Eutropius
Breviarium ab Urbe condita

0

Praefatio

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Praefatio

DOMINO VALENTI GOTHICO MAXIMO PERPETUO AUGUSTO EUTROPIUS V.C. MAGISTER MEMORIAE.

Praef. Res Romanas ex voluntate mansuetudinis tuae ab urbe condita ad nostram memoriam, quae in negotiis vel bellicis vel civilibus eminebant, per ordinem temporum brevi narratione collegi, strictim additis etiam his, quae in principum vita egregia extiterunt, ut tranquillitatis tuae possit mens divina laetari prius se inlustrium virorum facta in administrando imperio secutam, quam cognosceret lectione.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License