|
8.
Iam Romani potentes esse coeperunt. Bellum enim in centesimo et tricesimo fere
miliario ab urbe apud Samnitas gerebatur, qui medii sunt inter Picenum,
Campaniam et Apuliam. L. Papirius Cursor cum honore dictatoris ad id bellum
profectus est. Qui cum Romam rediret, Q. Fabio Maximo, magistro equitum, quem
apud exercitum reliquit, praecepit, ne se absente pugnaret. Ille occasione
reperta felicissime dimicavit et Samnitas delevit. Ob quam rem a dictatore
capitis damnatus, quod se vetante pugnasset, ingenti favore militum et populi
liberatus est tanta Papirio seditione commota, ut paene ipse interficeretur.
9.
Postea Samnites Romanos T. Veturio et Sp. Postumio consulibus
ingenti dedecore vicerunt et sub iugum miserunt. Pax tamen a senatu et populo
soluta est, quae cum ipsis propter necessitatem facta fuerat. Postea Samnites
victi sunt a L. Papirio consule, septem milia eorum sub iugum missa. Papirius
primus de Samnitibus triumphavit. Eo
tempore Ap. Claudius censor aquam Claudiam induxit et viam Appiam stravit.
Samnites reparato bello Q. Fabium Maximum vicerunt tribus milibus hominum
occisis. Postea,
cum pater ei Fabius Maximus legatus datus fuisset, et Samnitas vicit et plurima
ipsorum oppida cepit. Deinde P. Cornelius Rufinus M. Curius
Dentatus, ambo consules, contra Samnitas missi ingentibus proeliis eos
confecere. Tum bellum cum Samnitibus per annos quadraginta
novem actum sustulerunt. Neque ullus hostis fuit intra
Italiam, qui Romanam virtutem magis fatigaverit.
10.
Interiectis aliquot annis iterum se Gallorum copiae contra Romanos Tuscis
Samnitibusque iunxerunt, sed cum Romam tenderent, a Cn. Cornelio Dolabella consule deletae sunt.
11. Eodem
tempore Tarentinis, qui iam in ultima Italia sunt, bellum indictum est, quia
legatis Romanorum iniuriam fecissent. Hi Pyrrum, Epiri regem, contra Romanos in
auxilium poposcerunt, qui ex genere Achillis originem trahebat. Is mox ad
Italiam venit, tumque primum Romani cum transmarino hoste dimicaverunt. Missus
est contra eum consul P. Valerius Laevinus, qui cum exploratores Pyrri
cepisset, iussit eos per castra duci, ostendi omnem exercitum tumque dimitti,
ut renuntiarent Pyrro quaecumque a Romanis agerentur. Commissa mox pugna, cum
iam Pyrrus fugeret, elephantorum auxilio vicit, quos incognitos Romani
expaverunt. Sed nox proelio finem dedit; Laevinus tamen per noctem fugit,
Pyrrus Romanos mille octingentos cepit et eos summo honore tractavit, occisos sepelivit.
Quos cum adverso vulnere et truci vultu etiam mortuos iacere
vidisset, tulisse ad caelum manus dicitur cum hac voce: se totius orbis dominum
esse potuisse, si tales sibi milites contigissent.
12.
Postea Pyrrus, coniunctis sibi Samnitibus, Lucanis, Brittiis, Romam perrexit,
omnia ferro ignique vastavit, Campaniam populatus est atque ad Praeneste venit,
miliario ab urbe octavo decimo. Mox terrore exercitus, qui eum cum consule
sequebatur, in Campaniam se recepit. Legati ad Pyrrum de redimendis captivis
missi ab eo honorifice suscepti sunt. Captivos sine pretio Romam misit. Unum
ex legatis Romanorum, Fabricium, sic admiratus, cum eum pauperem esse
cognovisset, ut quarta parte regni promissa sollicitare voluerit, ut ad se
transiret, contemptusque est a Fabricio. Quare cum Pyrrus
Romanorum ingenti admiratione teneretur, legatum misit, qui pacem aequis
condicionibus peteret, praecipuum virum, Cineam nomine, ita ut Pyrrus partem
Italiae, quam iam armis occupaverat, obtineret.
13.
Pax displicuit remandatumque Pyrro est a senatu eum cum Romanis,
nisi ex Italia recessisset, pacem habere non posse. Tum Romani iusserunt
captivos omnes, quos Pyrrus reddiderat, infames haberi, quod armati capi potuissent,
nec ante eos ad veterem statum reverti, quam si binorum hostium occisorum
spolia retulissent. Ita legatus Pyrri reversus est. A quo cum quaereret
Pyrrus, qualem Romam comperisset, Cineas dixit regum se patriam vidisse;
scilicet tales illic fere omnes esse, qualis unus Pyrrus apud Epirum et
reliquam Graeciam putaretur. Missi sunt contra Pyrrum duces P.
Sulpicius et Decius Mus consules. Certamine commisso Pyrrus
vulneratus est, elephanti interfecti, viginti milia caesa hostium, et ex
Romanis tantum quinque milia; Pyrrus Tarentum fugatus.
14.
Interiecto anno contra Pyrrum Fabricius est missus, qui prius inter legatos
sollicitari non potuerat, quarta regni parte promissa. Tum, cum
vicina castra ipse et rex haberent, medicus Pyrri nocte ad eum venit,
promittens veneno se Pyrrum occisurum, si sibi aliquid polliceretur. Quem Fabricius vinctum reduci iussit ad dominum Pyrroque dici quae
contra caput eius medicus spopondisset. Tum rex admiratus eum dixisse fertur: "Ille est
Fabricius, qui difficilius ab honestate quam sol a cursu suo averti
potest." Tum rex ad Siciliam profectus est. Fabricius
victis Lucanis et Samnitibus triumphavit. Consules deinde M.
Curius Dentatus et Cornelius Lentulus adversum Pyrrum missi sunt. Curius
contra eum pugnavit, exercitum eius cecidit, ipsum Tarentum fugavit, castra
cepit. Ea die caesa
hostium viginti tria milia. Curius in consulatu
triumphavit. Primus Romam elephantos quattuor duxit. Pyrrus etiam a Tarento mox recessit et apud Argos, Graeciae
civitatem, occisus est.
|