|
6.
Deinde regnum Priscus Tarquinius accepit. Hic numerum senatorum
duplicavit, circum Romae aedificavit, ludos Romanos instituit, qui ad nostram
memoriam permanent. Vicit idem etiam Sabinos et non parum
agrorum sublatum isdem urbis Romae territorio iunxit, primusque triumphans
urbem intravit. Muros fecit et cloacas, Capitolium inchoavit. Tricesimo octavo imperii anno per
Anci filios occisus est, regis eius, cui ipse successerat.
7.
Post hunc Servius Tullius suscepit imperium, genitus ex nobili femina, captiva
tamen et ancilla. Hic quoque Sabinos subegit, montes tres,
Quirinalem, Viminalem, Esquilinum, urbi adiunxit, fossas circum murum duxit. Primus omnium censum ordinavit, qui adhuc per orbem terrarum
incognitus erat. Sub eo Roma omnibus in censum delatis habuit
capita LXXXIII milia civium Romanorum cum his, qui in agris erant. Occisus
est scelere generi sui Tarquinii Superbi, filii eius regis, cui ipse
successerat, et filiae, quam Tarquinius habebat uxorem.
8. L.
Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus regum, Volscos, quae gens ad
Campaniam euntibus non longe ab urbe est, vicit, Gabios civitatem et Suessam
Pometiam subegit, cum Tuscis pacem fecit et templum Jovis in Capitolio
aedificavit. Postea Ardeam oppugnans, in octavo decimo miliario
ab urbe Roma positam civitatem, imperium perdidit. Nam cum
filius eius, et ipse Tarquinius iunior, nobilissimam feminam Lucretiam
eandemque pudicissimam, Collatini uxorem, stuprasset eaque de iniuria marito et
patri et amicis questa fuisset, in omnium conspectu se occidit. Propter
quam causam Brutus, parens et ipse Tarquinii, populum concitavit et Tarquinio
ademit imperium. Mox exercitus quoque eum, qui civitatem Ardeam
cum ipso rege oppugnabat, reliquit; veniensque ad urbem rex portis clausis
exclusus est, cumque imperasset annos quattuor et viginti cum uxore et liberis
suis fugit. Ita Romae regnatum est per septem reges annis
ducentis quadraginta tribus, cum adhuc Roma, ubi plurimum, vix usque ad quintum
decimum miliarium possideret.
9.
Hinc consules coepere, pro uno rege duo, hac causa creati, ut, si unus malus
esse voluisset, alter eum, habe,ns potestatem similem, coerceret. Et placuit,
ne imperium longius quam annuum haberent, ne per diuturnitatem potestatis
insolentiores redderentur, sed civiles semper essent, qui se post annum scirent
futuros esse privatos. Fuerunt igitur anno primo ab expulsis
regibus consules L. Iunius Brutus, qui maxime egerat, ut
Tarquinius pelleretur, et Tarquinius Collatinus, maritus Lucretiae. Sed
Tarquinio Collatino statim sublata est dignitas. Placuerat enim, ne
quisquam in urbe remaneret, qui Tarquinius vocaretur. Ergo
accepto omni patrimonio suo ex urbe migravit, et loco ipsius factus est L.
Valerius Publicola consul. Commovit tamen bellum urbi Romae rex
Tarquinius, qui fuerat expulsus, et collectis multis gentibus, ut in regnum
posset restitui, dimicavit.
10.
In prima pugna Brutus consul et Arruns, Tarquinii filius, in vicem se
occiderunt, Romani tamen ex ea pugna victores recesserunt. Brutum
matronae Romanae, defensorem pudicitiae suae, quasi communem patrem per annum
luxerunt. Valerius
Publicola Sp. Lucretium Tricipitinum collegam sibi fecit, Lucretiae patrem, quo
morbo mortuo iterum Horatium Pulvillum collegam sibi sumpsit. Ita
primus annus quinque consules habuit, cum Tarquinius Collatinus propter nomen
urbe cessisset, Brutus in proelio perisset, Sp. Lucretius morbo mortuus esset.
|