lege repende vices!
commissas acies ego possum solvere: nuptae
vos medium palla foedus inite mea.
adde Hymenaee modos, tubicen fera murmura conde:
credite, vestra meus molliet arma torus.
et iam quarta canit venturam bucina lucem,
ipsaque in Oceanum sidera lapsa cadunt.
experiar somnum, de te mihi somnia quaeram:
fac venias oculis umbra benigna meis."
dixit, et incerto permisit bracchia somno,
nescia se furiis accubuisse novis.
nam Vesta, Iliacae felix tutela favillae,
culpam alit et plures condit in ossa faces.
illa ruit, qualis celerem prope Thermodonta
Strymonis abscisso fertur aperta sinu.
urbi festus erat (dixere Parilia patres),
hic primus coepit moenibus esse dies,
annua pastorum convivia, lusus in urbe,
cum pagana madent fercula divitiis,
cumque super raros faeni flammantis aceruos
traicit immundos ebria turba pedes.
Romulus excubias decrevit in otia solvi
atque intermissa castra silere tuba.
hoc Tarpeia suum tempus rata convenit hostem:
pacta ligat, pactis ipsa futura comes.
mons erat ascensu dubius festoque remissus
nec mora, vocalis occupat ense canis.
omnia praebebant somnos: sed Iuppiter unus
decrevit poenis invigilare suis.
prodiderat portaeque fidem patriamque iacentem,
nubendique petit, quem velit, ipsa diem.
at Tatius (neque enim sceleri dedit hostis honorem)
"nube" ait "et regni scande cubile mei!"
dixit, et ingestis comitum super obruit armis.
haec, virgo, officiis dos erat apta tuis.
a duce Tarpeia mons est cognomen adeptus:
o vigil, iniustae praemia sortis habes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License