|
8.
Gallienus, cum adulescens factus esset Augustus, imperium primum feliciter, mox
commode, ad ultimum perniciose gessit. Nam iuvenis in Gallia et Illyrico multa
strenue fecit occiso apud Mursam Ingenuo, qui purpuram sumpserat, et
Trebelliano. Diu placidus et quietus, mox in omnem lasciviam dissolutus,
tenendae rei publicae habenas probrosa ignavia et desperatione laxavit.
Alamanni vastatis Galliis in Italiam penetraverunt. Dacia, quae a Traiano ultra
Danubium fuerat adiecta, tum amissa, Graecia, Macedonia, Pontus, Asia vastata
est per Gothos, Pannonia a Sarmatis Quadisque populata est, Germani usque ad
Hispanias penetraverunt et civitatem nobilem Tarraconem expugnaverunt, Parthi
Mesopotamia occupata Syriam sibi coeperant vindicare.
9.
Iam desperatis rebus et deleto paene imperio Romano Postumus in Gallia,
obscurissime natus, purpuram sumpsit et per annos decem ita imperavit, ut
consumptas paene provincias ingenti virtute et moderatione reparaverit. Qui
seditione militum interfectus est, quod Mogontiacum civitatem, quae adversus
eum rebellaverat Laeliano res novas moliente, diripiendam militibus tradere
noluisset. Post
eum Marius, vilissimus opifex, purpuram accepit et secundo die interfectus est.
Victorinus postea Galliarum accepit imperium, vir strenuissimus, sed cum nimiae
libidinis esset et matrimonia aliena corrumperet, Agrippinae occisus est
actuario quodam dolum machinante, imperii sui anno secundo.
10.
Huic successit Tetricus senator, qui Aquitaniam honore praesidis administrans absens
a militibus imperator electus est et apud Burdigalam purpuram sumpsit.
Seditiones multas militum pertulit. Sed dum haec in Gallia geruntur, in Oriente
per Odenathum Persae victi sunt. Defensa Syria, recepta Mesopotamia usque ad
Ctesiphontem Odenathus penetravit.
11.
Ita Gallieno rem publicam deserente Romanum imperium in Occidente per Postumum,
per Odenathum in Oriente servatum est. Gallienus interea Mediolani cum
Valeriano fratre occisus est imperii anno nono Claudiusque ei successit a
militibus electus, a senatu appellatus Augustus. Hic Gothos Illyricum
Macedoniamque vastantes ingenti proelio vicit. Parcus vir ac modestus et iusti
tenax ac rei publicae gerendae idoneus, qui tamen intra imperii biennium morbo
interiit. Divus appellatus est. Senatus eum ingenti honore decoravit, scilicet
ut in curia clipeus ipsi aureus, item in Capitolio statua aurea poneretur.
12.
Quintillus post eum, Claudii frater, consensu militum imperator electus est,
unicae moderationis vir et civilitatis, aequandus fratri vel praeponendus.
Consensu senatus appellatus Augustus septimo decimo imperii die occisus est.
13.
Post eum Aurelianus suscepit imperium, Dacia Ripensi oriundus, vir in bello
potens, animi tamen inmodici et ad crudelitatem propensioris. Is quoque Gothos
strenuissime vicit. Romanam dicionem ad
fines pristinos varia bellorum felicitate revocavit. Superavit in Gallia
Tetricum apud Catalaunos ipso Tetrico prodente exercitum suum, cuius adsiduas
seditiones ferre non poterat. Quin etiam per litteras occultas Aurelianum ita
fuerat deprecatus, ut inter alia versu Vergiliano uteretur: "Eripe me his,
invicte, malis". Zenobiam quoque, quae occiso Odenatho marito Orientem
tenebat, haud longe ab Antiochia sine gravi proelio cepit, ingressusque Romam
nobilem triumphum quasi receptor Orientis Occidentisque egit praecedentibus
currum Tetrico et Zenobia. Qui quidem Tetricus corrector Lucaniae postea fuit
ac privatus diutissime vixit; Zenobia autem posteros, qui adhuc manent, Romae
reliquit.
14.
Hoc imperante etiam in urbe monetarii rebellaverunt vitiatis
pecuniis et Felicissimo rationali interfecto. Quos Aurelianus victos ultima
crudelitate conpescuit. Plurimos nobiles capite damnavit. Saevus et sanguinarius ac necessarius magis in
quibusdam quam in ullo amabilis imperator. Trux omni tempore, etiam filii
sororis interfector, disciplinae tamen militaris et morum dissolutorum magna ex
parte corrector.
|