|
7.
Vir primo imperii tempore optimis principibus, ultimo mediis conparandus.
Innumerae in eo animi corporisque virtutes claruerunt. Militaris gloriae
adpetentissimus, fortuna in bellis prospera fuit, verum ita, ut non superaret
industriam. Nam etiam Gothos post civile bellum varie profligavit pace his ad
postremum data, ingentemque apud barbaras gentes memoriae gratiam conlocavit.
Civilibus artibus et studiis liberalibus deditus, adfectator iusti amoris, quem
ab omnibus sibi et liberalitate et docilitate quaesivit, sicut in nonnullos
amicos dubius, ita in reliquos egregius, nihil occasionum praetermittens, quo
opulentiores eos clarioresque praestaret.
8.
Multas leges rogavit, quasdam ex bono et aequo, plerasque superfluas, nonnullas
severas, primusque urbem nominis sui ad tantum fastigium evehere molitus est,
ut Romae aemulam faceret. Bellum adversus Parthos moliens, qui iam Mesopotamiam
fatigabant, uno et tricesimo anno imperii, aetatis sexto et sexagesimo,
Nicomediae in villa publica obiit. Denuntiata mors eius est etiam per crinitam
stellam, quae inusitatae magnitudinis aliquamdiu fulsit; eam Graeci cometen
vocant. Atque inter Divos meruit referri
9.
Is successores filios tres reliquit atque unum fratris filium. Verum Dalmatius
Caesar prosperrima indole neque patruo absimilis haud multo post oppressus est
factione militari et Constantio, patrueli suo, sinente potius quam iubente.
Constantinum porro bellum fratri inferentem et apud Aquileiam inconsultius
proelium adgressum Constantis duces interemerunt. Ita res publica ad duos
Augustos redacta. Constantis imperium strenuum aliquamdiu et iustum fuit. Mox
cum et valetudine inprospera et amicis pravioribus uteretur, ad gravia vitia
conversus, cum intolerabilis provincialibus, militi iniucundus esset, factione
Magnentii occisus est. Obiit haud longe ab Hispaniis in castro, cui Helenae
nomen est, anno imperii septimo decimo, aetatis tricesimo, rebus tamen plurimis
strenue in militia gestis exercituique per omne vitae tempus sine gravi
crudelitate terribilis.
10.
Diversa Constantii fortuna fuit. A Persis enim multa et gravia perpessus saepe
captis oppidis, obsessis urbibus, caesis exercitibus, nullumque ei contra
Saporem prosperum proelium fuit, nisi quod apud Singara haud dubiam victoriam
ferocia militum amisit, qui pugnam seditiose et stolide contra rationem belli
die iam praecipiti poposcerunt. Post Constantis necem Magnentio Italiam, Africam,
Gallias obtinente etiam Illyricum res novas habuit, Vetranione ad imperium
consensu militum electo. Quem grandaevum iam et cunctis amabilem diuturnitate
et felicitate militiae ad tuendum Illyricum principem creaverunt, virum probum
et morum veterum ac iucundae civilitatis, sed omnium liberalium artium expertem
adeo, ut ne elementa quidem prima litterarum nisi grandaevus et iam imperator
acceperit.
11.
Sed a Constantio, qui ad ultionem fraternae necis bellum civile
commoverat, abrogatum est Vetranioni imperium; novo inusitatoque more consensu
militum deponere insigne conpulsus. Romae quoque tumultus fuit Nepotiano,
Constantini sororis filio, per gladiatoriam manum imperium vindicante, qui
saevis exordiis dignum exitium nanctus est. Vicesimo enim atque octavo die a
Magnentianis ducibus oppressus poenas dedit. Caput eius pilo per urbem
circumlatum est, gravissimaeque proscriptiones et nobilium caedes fuerunt.
12.
Non multo post Magnentius apud Mursam profligatus acie est ac
paene captus. Ingentes Romani imperii vires ea dimicatione consumptae sunt, ad
quaelibet bella externa idoneae, quae multum triumphorum possent securitatisque
conferre. Orienti mox a Constantio Caesar est datus patrui filius Gallus, Magnentiusque
diversis proeliis victus vim vitae suae apud Lugdunum attulit imperii anno
tertio, mense septimo, frater quoque eius Decentius Senonibus, quem ad tuendas
Gallias Caesarem miserat.
|