Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Propertius
Elegiae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Elegia 7

Sunt aliquid Manes: letum non omnia finit,
luridaque evictos effugit umbra rogos.
Cynthia namque meo visa est incumbere fulcro,
murmur ad extremae nuper humata viae,
cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris,
et quererer lecti frigida regna mei.
eosdem habuit secum quibus est elata capillos,
eosdem oculos; lateri vestis adusta fuit,
et solitum digito beryllon adederat ignis,
summaque Lethaeus triverat ora liquor.
spirantisque animos et vocem misit: at illi
pollicibus fragiles increpuere manus:
"perfide nec cuiquam melior sperande puellae,
in te iam vires somnus habere potest?
iamne tibi exciderant vigilacis furta Suburae
et mea nocturnis trita fenestra dolis?
per quam demisso quotiens tibi fune pependi,
alterna veniens in tua colla manu!
saepe Venus trivio commissa est, pectore mixto
fecerunt tepidas pallia nostra vias.
foederis heu taciti, cuius fallacia verba
non audituri diripuere Noti.
at mihi non oculos quisquam inclamavit euntis:
unum impetrassem te revocante diem:
nec crepuit fissa me propter harundine custos,
laesit et obiectum tegula curta caput.
denique quis nostro curvum te funere vidit,
atram quis lacrimis incaluisse togam?
si piguit portas ultra procedere, at illuc
iussisses lectum lentius ire meum.
cur ventos non ipse rogis, ingrate, petisti?
cur nardo flammae non oluere meae?
hoc etiam grave erat, nulla mercede hyacinthos
inicere et fracto busta piare cado.
Lygdamus uratur candescat lamina vernae -
sensi ego, cum insidiis pallida vina bibi
at Nomas arcanas tollat versuta salivas;
dicet damnatas ignea testa manus.
quae modo per vilis inspecta est publica noctes,
haec nunc aurata cyclade signat humum;
et graviora rependit iniquis pensa quasillis,
garrula de facie si qua locuta mea est;
nostraque quod Petale tulit ad monumenta coronas,
codicis immundi vincula sentit anus;
caeditur et Lalage tortis suspensa capillis,
per nomen quoniam est ausa rogare meum.
te patiente meae conflavit imaginis aurum,
ardente e nostro dotem habitura rogo.
non tamen insector, quamvis mereare, Properti:
longa mea in libris regna fuere tuis.
iuro ego Fatorum nulli revolubile carmen,
tergeminusque canis sic mihi molle sonet,
me servasse fidem. si fallo, vipera nostris
sibilet in tumulis et super ossa cubet.
nam gemina est sedes turpem sortita per amnem,
turbaque diversa remigat omnis aqua.
unda Clytaemestrae stuprum vehit altera, Cressae
portat mentitae lignea monstra bovis.
ecce coronato pars altera rapta phaselo,
mulcet ubi Elysias aura beata rosas,
qua numerosa fides, quaque aera rotunda Cybebes
mitratisque sonant Lydia plectra choris.
Andromedeque et Hypermestre sine fraude maritae
narrant historiae tempora nota suae:
haec sua maternis queritur livere catenis
bracchia nec meritas frigida saxa manus;
narrat Hypermestre magnum ausas esse sorores,
in scelus hoc animum non valuisse suum.
sic mortis lacrimis vitae sancimus amores:
celo ego perfidiae crimina multa tuae.
sed tibi nunc mandata damus, si forte moveris,
si te non totum Chloridos herba tenet:
nutrix in tremulis ne quid desideret annis
Parthenie: potuit, nec tibi avara fuit.
deliciaeque meae Latris, cui nomen ab usu est,
ne speculum dominae porrigat illa novae.
et quoscumque meo fecisti nomine versus,
ure mihi: laudes desine habere meas.
pelle hederam tumulo, mihi quae praegnante corymbo
mollia contortis alligat ossa comis.
ramosis Anio qua pomifer incubat arvis,
et numquam Herculeo numine pallet ebur,
hic carmen media dignum me scribe columna,
sed breve, quod currens vector ab urbe legat:
"hic Tiburtina iacet aurea Cynthia terra:
accessit ripae laus, Aniene, tuae."
nec tu sperne piis venientia somnia portis:
cum pia venerunt somnia, pondus habent.
nocte vagae ferimur, nox clausas liberat umbras,
errat et abiecta Cerberus ipse sera.
luce iubent leges Lethaea ad stagna reverti:
nos vehimur, vectum nauta recenset onus.
nunc te possideant aliae: mox sola tenebo:
mecum eris, et mixtis ossibus ossa teram."
haec postquam querula mecum sub lite peregit,
inter complexus excidit umbra meos.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License