|
22.
Ita cum per omnem orbem terrarum res turbatae essent,
Carausius in Britanniis rebellaret, Achilleus in Aegypto, Africam
Quinquegentiani infestarent, Narseus Orienti bellum inferret, Diocletianus
Maximianum Herculium ex Caesare fecit Augustum, Constantium et Maximianum
Caesares, quorum Constantius per filiam nepos Claudii traditur, Maximianus
Galerius in Dacia haud longe a Serdica natus. Atque ut eos etiam adfinitate
coniungeret, Constantius privignam Herculii Theodoram accepit, ex qua postea
sex liberos, Constantini fratres, habuit, Galerius filiam Diocletiani Valeriam,
ambo uxores, quas habuerant, repudiare conpulsi. Cum Carausio tamen, cum bella
frustra temptata essent contra virum rei militaris peritissimum, ad postremum
pax convenit. Eum post septennium Allectus, socius eius, occidit atque ipse post eum
Britannias triennio tenuit. Qui ductu
Asclepiodoti, praefecti praetorio, oppressus est. Ita Britanniae decimo anno
receptae.
23.
Per idem tempus a Constantio Caesare in Gallia bene pugnatum est. Circa
Lingonas die una adversam et secundam fortunam expertus est. Nam cum repente
barbaris ingruentibus intra civitatem esset coactus tam praecipiti necessitate,
ut clausis portis in murum funibus tolleretur, vix quinque horis mediis
adventante exercitu sexaginta fere milia Alamannorum cecidit. Maximianus quoque
Augustus bellum in Africa profligavit domitis Quinquegentianis et ad pacem
redactis. Diocletianus obsessum Alexandriae Achilleum octavo fere mense
superavit eumque interfecit. Victoria acerbe usus est; totam Aegyptum gravibus
proscriptionibus caedibusque foedavit. Ea tamen occasione ordinavit provide
multa et disposuit, quae ad nostram aetatem manent.
24.
Galerius Maximianus primum adversus Narseum proelium insecundum habuit inter
Callinicum Carrasque congressus, cum inconsulte magis quam ignave dimicasset;
admodum enim parva manu cum copiosissimo hoste commisit. Pulsus igitur et ad
Diocletianum profectus cum ei in itinere occurrisset, tanta insolentia a
Diocletiano fertur exceptus, ut per aliquot passuum milia purpuratus tradatur
ad vehiculum cucurrisse.
25. Mox
tamen per Illyricum Moesiamque contractis copiis rursus cum Narseo, Hormisdae
et Saporis avo, in Armenia maiore pugnavit successu ingenti nec minore
consilio, simul fortitudine, quippe qui etiam speculatoris munus cum altero aut
tertio equite susceperit. Pulso Narseo castra eius diripuit; uxores, sorores,
liberos cepit, infinitam extrinsecus Persarum nobilitatem, gazam Persicam
copiosissimam. Ipsum in ultimas regni
solitudines egit. Quare a Diocletiano in Mesopotamia cum praesidiis tum morante
ovans regressus ingenti honore susceptus est. Varia deinceps et simul
et viritim bella gesserunt Carpis et Basternis subactis, Sarmatis victis,
quarum nationum ingentes captivorum copias in Romanis finibus locaverunt.
26.
Diocletianus moratus callide fuit, sagax praeterea et admodum subtilis ingenii,
et qui severitatem suam aliena invidia vellet explere. Diligentissimus tamen et
sollertissimus princeps et qui imperio Romano primus regiae consuetudinis
formam magis quam Romanae libertatis invexerit adorarique se iussit, cum ante
eum cuncti salutarentur. Ornamenta
gemmarum vestibus calciamentisque indidit. Nam prius imperii insigne in
chlamyde purpurea tantum erat, reliqua communia.
27.
Herculius autem propalam ferus et incivilis ingenii, asperitatem suam etiam
vultus horrore significans. Hic naturae suae indulgens Diocletiano in omnibus
est saevioribus consiliis obsecutus. Cum tamen ingravescente aevo parum se
idoneum Diocletianus moderando imperio esse sentiret, auctor Herculio fuit, ut
in vitam privatam concederent et stationem tuendae rei publicae viridioribus
iunioribusque mandarent. Cui aegre collega obtemperavit. Tamen uterque uno die
privato habitu imperii insigne mutavit, Nicomediae Diocletianus, Herculius
Mediolani. Post triumphum inclitum, quem Romae ex numerosis gentibus egerant,
pompa ferculorum inlustri, qua Narsei coniuges sororesque et liberi ante currum
ducti sunt. Concesserunt tamen Salonas unus, alter in Lucaniam.
28.
Diocletianus privatus in villa, quae haud procul a Salonis est, praeclaro otio
consenuit, inusitata virtute usus, ut solus omnium post conditum Romanum
imperium ex tanto fastigio sponte ad privatae vitae statum civilitatemque
remearet. Contigit igitur ei, quod nulli post natos homines, ut cum privatus
obisset, inter Divos tamen referretur.
|