|
1.
His igitur abeuntibus administratione rei publicae Constantius et Galerius
Augusti creati sunt divisusque inter eos ita Romanus orbis, ut Galliam,
Italiam, Africam Constantius, Illyricum, Asiam, Orientem Galerius obtineret,
sumptis duobus Caesaribus. Constantius tamen, contentus dignitate Augusti
Italiae atque Africae administrandae sollicitudinem recusavit, vir egregius et
praestantissimae civilitatis, divitiis provincialium ac privatorum studens,
fisci commoda non admodum adfectans, dicensque melius publicas opes a privatis
haberi quam intra unum claustrum reservari, adeo autem cultus modici, ut festis
diebus, si amicis numerosioribus esset epulandum, privatorum ei argento
ostiatim petito triclinia sternerentur. Hic non modo amabilis, sed etiam
venerabilis Gallis fuit, praecipue quod Diocletiani suspectam prudentiam et
Maximiani sanguinariam temeritatem imperio eius evaserant. Obiit in Britannia
Eboraci principatus anno tertio decimo atque inter Divos relatus est.
2.
Galerius vir et probe moratus et egregius re militari, cum Italiam quoque
sinente Constantio administrationi suae accessisse sentiret, Caesares duos
creavit, Maximinum, quem Orienti praefecit, et Severum, cui Italiam dedit. Ipse
in Illyrico moratus est. Verum Constantio mortuo Constantinus, ex obscuriore
matrimonio eius filius, in Britannia creatus est imperator et in locum patris
exoptatissimus moderator accessit. Romae interea praetoriani excito tumultu
Maxentium, Herculii filium, qui haud procul ab urbe in villa publica morabatur,
Augustum nuncupaverunt. Quo nuntio Maximianus Herculius ad spem arrectus
resumendi fastigii, quod invitus amiserat, Romam advolavit e Lucania, quam
sedem privatus elegerat in agris amoenissimis consenescens, Diocletianumque
etiam per litteras adhortatus est, ut depositam resumeret potestatem, quas ille
irrisas habuit. Sed adversum motum praetorianorum atque Maxentii Severus Caesar
Romam missus a Galerio cum exercitu venit obsidensque urbem militum suorum
scelere desertus est. Auctae Maxentii opes confirmatumque imperium. Severus fugiens
Ravennae interfectus est.
3.
Herculius tamen Maximianus post haec in contione exercituum filium Maxentium
nudare conatus seditionem et convicia militum tulit. Inde ad Gallias profectus
est dolo conposito, tamquam a filio esset expulsus, ut Constantino genero
iungeretur, moliens tamen Constantinum reperta occasione interficere, qui in
Galliis et militum et provincialium ingenti iam favore regnabat caesis Francis
atque Alamannis captisque eorum regibus, quos etiam bestiis, cum magnificum
spectaculum muneris parasset, obiecit. Detectis igitur insidiis per Faustam
filiam, quae dolum viro enuntiaverat, profugit Herculius Massiliaeque oppressus
(ex ea enim navigare ad filium praeparabat) poenas dedit iustissimo exitu, vir ad
omnem acerbitatem saevitiamque proclivis, infidus, incommodus, civilitatis
penitus expers.
4.
Per hoc tempus a Galerio Licinius imperator est factus, Dacia oriundus, notus
ei antiqua consuetudine et in bello, quod adversus Narseum gesserat, strenuis
laboribus et officiis acceptus. Mors Galerii confestim secuta. Ita res publica tum a
novis quattuor imperatoribus tenebatur, Constantino et Maxentio, filiis
Augustorum, Licinio et Maximino, novis hominibus. Quinto tamen Constantinus
imperii sui anno bellum adversum Maxentium civile commovit, copias eius multis
proeliis fudit, ipsum postremo Romae adversum nobiles omnibus exitiis
saevientem apud pontem Mulvium vicit Italiaque est potitus. Non multo deinceps
in Oriente quoque adversum Licinium Maximinus res novas molitus vicinum exitium
fortuita apud Tarsum morte praevenit.
5.
Constantinus tamen, vir ingens et omnia efficere nitens, quae
animo praeparasset, simul principatum totius orbis adfectans, Licinio bellum
intulit, quamquam necessitudo et adfinitas cum eo esset; nam soror Constantia
nupta Licinio erat. Ac primo eum in
Pannonia secunda ingenti apparatu bellum apud Cibalas instruentem repentinus
oppressit omnique Dardania, Moesia, Macedonia potitus numerosas provincias
occupavit.
6.
Varia deinceps inter eos bella gesta et pax reconciliata ruptaque est. Postremo
Licinius navali et terrestri proelio victus apud Nicomediam se dedidit et
contra religionem sacramenti Thessalonicae privatus occisus est. Eo tempore res
Romana sub uno Augusto et tribus Caesaribus, quod numquam alias, fuit, cum
liberi Constantini Galliae, Orienti Italiaeque praeessent. Verum insolentia
rerum secundarum aliquantum Constantinus ex illa favorabili animi docilitate
mutavit. Primum necessitudines persecutus egregium virum filium et sororis
filium, commodae indolis iuvenem, interfecit, mox uxorem, post numerosos
amicos.
|