Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Propertius
Elegiae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Elegia 9

Iste quod est, ego saepe fui: sed fors et in hora
hoc ipso eiecto carior alter erit.
Penelope poterat bis denos salva per annos
vivere, tam multis femina digna procis;
coniugium falsa poterat differre Minerva,
nocturno solvens texta diurna dolo;
visura et quamvis numquam speraret Ulixem,
illum exspectando facta remansit anus.
nec non exanimem amplectens Briseis Achillem
candida vesana verberat ora manu;
et dominum lavit maerens captiva cruentum,
propositum flavis in Simoenta vadis,
foedavitque comas, et tanti corpus Achilli
maximaque in parva sustulit ossa manu;
cum tibi nec Peleus aderat nec caerula mater,
Scyria nec viduo Deidamia toro.
tunc igitur veris gaudebat Graecia nuptis,
tunc etiam felix inter et arma pudor.
at tu non una potuisti nocte vacare,
impia, non unum sola manere diem!
quin etiam multo duxistis pocula risu:
forsitan et de me verba fuere mala.
hic etiam petitur, qui te prius ante reliquit:
di faciant, isto capta fruare viro!
haec mihi vota tuam propter suscepta salutem,
cum capite hoc Stygiae iam poterentur aquae,
et lectum flentes circum staremus amici?
hic ubi tum, pro di, perfida, quisve fuit?
quid si longinquos retinerer miles ad Indos,
aut mea si staret navis in Oceano?
sed vobis facile est verba et componere fraudes:
hoc unum didicit femina semper opus.
non sic incerto mutantur flamine Syrtes,
nec folia hiberno tam tremefacta Noto,
quam cito feminea non constat foedus in ira,
sive ea causa gravis sive ea causa levis.
nunc, quoniam ista tibi placuit sententia, cedam:
tela, precor, pueri, promite acuta magis,
figite certantes atque hanc mihi solvite vitam!
sanguis erit vobis maxima palma meus.
sidera sunt testes et matutina pruina
et furtim misero ianua aperta mihi,
te nihil in vita nobis acceptius umquam:
nunc quoque erit, quamvis sis inimica, nihil.
nec domina ulla meo ponet vestigia lecto:
solus ero, quoniam non licet esse tuum.
atque utinam, si forte pios eduximus annos,
ille vir in medio fiat amore lapis!
*******
non ob regna magis diris cecidere sub armis
Thebani media non sine matre duces,
quam, mihi si media liceat pugnare puella,
mortem ego non fugiam morte subire tua.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License