Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Propertius
Elegiae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Elegia 11

Desine, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum:
panditur ad nullas ianua nigra preces;
cum semel infernas intrarunt funera leges,
non exorato stant adamante viae.
te licet orantem fuscae deus audiat aulae:
nempe tuas lacrimas litora surda bibent.
vota movent superos: ubi portitor aera recepit,
obserat herbosos lurida porta rogos.
sic maestae cecinere tubae, cum subdita nostrum
detraheret lecto fax inimica caput.
quid mihi coniugium Paulli, quid currus avorum
profuit aut famae pignora tanta meae?
non minus immitis habuit Cornelia Parcas:
et sum, quod digitis quinque legatur, onus.
damnatae noctes et vos, vada lenta, paludes,
et quaecumque meos implicat unda pedes,
immatura licet, tamen huc non noxia veni:
det Pater hic umbrae mollia iura meae.
aut si quis posita iudex sedet Aeacus urna,
in mea sortita vindicet ossa pila:
assideant fratres, iuxta et Minoida sellam
Eumenidum intento turba severa foro:
Sisyphe, mole vaces; taceant Ixionis orbes,
fallax Tantaleus corripiare liquor;
Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras;
et iaceat tacita laxa catena sera.
ipsa loquor pro me: si fallo, poena sororum
infelix umeros urgeat urna meos.
si cui fama fuit per avita tropaea decori,
Afra Numantinos regna loquuntur avos:
altera maternos exaequat turba Libones,
et domus est titulis utraque fulta suis.
mox, ubi iam facibus cessit praetexta maritis,
vinxit et acceptas altera vitta comas,
iungor, Paulle, tuo sic discessura cubili:
in lapide hoc uni nupta fuisse legar.
testor maiorum cineres tibi, Roma, colendos,
sub quorum titulis, Africa, tunsa iaces,
et Persen proavo stimulantem pectus Achille,
quique tuas proavo fregit Achille domos,
me neque censurae legem mollisse nec ulla
labe mea vestros erubuisse focos.
non fuit exuviis tantis Cornelia damnum:
quin et erat magnae pars imitanda domus.
nec mea mutata est aetas, sine crimine tota est:
viximus insignes inter utramque facem.
mi natura dedit leges a sanguine ductas,
nec possis melior iudicis esse metu.
quaelibet austeras de me ferat urna tabellas:
turpior assessu non erit ulla meo,
vel tu, quae tardam movisti fune Cybeben,
Claudia, turritae rara ministra deae,
vel cuius rasos cum Vesta reposceret ignis,
exhibuit vivos carbasus alba focos.
nec te, dulce caput, mater Scribonia, laesi:
in me mutatum quid nisi fata velis?
maternis laudor lacrimis urbisque querelis,
defensa et gemitu Caesaris ossa mea.
ille sua nata dignam vixisse sororem
increpat, et lacrimas vidimus ire deo.
et tamen emerui generosos vestis honores
nec mea de sterili facta rapina domo.
tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata levamen:
condita sunt vestro lumina nostra sinu.
vidimus et fratrem sellam geminasse curulem,
consule quo, festo tempore, rapta soror.
filia, tu specimen censurae nata paternae,
fac teneas unum nos imitata virum.
et serie fulcite genus: mihi cumba volenti
solvitur aucturis tot mea facta meis.
haec est feminei merces extrema triumphi,
laudat ubi emeritum libera fama rogum.
nunc tibi commendo communia pignora natos:
haec cura et cineri spirat inusta meo.
fungere maternis vicibus, pater: illa meorum
omnis erit collo turba ferenda tuo.
oscula cum dederis tua flentibus, adice matris:
tota domus coepit nunc onus esse tuum.
et si quid doliturus eris, sine testibus illis!
cum venient, siccis oscula falle genis!
sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges,
somniaque in faciem credita saepe meam:
atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,
ut responsurae singula verba iace.
seu tamen adversum mutarit ianua lectum,
sederit et nostro cauta noverca toro,
coniugium, pueri, laudate et ferte paternum:
capta dabit vestris moribus illa manus;
nec matrem laudate nimis: collata priori
vertet in offensas libera verba suas.
seu memor ille mea contentus manserit umbra
et tanti cineres duxerit esse meos,
discite venturam iam nunc sentire senectam,
caelibis ad curas nec vacet ulla via.
quod mihi detractum est, vestros accedat ad annos:
prole mea Paullum sic iuvet esse senem.
et bene habet: numquam mater lugubria sumpsi;
venit in exsequias tota caterva meas.
causa perorata est. flentes me surgite, testes,
dum pretium vitae grata rependit humus.
moribus et caelum patuit: sim digna merendo,
cuius honoratis ossa vehantur avis.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License