|
13.
Per haec tempora etiam a Constantio multis incivilibus gestis Gallus Caesar
occisus est, vim natura ferus et ad tyrannidem pronior, si suo iure imperare
licuisset. Silvanus
quoque in Gallia res novas molitus ante diem tricesimum extinctus est, solusque
imperio Romano eo tempore Constantius princeps et Augustus fuit.
14.
Mox Iulianum Caesarem ad Gallias misit, patruelem suum, Galli fratrem, tradita ei
in matrimonium sorore, cum multa oppida barbari expugnassent, alia obsiderent,
ubique foeda vastitas esset Romanumque imperium non dubia iam calamitate
nutaret. A quo modicis copiis apud Argentoratum, Galliae urbem, ingentes
Alamannorum copiae extinctae sunt, rex nobilissimus captus, Galliae restitutae.
Multa postea per eundem Iulianum egregia adversum barbaros gesta sunt
summotique ultra Rhenum Germani et finibus suis Romanum imperium restitutum.
15.
Neque multo post, cum Germaniciani exercitus a Galliarum praesidio tollerentur,
consensu militum Iulianus factus Augustus est, interiectoque anno ad Illyricum
obtinendum profectus Constantio Parthicis proeliis occupato. Qui rebus cognitis
ad bellum civile conversus in itinere obiit inter Ciliciam Cappadociamque anno
imperii octavo et tricesimo, aetatis quinto et quadragesimo, meruitque inter
Divos referri, vir egregiae tranquillitatis, placidus, nimium amicis et
familiaribus credens, mox etiam uxoribus deditior, qui tamen primis imperii
annis ingenti se modestia egerit, familiarium etiam locupletator neque
inhonoros sinens, quorum laboriosa expertus fuisset officia, ad severitatem tum
propensior, si suspicio imperii moveretur, mitis alias, et cuius in civilibus
magis quam in externis bellis sit laudanda fortuna.
16.
Hinc Iulianus rerum potitus est ingentique apparatu Parthis intulit bellum, cui
expeditioni ego quoque interfui. Aliquot oppida et castella Persarum in
deditionem accepit vel vi expugnavit Assyriamque populatus castra apud
Ctesiphontem stativa aliquamdiu habuit. Remeansque victor, dum se inconsultius
proeliis inserit, hostili manu interfectus est VI Kal. Iul., imperii anno
septimo, aetatis altero et tricesimo, atque inter Divos relatus est, vir
egregius et rem publicam insigniter moderaturus, si per fata licuisset.
Liberalibus disciplinis adprime eruditus, Graecis doctior atque adeo, ut Latina
eruditio nequaquam cum Graeca scientia conveniret, facundia ingenti et prompta,
memoriae tenacissimae, in quibusdam philosopho propior. In amicos liberalis,
sed minus diligens quam tantum principem decuit. Fuerunt enim nonnulli, qui
vulnera gloriae eius inferrent. In provinciales iustissimus et
tributorum, quatenus fieri posset, repressor. Civilis in
cunctos, mediocrem habens aerarii curam, gloriae avidus ac per eam animi
plerumque inmodici, religionis Christianae nimius insectator, perinde tamen, ut
cruore abstineret, M. Antonino non absimilis, quem etiam aemulari studebat.
17.
Post hunc Iovianus, qui tunc domesticus militabat, ad obtinendum imperium
consensu exercitus lectus est, commendatione patris militibus quam sua notior.
Qui iam turbatis rebus exercitu quoque inopia laborante uno a Persis atque altero
proelio victus pacem cum Sapore, necessariam quidem, sed ignobilem, fecit,
multatus finibus ac nonnulla imperii Romani parte tradita. Quod ante eum annis
mille centum et duobus de viginti fere, ex quo Romanum imperium conditum erat,
numquam accidit. Quin etiam legiones nostrae ita et apud Caudium per Pontium
Telesinum et in Hispania apud Numantiam et in Numidia sub iugum missae sunt, ut
nihil tamen finium traderetur. Ea pacis conditio non penitus reprehendenda
foret, si foederis necessitatem tum cum integrum fuit mutare voluisset, sicut a
Romanis omnibus his bellis, quae commemoravi, factum est. Nam et Samnitibus et
Numantinis et Numidis confestim bella inlata sunt neque pax rata fuit. Sed dum
aemulum imperii veretur, intra Orientem residens gloriae parum consuluit.
Itaque iter ingressus atque Illyricum petens in Galatiae finibus repentina
morte obiit, vir alias neque iners neque inprudens.
18.
Multi exanimatum opinantur nimia cruditate (inter cenandum enim epulis indulserat),
alii odore cubiculi, quod ex recenti tectorio calcis grave quiescentibus erat,
quidam nimietate prunarum, quas gravi frigore adoleri multas iusserat. Decessit imperii mense septimo, tertio decimo Kal. Mart., aetatis, ut qui
plurimum vel minimum tradunt, tertio et tricesimo anno, ac benignitate
principum, qui ei successerunt, inter Divos relatus est. Nam et civilitati
propior et natura admodum liberalis fuit. Is
status erat Romanae rei Ioviano eodem et Varroniano consulibus anno urbis
conditae millesimo centesimo et octavo decimo. Quia autem ad inclitos principes
venerandosque perventum est, interim operi modum dabimus. Nam reliqua stilo
maiore dicenda sunt. Quae nunc non tam praetermittimus, quam ad maiorem
scribendi diligentiam reservamus.
|