Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Propertius
Elegiae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Elegia 9

Amphitryoniades qua tempestate iuvencos
egerat a stabulis, o Erythea, tuis,
venit ad invictos pecorosa Palatia montis,
et statuit fessos fessus et ipse boves,
qua Velabra suo stagnabant flumine quoque
nauta per urbanas velificabat aquas.
sed non infido manserunt hospite Caco
incolumes: furto polluit ille Iovem.
incola Cacus erat, metuendo raptor ab antro,
per tria partitos qui dabat ora sonos.
hic, ne certa forent manifestae signa rapinae,
aversos cauda traxit in antra boves,
nec sine teste deo: furem sonuere iuvenci,
furis et implacidas diruit ira fores.
Maenalio iacuit pulsus tria tempora ramo
Cacus, et Alcides sic ait: "ite, boves,
Herculis ite boves, nostrae labor ultime clavae,
bis mihi quaesitae, bis mea praeda, boves,
arvaque mugitu sancite Bovaria longo:
nobile erit Romae pascua vestra Forum."
dixerat, et sicco torquet sitis ora palato,
terraque non ullas feta ministrat aquas.
sed procul inclusas audit ridere puellas,
lucus ubi umbroso fecerat orbe nemus,
femineae loca clausa deae fontesque piandos
impune et nullis sacra retecta viris.
devia puniceae velabant limina vittae,
putris odorato luxerat igne casa,
populus et longis ornabat frondibus aedem,
multaque cantantis umbra tegebat avis.
huc ruit in siccam congesta pulvere barbam,
et iacit ante fores verba minora deo:
"vos precor, o luci sacro quae luditis antro,
pandite defessis hospita fana viris.
fontis egens erro circaque sonantia lymphis;
et cava succepto flumine palma sat est.
audistisne aliquem, tergo qui sustulit orbem?
ille ego sum: Alciden terra recepta vocat.
quis facta Herculeae non audit fortia clavae
et numquam ad vastas irrita tela feras,
atque uni Stygias homini luxisse tenebras?
[accipit: haec fesso vix mihi terra patet.]
quodsi Iunoni sacrum faceretis amarae,
non clausisset aquas ipsa noverca suas.
sin aliquem uultusque meus saetaeque leonis
terrent et Libyco sole perusta coma,
idem ego Sidonia feci servilia palla
officia et Lydo pensa diurna colo,
mollis et hirsutum cepit mihi fascia pectus,
et manibus duris apta puella fui."
talibus Alcides; at talibus alma sacerdos
puniceo canas stamine vincta comas:
"parce oculis, hospes, lucoque abscede verendo;
cede agedum et tuta limina linque fuga.
interdicta viris metuenda lege piatur
quae se summota vindicat ara casa.
magno Tiresias aspexit Pallada vates,
fortia dum posita Gorgone membra lavat.
di tibi dent alios fontis: haec lympha puellis
avia secreti limitis unda fluit."
sic anus: ille umeris postis concussit opacos,
nec tulit iratam ianua clausa sitim.
at postquam exhausto iam flumine vicerat aestum,
ponit vix siccis tristia iura labris:
"angulus hic mundi nunc me mea fata trahentem
accipit: haec fesso vix mihi terra patet.
Maxima quae gregibus devota est Ara repertis,
ara per has" inquit "maxima facta manus,
haec nullis umquam pateat veneranda puellis,
Herculis aeternum nec sit inulta sitis."
hunc, quoniam manibus purgatum sanxerat orbem,
sic Sanctum Tatiae composuere Cures.
Sancte pater salve, cui iam favet aspera Iuno:
Sancte, velis libro dexter inesse meo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License