|
1.
Anno trecentesimo sexagesimo quinto ab urbe condita, post captam
autem primo, dignitates mutatae sunt, et pro duobus consulibus facti tribuni
militares consulari potestate. Hinc iam
coepit Romana res crescere. Nam Camillus eo anno Volscorum
civitatem, quae per septuaginta annos bellum gesserat, vicit et Aequorum urbem
et Sutrinorum atque omnibus deletis earundem exercitibus occupavit et tres
simul triumphos egit.
2.
T. etiam Quintius Cincinnatus Praenestinos, qui usque ad urbis
Romae portas cum bello venerant, persecutus ad flumen Alliam vicit, octo
civitates, quae sub ipsis agebant, Romanis adiunxit, ipsam Praeneste adgressus
in deditionem accepit. Quae omnia ab eo gesta sunt viginti diebus, triumphusque
ipsi decretus.
3.
Verum dignitas tribunorum militarium non diu perseveravit. Nam
post aliquantum nullos placuit fieri et quadriennium in urbe ita fluxit, ut
potestates ibi maiores non essent. Praesumpserunt
tamen tribuni militares consulari potestate iterum dignitatem et triennio
perseveraverunt. Rursus consules facti.
4.
L. Genucio et Q. Servilio consulibus mortuus est Camillus. Honor ei post
Romulum secundus delatus est.
5.
T. Quintius dictator adversus Gallos, qui ad Italiam venerant, missus est. Hi
ab urbe quarto miliario trans Anienem fluvium consederant. Ibi nobilissimus de
senatoribus iuvenis L. Manlius provocantem Gallum ad singulare certamen
progressus occidit, et sublato torque aureo colloque suo inposito in perpetuum
Torquati et sibi et posteris cognomen accepit. Galli fugati sunt, mox per C. Sulpicium dictatorem
etiam victi. Non
multo post a C. Marcio Tusci victi sunt et octo milia captivorum ex his in
triumphum ducta.
6.
Census iterum habitus est. Et cum Latini, qui a Romanis subacti erant, milites
praestare nollent, ex Romanis tantum tirones lecti sunt, factaeque legiones
decem, qui modus sexaginta vel amplius armatorum milia efficiebat. Parvis adhuc Romanis
rebus tanta tamen in re militari virtus erat. Quae cum profectae essent
adversum Gallos duce L. Furio, quidam ex Gallis unum ex Romanis, qui esset
optimus, provocavit. Tum se M. Valerius tribunus militum obtulit, et cum
processisset armatus, corvus ei supra dextrum bracchium sedit. Mox
commissa adversum Gallum pugna idem corvus alis et unguibus Galli oculos
verberavit, ne rectum posset aspicere. Ita a tribuno
Valerio interfectus. Corvus non solum victoriam ei, sed etiam
nomen dedit. Nam postea idem Corvinus est dictus. Ac
propter hoc meritum annorum trium et viginti consul est factus.
7.
Latini, qui noluerant milites dare, hoc quoque a Romanis exigere coeperunt, ut
unus consul ex eorum, alter ex Romanorum populo crearetur. Quod cum esset
negatum, bellum contra eos susceptum est et ingenti pugna superati sunt; ac de
his perdomitis triumphatum est. Statuae
consulibus ob meritum victoriae in Rostris positae sunt. Eo anno etiam
Alexandria ab Alexandro Macedone condita est.
|