Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Propertius
Elegiae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Elegia 17

Et merito, quoniam potui fugisse puellam,
nunc ego desertas alloquor alcyonas.
nec mihi Cassiope salvo visura carinam,
omniaque ingrato litore vota cadunt.
quin etiam absenti prosunt tibi, Cynthia, venti:
aspice, quam saevas increpat aura minas.
nullane placatae veniet fortuna procellae?
haecine parva meum funus harena teget?
tu tamen in melius saevas converte querelas:
sat tibi sit poenae nox et iniqua vada.
an poteris siccis mea fata reposcere ocellis,
ossaque nulla tuo nostra tenere sinu?
ah pereat, quicumque rates et vela paravit
primus et invito gurgite fecit iter!
nonne fuit levius dominae pervincere mores5
(quamvis dura, tamen rara puella fuit),
quam sic ignotis circumdata litora silvis
cernere et optatos quaerere Tyndaridas?
illic si qua meum sepelissent fata dolorem,
ultimus et posito staret amore lapis,
illa meo caros donasset funere crines,
molliter et tenera poneret ossa rosa;
illa meum extremo clamasset pulvere nomen,
ut mihi non ullo pondere terra foret.
at vos, aequoreae formosa Doride natae,
candida felici solvite vela choro:
si quando vestras labens Amor attigit undas,
mansuetis socio parcite litoribus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License