|
15.
C. Fabio Licinio C. Claudio Canina consulibus anno urbis
conditae quadringentesimo sexagesimo primo legati Alexandrini a Ptolomaeo missi
Romam venere et a Romanis amicitiam, quam petierant, obtinuerunt.
16.
Q. Ogulnio C. Fabio Pictore consulibus Picentes bellum commovere
et ab insequentibus consulibus P. Sempronio Ap. Claudio victi sunt; et de his
triumphatum est. Conditae a Romanis civitates Ariminum in Gallia et Beneventum
in Samnio.
17.
M. Atilio Regulo L. Iulio Libone consulibus Sallentinis in Apulia bellum
indictum est, captique sunt cum civitate simul Brundisini, et de his triumphatum
est.
18.
Anno quadringentesimo septuagesimo septimo, cum iam clarum urbis Romae nomen
esset, arma tamen extra Italiam mota non fuerant. Ut igitur cognosceretur, quae
copiae Romanorum essent, census est habitus. Tum inventa sunt civium capita ducenta nonaginta duo milia trecenta
triginta quattuor, quamquam a condita urbe numquam bella cessassent. Et contra
Afros bellum susceptum est primum Ap. Claudio Q. Fulvio consulibus. In
Sicilia contra eos pugnatum est et Ap. Claudius de Afris et rege Siciliae
Hierone triumphavit.
19.
Insequenti anno Valerio Marco et Otacilio Crasso consulibus in Sicilia a
Romanis res magnae gestae sunt. Tauromenitani, Catinenses et praeterea
quinquaginta civitates in fidem acceptae. Tertio anno in Sicilia contra
Hieronem, regem Siculorum, bellum paratum est. Is cum omni nobilitate
Syracusanorum pacem a Romanis impetravit deditque argenti ducenta talenta. Afri in Sicilia victi
sunt et de his secundo Romae triumphatum est.
20.
Quinto anno Punici belli, quod contra Afros gerebatur, primum Romani C. Duillio
et Cn. Cornelio Asina consulibus in mari dimicaverunt paratis navibus
rostratis, quas Liburnas vocant. Consul Cornelius fraude deceptus est. Duillius
commisso proelio Carthaginiensium ducem vicit, triginta et unam naves cepit,
quattuordecim mersit, septem milia hostium cepit, tria milia occidit. Neque
ulla victoria Romanis gratior fuit, quod invicti terra iam etiam mari plurimum
possent. C. Aquilio Floro L. Scipione consulibus Scipio Corsicam et Sardiniam
vastavit, multa milia inde captivorum adduxit, triumphum egit.
21.
L. Manlio Vulsone M. Atilio Regulo consulibus bellum in Africam translatum est.
Contra Hamilcarem, Carthaginiensium ducem, in mari pugnatum
victusque est. Nam perditis sexaginta quattuor navibus retro
se recepit. Romani viginti duas amiserunt. Sed
cum in Africam transissent, primam Clypeam, Africae civitatem, in deditionem acceperunt.
Consules usque ad Carthaginem processerunt multisque castellis
vastatis Manlius victor Romam rediit et viginti septem milia captivorum
reduxit, Atilius Regulus in Africa remansit. Is contra Afros
aciem instruxit. Contra tres Carthaginiensium duces dimicans
victor fuit, decem et octo milia hostium cecidit, quinque milia cum decem et
octo elephantis cepit, septuaginta quattuor civitates in fidem accepit. Tum
victi Carthaginienses pacem a Romanis petiverunt. Quam cum
Regulus nollet nisi durissimis condicionibus dare, Afri auxilium a
Lacedaemoniis petiverunt. Et duce Xanthippo, qui a
Lacedaemoniis missus fuerat, Romanorum dux Regulus victus est ultima pernicie. Nam duo milia tantum ex omni
Romano exercitu refugerunt, quingenti cum imperatore Regulo capti sunt,
triginta milia occisa, Regulus ipse in catenas coniectus.
|