Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Propertius
Elegiae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Elegia 13

Tu, quod saepe soles, nostro laetabere casu,
Galle, quod abrepto solus amore vacem.
at non ipse tuas imitabor, perfide, voces:
fallere te numquam, Galle, puella velit.
dum tibi deceptis augetur fama puellis,
certus et in nullo quaeris amore moram,
perditus in quadam tardis pallescere curis
incipis, et primo lapsus abire gradu.
haec erit illarum contempti poena doloris:
multarum miseras exiget una vices.
haec tibi vulgaris istos compescet amores,
nec nova quaerendo semper amicus eris.
haec non sum rumore malo, non augure doctus;
vidi ego: me quaeso teste negare potes?
vidi ego te toto vinctum languescere collo
et flere iniectis, Galle, diu manibus,
et cupere optatis animam deponere labris,
et quae deinde meus celat, amice, pudor.
non ego complexus potui diducere vestros:
tantus erat demens inter utrosque furor.
non sic Haemonio Salmonida mixtus Enipeo
Taenarius facili pressit amore deus,
nec sic caelestem flagrans amor Herculis Heben
sensit ab Oetaeis gaudia prima rogis.
una dies omnis potuit praecurrere amantes:
nam tibi non tepidas subdidit illa faces,
nec tibi praeteritos passast succedere fastus,
nec sinet: addictum te tuus ardor aget.
nec mirum, cum sit Iove dignae proxima Ledae
et Ledae partu gratior, una tribus;
illa sit Inachiis et blandior heroinis,
illa suis verbis cogat amare Iovem.
tu vero quoniam semel es periturus amore,
utere: non alio limine dignus eras.
qui tibi sit felix, quoniam novus incidit, error;
et quotcumque voles, una sit ista tibi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License